Page images
PDF
EPUB

:

11 Dediticiorum numero sunt, qui poenae causa uincti sunt a domino, quibusue stigmata scripta fuerunt, qui propter noxam torti nocentesque inuenti sunt, quir traditi sunt, ut ferro aut cum bestiis depugnarent, uel in ludum uel custodiam coniecti 5 fuerunt, deinde quoquo modo manu missi sunt: idque lex Aelia Sentia facit.

12 Eadem lege cautum est, ut minor triginta annorum seruus, uindicta manu missus, ciuis Romanus non fiat, nisi apud consilium causa probata 10 fuerit: id est sine consilio manu missum lex Aelia Sentia seruum manere putat, testamento uero manu missum perinde haberi iubet, atque si domini uoluntate in libertate esset, ideoque Latinus fit.

13 Eadem lex eum dominum, qui minor ui- 15 ginti annorum est, prohibet seruum manu mittere, praeter quam si causam aput consilium probauerit. 13 In consilium autem adhibentur Romae

SS 12-19] Disputatur 2) de eis qui manu mitti uel manu mittere prohibeantur. Cf. Gai I 18-27. 36-47.

2 quibusue stigmata scripta Cuiacius in notis et in mrg. Cuiacianae b (cf. Quintilian. VII 4, 14 fugitiuo stigmata scripta.). quib: uestigia scripta Vat. ed. princ. quibusue stigmata inscripta Bluntschelius conl. Gaio I 13 quibusue stigmata inscripta sint.' 3 quiue Schillingius 5 uel in

ludum uel custodiam scripsi. uel custodia Vat. uel in custodiam ed. princ. inue ludum uel custodiam Schillingius 1 conl. Gaio I 13 'inue ludum custodiamue coniecti fuerint. 6 sint Hugo I. C. A. p. 1603 7 lex ascia Vat. semper, ut semel monuisse sufficiat 8 lege Vat. 9 ciues Vat.

11 id est Lachmannus. ideo Vat. ed. princ. consiliu Vat. lex Aelia Sentia M. Hertzius. Cf. Hugo (Gött. Gel. Anz. 1833 p. 1443 sq.). caesaris Vat. Cuiaciana b. omisit ed. princ. censuue Schillingius. Cf. Göschenus (Zeitschr. f. gesch. R. W. III 243). eius aetatis Huschkius 12 putat] Cf. Cuiacius notis in Vlp. II 4

18 Distinxit (13) Hugo (Ciu. Mag. IV silium ed. princ. consilio Vat. Cuiaciana b mani Vat.

17 aput Vat. 390)

con

Romae] Ro

quinque senatores et quinque equites Romani, in prouinciis uiginti reciperatores, ciues Romani. 14 Ab eo domino, qui soluendo non est, seruus testamento liber esse iussus et heres institutus, etsi minor sit 5 triginta annorum, uel in ea causa sit, ut dediticius fieri debeat, ciuis Romanus et heres fit, si tamen alius ex eo testamento nemo heres sit. quodsi duo pluresue liberi heredesque esse iussi sint, primo loco scriptus liber et heres fit: quod et ipsum lex 10 Aelia Sentia facit. 15 Eadem lex in fraudem creditoris et patroni manu mittere prohibet.

16 Qui tantum in bonis, non etiam ex iure Quiritium seruum habet, manu mittendo Latinum facit. In bonis tantum alicuius seruus est uelut 15 hoc modo: si ciuis Romanus a ciue Romano seruum emerit, isque traditus ei sit, neque tamen mancipatus ei, neque in iure cessus, neque ab ipso anno possessus sit. nam quam diu horum quid fiat, is seruus in bonis quidem emptoris est, ex iure Qui20 ritium autem uenditoris est.

17 Mulier quae in tutela est, item pupillus et pupilla manu mittere non possunt.

$ 17] Excerptoris consilio plura hic resecta esse uelut de iure liberorum Mommsenus arbitratur. Qui quod haec saltem: nisi tutore auctore (Cf. Göschenus Zeitschr. f. gesch. R. W. III 268) non de

testa

1 aequites Vat. 2 prouinciis Böckingius Huschkio auctore (cf. Gai I 20). prouincia Vat. ed. princ. reciperatores Lachmannus. receperatoris (tores) Vat. Cuiaciana b. recuperatores ed. princ. 3 soluendus Vat. menti Vat. 4 institutus Vat. 5 annorum scripsi secundum Hugonem I. C. A. p. 1603. annis Vat. edd. Cf. Göschenus in Gai I 18 ed. 2. Huschkius (Rhein. Mus. f. Iurispr. VII 67) 6 ciues r. ét Vat. 8 sint Vat. sunt ed. princ. 10 fraude Vat. 11 creditorum Hugo I. C.

semper

15 ciues Vat.

A. p. 1603. Cf. Gai I 37. 47 12 ius Quiritium Vat. 16 hemerit Vat. is qui Vat. 17 anno Vat. in lit. alio atram. 18 quam diu] i. e. donec. Cf. Schultingius in Gai Epit. 114, 2. Lachmannus 19 ex] et Vat.

18 Communem seruum unus ex dominis manu mittendo partem suam amittit, eaque adcrescit socio, maxime si eo modo manu miserit, quo, si proprium haberet, ciuem Romanum facturus esset. nam si inter amicos eum manu miserit, plerisque placet 5 eum nihil egisse. 19 Seruus, in quo alterius est usus fructus, alterius proprietas, ab proprietatis domino manu missus liber non fit, sed seruus sine domino est.

20 Post mortem heredis aut ante institutionem 10 heredis testamento libertas dari non potest, excepto testamento militis. 21 Inter medias heredum institutiones libertas data utrisque adeuntibus non ualet, solo autem priore adeunte iure antiquo ualet. sed post legem Papiam Poppaeam, quae partem 15 non adeuntis caducam facit, siquidem primus heres uel ius patris uel ius antiquum habeat, ualere eam posse placuit: quod si non habeat, non ualere constat, quod loco non adeuntis legatarii patres buisse resecari adfirmat, nescio an ea casu propter compendium nta pone possunt interciderint.

S 19 seruus sine domino est] Taedio breuiatoris haec: donec manet usus fructus: quo finito Latinus efficitur (Cf. Göschenus Zeitschr. f. gesch. R. W. III 264) desiderari Mommsenus iudicat. S 20-II 12] 3) De manu missione testamentaria Vlpianus absque Gai institutionibus egit: nisi quod de lege Furia Caninia (24.25) Gaius quoque I 42-46 dicit.

21 uel ius patris] Haec Mommsenus putat excerptorem suo consilio omisisse: in quo inalim incuriam librarii agnoscere.

8 li.

2 admittit Vat. 7 ab scripsi. ad Vat, a edd. bér Vat. 13 institutionis Vat. utriusq: Vat. 15 Poppaeam Schultingius ubique. popeiam m. pr. Vat. (^ et i eras. m. alt.) popeam ed. princ. Cf. Schneiderus (Anwachsungsr. p. 198) 16 adeuntes Vat. 17 uel ius patris Mommsenus, idem post Lachmannum uel liberos coniciens. omisit Vat. ed. princ. liberos Schultingius. uel ius caduci Rudorffius (Cf. Zeitschr. f. gesch. R. W. VI 414). ius caduca uindicandi uel ius patrum Schillingius. uel ius liberorum Lachmannus 18 ualere (re in lit.) Vat. 19 adeuntes Vat. legatarii patres Vat. Cuiaciana b (Cf. Gai II 206). legatarii partis ed. princ., sed in cod. Tilii patres fuisse attestatur Cuiacius not. post.

heredes fiunt: sunt tamen, qui et hoc casu ualere eius causam posse dicunt. 22 Qui testamento liber esse iussus est, mox, quamuis unus ex heredibus adierit hereditatem, liber fit. 23 Iusta 5 libertas testamento potest dari his seruis, qui testamenti faciendi et mortis tempore ex iure Quiritium testatoris fuerunt.

24 Lex Fusia Caninia iubet testamento ex tribus seruis non plures quam duos manu mitti: 10 et usque ad decem dimidiam partem manu mittere concedit: a decim usque ad triginta tertiam partem, ut tamen adhuc quinque manu mittere liceat, aeque ut ex priori numero: a triginta usque ad centum quartam partem, aeque ut decem ex superiori nu15 mero liberari possint: a centum usque ad quingentos partem quintam, similiter ut ex anticedenti numero uiginti quinque possint fieri liberi. et denique praecipit, ne plures omnino quam centum ex cuiusquam testamento liberi fiant.

20 25 Eadem lex cauet, ut libertates seruis testamento nominatim dentur.

11

2 eius causam Lachmannus. eius eã Vat. eam ed. princ. iure eam Hugo 1. C. A. p. 1603. aequius eam Schillingius. e testamento eam Mommsenus 3 quamuis Vat. (cf. Lachmannus). quam ed. princ. quam uel Marezollius (Hugo I. C. A. p. 1603) 5 qui et prop. Böckingius 6 ex] & Vut. 7 testa***tores Vat. men litterae erasae uidentur 8 Fusia scripsi (Cf. Gai I 46 Böck.) Fufia Vat. Cuiaciana b. Furia ed. princ. testamentů Vat. decim scripsi (Cf. III 6. XXIV 17) decimo Vat. ed. princ. decem Hugo (Ciu. Mag. IV 390) 12.14 aequae 14 partim Vat. superiori Vat. Cuiaciana b. Cuiacius in not. post. priori ed. princ. 15. 17 numerũ 15 céntů Vat. 16 anticedenti Vat. antece17 et denique Vat. Cuiaciana b. eademque ed. princ. denique Cuiacius in not. post. 18 pcepit Vat. 20 libertatis Vat.

Vat.

Vat. denti edd.

II DE STATV LIBERO VEL STATV LIBERIS 1 Qui sub conditione testamento liber esse iussus est, statu liber appellatur. 2 Statu liber, quam diu pendet conditio, seruus heredis est.

3 Statu liber, seu alienetur ab herede, siue 5 usu capiatur ab aliquo, libertatis conditionem secum trahit. 4 Sub hac conditione liber esse iusSUS: SI DECEM MILIA HEREDI DEDERIT, etsi ab herede abalienatus sit, emptori dando pecuniam ad libertatem peruenit: idque lex duodecim tabularum iu- 10 bet. 5 Si per heredem factum sit, quo minus statu liber conditioni pareat, proinde fit liber, atque si conditio expleta fuisset. 6 Extraneo pecuniam dare iussus et liber esse, si paratus sit dare, et is cui iussus est dare, aut nolit accipere, aut ante 15 quam acceperit moriatur, proinde fit liber, ac si pecuniam dedisset.

7 Libertas et directo potest dari hoc modo LIBER ESTO, LIBER SIT, LIBERVM ESSE IVBEO,

II DE STATV LIBERO VEL STATV LIBERIS] Hic index Mommseno uidetur ex breuiatoris officina profectus esse: nec enim inscriptio, quae ne Latine quidem scripta est, omnia comprehendit, quae hoc titulo tractantur ($$ 7-12 de directa et per fidei commissum data manu missione agitur): et tituli argumentum ad manu missionem testamentariam pertinet. Cf. Schillingius Animadu. spec. I.

1 DE STATY LIBERV VEL STATV LIBERIS Vat. De statu

statn liber

3 quâdiu

liberis ed. princ. De statu libero Schillingius (st. li. ead. m.) Vat. 4 pendit Vat. est ed. princ. inclin. litt. Cuiaciana b. omisit Vat. 6 usu capiatur Cuiaciana b in mrg. Cf. Obs. XIII 16 et not. post. suscipiatur Vat. ed. princ. 8 heréde Vat. 9 pecunia Vat.

10 peruenit Marezollius (Hugo 1. C. A. p. 1603). pueniet

Vat. ed. princ.

herede Vat.

lex

11

idq: duodecim (lex ead. m.) Vat. 12. 16 proinde (pinde) Vat. Cuiaciana b. perinde ed. princ. condicio Vat. 14 et liber esse ed. princ. ut liber .ee. Vat. ut liber esset Bluntschelius. Cf. Heimbachius (Leipz. Repert. 1843 III p. 103) nolit Turnebus Adu. VII 21. nollet Vat. ed. princ.

15

« PreviousContinue »