Domitii Vlpiani e Libro regvlarvm singvlari excerpta: eivsdem Vlpiani Institvtionvm fragmenta

Front Cover
impensis Adolphi Marci, 1856 - Roman law - 112 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 79 - Quod principi placuit, legis habet vigorem: utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat.
Page 77 - Quod genus liberalitatis ex iure gentium descendit. Et distat a donatione eo, quod qui donat sic dat, ne recipiat : at qui precario concedit, sic dat quasi tune recepturus, cum sibi libuerit precarium soluere.
Page 74 - In rem actio est, per quam rem nostram, quae ab alio possidetur, petimus: et semper adversus eum est qui rem possidet.
Page 75 - Privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus. (3)2 lus naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est. Hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio: videmus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri.
Page 26 - ULP. tit. 12 § 1 : Curatores aut legitimi sunt, id est qui ex lege duodecim tabularum dantur, aut honorarii, id est qui a praetore constituuntur. § 2 : Lex duodecim tabularum furiosum, itemque prodigum, cui bonis interdictum est, in curatione jubet esse agnatorum.
Page 68 - Furiam plus mille asses capere licet : et si nemo sit, ad quern bonorum possessio pertinere possit, aut sit quidem, sed ius suum omiserit, populo bona deferuntur ex lege lulia caducaría.
Page 27 - A praetore constituitur curator, quem ipse praetor voluerit, libertinis prodigis, itemque ingenuis, qui ex testamento parentis heredes facti male dissipant bona: his enim ex lege curator dari non poterat, cum ingenuus quidem non ab intestato, sed ex testamento heres factus sit patri, libertinus autem nullo modo patri heres fieri possit, qui nee patrem habuisse videtur, cum servilis cognatio nulla sit.
Page 7 - Quiritium seruum habet, manumitiendo Latinum facit. In bonis tantum alicuius seruus est uelut hoc modo, si ciuis Romanus a ciue Romano seruum emerit, isque traditus ei sit ñeque tarnen mancipatus ei ñeque in iure cessus ñeque ab ipso anno possessus sit : nam quamdiu horum quid fiat, is seruus in bonis quidem emptoris est, еж iure Quiritium autem uenditoris est.
Page 33 - Item liberis et parentibus testatoris usque ad tertium gradum lex Papia ius antiquum dedit , ut heredibus illis institutis , quod quis ex eo testamento non capit , ad hos pertineat aut totum aut ex parte, prout pertinere possit.
Page 72 - Papia duobus liberis honoraiae ingenuae patronae, libertinae tribus, eadem fere iura dedit, quae ex edicto praetoris patroni habent ; trium uero liberorum iure honoratae ingenuae patronae ea iura dedit, quae per eandem legem patrono data sunt ; libertinae autem patronae non idem iuris praestitit.

Bibliographic information