Page images
PDF
EPUB

Canidiæ dentes, altum Saganæ caliendrum
Excidere, atque herbas, atque incantata lacertis
Vincula, cum magno risuque jocoque videres.

50

que non sine ludibrio et cachinnis aspexisses Canidiæ dentes, ac sublimem Saganæ comam decidere, herbas item, et licia brachiis fascinata.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

IN IMPUDENTES ET INEPTOS PARASITASTROS. Haud dubie gratia, qua apud Mæcenatem valebat Horatius, multos parasitastros et poëtastros pellexit, ut eum obsiderent, et se per eum Mæcenati commendari cuperent. Quare, ut hoc hominum genus molestum a se, si fieri posset, abigeret, fortassis hanc scripsit Satiram, ubi impudentia et garrulitas ejusmodi homuncionis egregie describitur.

IBAM forte Via sacra, sicut meus est mos,

Pergebam forte per viam sacram, nugas nescio quas, ut soleo, mente versans; iis

Satira secunda Libri secundi in Ed. Sanad. Vide Vulpium in Vita Propertii.-1 Ibam ut forte Bentl. ex conj. eumque secutus Kidd. Wakef. et Askew interpungebant: Ibam forte via sacra, sicut meus est mos Nescio, &c. probante viro docto in The British Critic. Vid. Wakef. Sylv. Crit. iv. pag.

NOTE

1 Via sacra] De ea Epod. Iv. 7. et Epod. vII. 8. vide ibi Not.

Nescio quid meditans nugarum, et totus in illis :
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,

Arreptaque manu, ¶ Quid agis, dulcissime, rerum?

¶ Suaviter, ut nunc est, inquam; et cupio omnia quæ vis. 5 Cum assectaretur, Numquid vis? occupo: at ille,

Noris nos, inquit; docti sumus.

Hic ego, Pluris

Hoc, inquam, mihi eris: misere discedere quærens,
Ire modo ocyus, interdum consistere, in aurem
Dicere nescio quid puero; cum sudor ad imos
Manaret talos, O te, Bolane, cerebri

10

plane intentus. Accurrit quidam nomine duntaxat mihi cognitus; atque apprehensa manu mea, ait, Quomodo te habes omnium suavissime? Respondi: Bene, sicut res præsentes fluunt: tibi pariter apprecor cuncta quæ exoptas. Cum vero me sequeretur, præveniens dixi: An aliud quidpiam exposcis a me? Mox ille, Ut me cognoscas, inquit: sum eruditus. Tum ego: Eo majoris a me æstimaberis. Vehementer autem abire cupiens jam velocius incedebam, identidem subsistebam : famulo nescio quid in aurem insusurrabam: interea sudor ad imos talos defluebat. Cogitabam apud me: quam beatus tu Bollane tali cerebro! Cum vero iste quidvis

197.-2 Omnes codd. Torrentii, et omnes Cruquii præter unum, delent To et; et sic Torrent. Bentl. Sanad. Cuning. Francis, Schrevel. Heindorf, Wakef. et Kidd. item Lachman. ad Propert. 11. 1. 6.-3 Occurrit Ald. et multæ deinceps edd. Accurrit Harl. 2. 3. 4. 6. Gott. omnes codd. Cruquii, Torrentii, et aliorum, cum edd. Zarot. Mediol. 1477. Venet. 1478. 1479. Florent. 1482. Mediol. 1486. Cruq. Torrent. Lamb. H. et R. Steph. Bond. Schrevel. Baxt. Bentl. et recentt. Vid. Nic. Heins. ad Ovid. Fast. 11. 372.-4 Plurimi interpungunt: Quid agis, dulcissime rerum? Cf. Heroid. Epist. IV. 125. 1x. 107. et Art. Am. 1. 213. Vid. Porson. ad Ph. 1730. Alii, Quid agis, dulcissime, rerum. Cf. Ovid. Met. XII. 62. Ita Vet. Schol. H. et R. Steph. Lamb. Cruq. Baxt. Gesn. Zeun. Bipont. Wetzel. Wakef, et Comb.-6 Numquis vis? in quibusdam vett.—11 Bollane

[merged small][ocr errors][merged small]

4 Arreptaque manu] Quasi valde familiaris et consuetus, quamvis nomine vix Horatio notus: ergo impru. denter et inepte.

5 Suaviter, ut nunc est, &c.] Indolem Horatii bonam, immo egregiæ fruc tum educationis in eo considera: qui hominem passim molestum, quin et pertinaciter importunum, æquo fert animo, nihilque durum illi aut inurbanum reponit. Quod quidem deinceps animadverte.

tur olim ad amicos.

6 Numquid vis] Hæc erat dictio abire volentium, ne id dure facere viderentur: ut observat Donatus in Terent. Eunuch. 11. 3. ad hæc verba: Dum hæc dicit, abiit hora. Rogo, num quid velit. Recte, inquit. Abeo.'

7 Noris] Cupio ut noris me: sum enim doctus. O insulsam orationem! 10 Cum sudor ad imos Manaret talos] Præ animi angore et æstu.

11 Bolane] Is öğúxoλos, iracundus,

Cupio omnia que vis] Ita loqueban stomachosus, atque, ut ait Noster Sat.

Felicem aiebam tacitus, cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret. Ut illi
Nil respondebam, Misere cupis, inquit, abire,
Jamdudum video: sed nil agis; usque tenebo,

15

Persequar. Hinc quo nunc iter est tibi? ¶ Nil opus est te
Circumagi; quendam volo visere, non tibi notum;
Trans Tiberim longe cubat is, prope Cæsaris hortos.

¶ Nil habeo quod agam, et non sum piger; usque sequar te. Demitto auriculas, ut iniquæ mentis asellus, 20

effutiret, laudaret civitatem ac regiones; quod nihil responsi facerem, ait: Solicite quaris discedere: jam pridem intelligo: verum operam perdis: semper adhærebo: assectabor: ecquo jamjam istinc contendis? Cui ego: Nequaquam necesse est te circumduci: aliquem invisere cupio tibi minime cognitum : hic procul manet, ultra Tiberim, juxta hortos Julii Cæsaris. Ille vero: Nihil agendum instat mihi, neque sum deses: quolibet te comitabor. Tum ego deprimo aures velut asinus impatiens,

edd. vett. ante Torrent. qui ex codd. snis legit Bolane; et ita omnes codd. Bentleii et edd. recentt.-15Codex Tons. habet: usque ego nam te Persequar; at vulgata lectio mihi placet magis, propter præcedens verbum, abire. Duo codd. Bland. habent, Prosequar; quod non minus aptum videtur; nam fere eos prosequimur, quos comitamur et deducimus; sed fortasse, quia reluctantem sequitur, Persequar magis est appositum.' Cruq. Prosequar etiam tres Bersmanni, Bentleii Leid. Regin. Gal. Petrens. Battel. et duo alii; item Glarean. Bentl. Sanad. Francis, Heindorf, Wakef. et Kidd. hinc Bentl. cum nonnullis edd. vett. refert ad antecedens, ita, Prosequar hinc, &c.-19 Nil h. q. agam; non sum, &c. quatuor codd. Torrentii,

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

cenos sestertios legavit.' Tiber. cap. 72. 'Triremi usque ad proximos Naumachiæ hortos subvectus est: disposita statione per ripas Tiberis,' &c. Vide et Plutarch. in M. Bruto; ubi scribit, cum testamento Cæsar civi cuilibet septuaginta et quinque drachmas legavisset, præterea vero etiam hortos, qui trans Tiberim erant, ubi nunc est Fortunæ templum, ingentem benevolentiam et admirabile desiderium omnibus fuisse.

20 Demitto auriculas, &c.] Metaphora a jumentis, quæ aures demittendo ostendunt suam defatigationem, ac velle se excutere impositum onus. Plin. XI. 37. 'Aures in equis, et omnium jumentorum genere, indicia animi præferunt; fessis marcidæ,

25

Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille:
Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium, facies: nam quis me scribere plures
Aut citius possit versus? quis membra movere
Mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.
Interpellandi locus hic erat: ¶ Est tibi mater?
Cognati, quis te salvo est opus? ¶ Haud mihi quisquam;
Omnes composui. Felices! nunc ego resto:
Confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
Quod puero cecinit, divina mota anus urna :

30

quando plusculum oneris tergo imponitur. Ille autem exorsus est: Si me bene cog-
nosco, non Viscum, non Varium cariorem me familiarem habebis. Ecquis enim ver-
sus plures ac velocius quam ego facere valeat? Quis saltare decentius? Ego sic
cano ut etiam Hermogenes invideat. Hæc erat occasio interrumpendi: Itaque aio
illi: Habesne matrem aut propinquos, quibus necessaria sit tua salus? Respondit:
Nemo superest mihi: cunctos sepelivi. Tum ego tacite : Illi fortunati: miser ego
jam vivo: interfice. Enimvero urget fatum lugubre, quod puero mihi Sabella ve-

sine conjunctione et.-23 Non Varum unus Han. Harl. 2. et edd. primæ.-
30 Nescias utrum casu recto mota anus, an casu ablativo mota urna divina,
dicatur. Mihi quidem neutrum placet. Etsi enim urna divina facile in poëta
placere possit; ut in Silio Italico 'flammæ divinæ,' III. 344. Fibrarum, et
pennæ, divinarumque sagacem Flammarum misit dives Gallæcia pubem:'
tamen si tertium illud addis, divina urna mota, adeo scabrum atque horridum
exit, ut ne proletario quidem vate, nedum Horatio, dignum sit. Vel illud
alterum tolerabilius est, mota anus, hoc est, commota,'' agitata,' 'furore
percita:' qualis Manto apud Nasonem Met. VI. 158. Per medias fuerat, di-
vino concita motu, Vaticinata vias.' Et illa apud Tibull. 1. 7. 49. 'Sic fieri

.NOTE

micantes pavidis, subrectæ furenti-
bus, resolutæ ægris.'

22 Viscum, Varium] Hi duo fuerunt
eximii Poëtæ, ingenio et eruditione
clari; Horatio certe amicissimi. De
Visco postea, Sat. seq. et alibi. De
Vario Sat. 5. præced. item 1. Od. 6.
25 Hermogenes] Cantor famosus,
de quo Sat. 3. præcedenti.

26 Est tibi mater, &c.] Callide vult
Horatius monere garrulum ut suæ sa-
luti consulat in gratiam propinquo-
rum; neve sine causa ita se circum-
agat ac defatiget, quin potius ipse se
tantum virum totque et tam eximiis
dotibus insignem familiæ suæ diu

conservet.

28 Omnes composui] De hujus vocis
significatione dixi, ad Pers. Sat. III.

104.

Felices] Qui nimirum tua garruli-
tate et ineptiis sunt liberati. At ego
miser resto discruciandus a te ac ju-
gulandus.

29 Subella] Nutrix Horatii natione
Sabella, vaticinandi perita. De Sabi-
nis sive Samnitibus, artium ejusmodi
vanarum antesignanis, dixi in Epod.

XVII.

30 Divina mota anus urna] Sortilega
mulier et fatidica conjectis in urnam
sortibus, commotis, eductis, fatum

'Hunc neque dira venená nec hosticus auferét ensis; Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra; Garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,

tula præsagiit commota urna divinans. Istum, aiebat, nec sæva toxica, nec gladius hostilis interimet, nec laterum dolor, vel tussis, nec iners podagra: occidet vero lo

jubet ipse Deus: sic magna sacerdos,' &c. Sed vel hoc pacto hæret sordetque tota oratio: quid enim illis facias, mota anus urna divina? an illa ab urna in furorem acta est? Vel illud vis potius, mota anus cecinit urna divina, sive ex urna? an illa in urnam repserat? adde, quod sine præpositione ipsa dictio est utrobique vitiosa. Quare nihil, opinor, melius est veriusve, quam ut duo vocabula locum inter se permutent, hunc in modum: namque instat fatum mihi triste, Sabella Quod puero cecinit mota divina anus urna: hoc est; Fatum, quod Sabella anus, divina sive sortilega, mihi puero cecinit, postquam urnam moverat. Urna enim mota, sortes ejiciebantur; unde Seneca Troad. vs. 974. Virg. Æn. vi. 432. Claud. 11. Rapt. Pros. 332. Noster 111. Od. 1. 16.' Bentl. NOTE

eliciens et futura prædicens. Ista divinandi ratio viguit tum apud Græcos, tum apud Romanos. Sic autem peragebatur. Habebantur literæ dictionesque permultæ : quæ permixtæ in urna, et mox eductæ vel effusæ, si quid exprimerent casu et forte conjunctæ, id esse in fatis ac divinitus præmonstrari credebatur. 'Sortes, taleolæ aut surculi e ligno fuere non grandes: quibus literæ ad divinandum insculptæ, sive notæ. Eæ privatim habitæ ; eæ publice. Sed quæ in publico, in primis religiosæ, et cana quadam veritate sacræ, in templis servabantur in arca reconditæ, tæniis vittisque laneis seorsum involutæ.' Hæc J. Lips. Elect. 11. 12. ubi'attenuatas' sponte sortes apud Liv. mox citand. ingeniose corrigit, 'extæniatas,' id est, tæniis vittisque solutas. Sortes Præneste inventas refert Cicero de Divin. 11. n. 85. ubi originem earum pariter ac vanitatem excutit. 'Hoc genus divinationis vita jam communis explosit. Fani pulchritudo et vetustas Prænestina rum etiam nunc sortium nomen retinet, atque id in vulgus. Quis enim magistratus, aut quis vir illustrior

utitur sortibus? Ceteris vero in locis sortes plane refrixerunt.' Hæc ille ibidem: et paulo ante: Quid sors? Idem propemodum quod micare, quod talos jacere, quod tesseras. Quibus temeritas et casus, non ratio vel consilium valet. Tota res est inventa fallaciis, aut ad quæstum, aut ad superstitionem, aut ad errorem.' Sueton. Tiber. cap. 63. Prænestinarum sortium majestate deterritum aliquando Tiberium scribit. Livius initio lib. XXII. inter prodigia quædam et hoc refert: Sortes sua sponte attenuatas, unamque excidisse ita scriptam :

MAVORS TELUM SUUM CONCUTIT: et

per idem tempus Romæ signum Mar. tis Appia via sudasse.'

31 Hunc neque dira venena, &c.] Verba sunt mulieris de Horatio puero vaticinantis.

32 Laterum dolor] Pleuritis. Cic. de Orat. III. n. 6. Crassus cum febri domum rediit, dieque septimo est lateris dolore consumtus.'

33 Loquaces] Vide Plutarch, de Garrulitate: ubi statim initio pronuntiat illam esse morbum curari difficilem,

« PreviousContinue »