Quattro commentari delle istituzioni, discoperti nel palinsesto veronese: con tutto suo sforzo di rubriche commenti aggiunte e volgarizzamento rischiarati e ove corrotti finora apparvero nelle precedenti edizioni

Front Cover
1859

From inside the book

Popular passages

Page 2 - Jus autern civile vel gentium ita dividitur : omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partial BUO proprio, partim communi omnium hominum jure utuntur : nam quod quisque populus ipse sibi jus constituit, id ipsius proprium eivitatis est vocaturque jus civile, quasi jus proprium ipsius civitatis : quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque jus gentium, quasi quo jure omnes gentes utuntur.
Page 44 - Romani; sed amplissimum ius est in edictis duorum praetorum, urbani et peregrini, quorum in provinciis iurisdictionem praesides earum habent; item in edictis aedilium curulium, quorum iurisdictionem in provinciis populi Romani quaestores habent; nam in provincias Caesaris omnino quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his provinciis non proponitur.
Page 238 - Pari ratione, et si ei qui in potestate parentis sit, aqua et igni interdictum fuerit, desinit in potestate parentis esse, quia aeque ratio non patitur ut peregrinae condicionis homo in potestate sit ciuis romani parentis.
Page 224 - In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae serviles et liberae, item animalia quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, manciP.
Page 320 - Julia et Titia. 186. Et ideo si cui testamento tutor sub condicione aut ex die certo datus sit, quamdiu condicio aut dies pendet, tutor dari potest; item si pure datus fuerit, quamdiu nemo...
Page 222 - Romanorum est; eaque res ita agitur: adhibitis non minus quam quinque testibus civibus Romanis puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens, is qui mancipio accipit, aes tenens ita dicit: HUNC EGO HOMINEM EX IURE QUIRITIUM MEUM ESSE AIO ISQUE MIHI EMPTUS ESTO HOC AERE AENEAQUE LiBRA; deinde aere percutit libram idque aes dat ei, a quo mancipio accipit, quasi pretii loco.
Page 132 - Item in potestate nostra sunt liberi nostri quos iustis nuptiis procreavimus. quod ius proprium civium Romanorum est. fere enim nulli alii sunt homines, qui talem in filios suos habent potestatem, qualem nos habemus.
Page 142 - ... et si tales personae inter se coierint. nefarias atque incestas nuptias contraxisse dicuntur. et haec adeo ita sunt. ut. quamvis per adoptionem parentum liberorumve loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio...
Page 144 - Sane inter fratrem et sororem prohibitae sunt nuptiae, sive eodem patre eademque matre nati fuerint, sive alterutro eorum. sed si qua per adoptionem sóror mihi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio, sane inter me et earn nuptiae non possunt consistere; cum vero per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero earn uxorem ducere; sed et si ego emancipatus fuero, nihil inpedimento erit nuptiis.
Page 192 - Populi auctoritate adoptamus eos qui sui iuris sunt; quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interrogatur, an velit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium esse; et is qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur; et populus rogatur, an id fieri iubeat.

Bibliographic information