Page images
PDF
EPUB

m

VII

EDITORIS PRÆFATIO.

neque

De editionis hujus ratione atque instituto satis superque videtur in proœmio Voluminis superioris esse dictum : habemus necesse, si officia nostra probare potuimus viris eruditis ac principibus in hoc genere literarum, ut, quæ tunc ab aditu præfati simus, eadem illis, postquam intrare voluerint, nunc repræsentemus. Nam nihil aliud est hoc secundum Volumen, nisi primi continuatio: ita ut alterum ex altero nexum, amboque apta inter se et cohærentia videantur. Prius Volumen priores sex libros Valerii Maximi complectitur: septimus, octavus, nonus hoc continentur. Addidimus librum de nominum ratione, Pighii aliorumque editorum auctoritatem potius secuti, quam quod hanc epitomen ipsius Valerii esse judicaremus. Sequuntur indices quatuor in Valerium Maximum, nempe, auctorum a scriptore nostro laudatorum, geographicus, historicus denique; postremo verborum et locutionum. Quam accessionem adeo non vereor ne lectores supervacaneam arbitrentur, ut potius ab hac parte velim esse omnino omnes editiones quam instructissimas. Nequc, ut hoc utar, si aberrare a literis latinis ad græcas liceret, difficilis esset demonstratio, nihil hodie fieri posse ab homine acuto, studioso, litteris perpolito, sed nihil quod magis gratam utilitatem habeat, quam confectionem

indicis Græcitatis Platonicæ; ita, ut neque verbum desit ullum, neque ullius verbi Platonici vis tum propria, tum varia, tum universa, paulo subtilius explicata. Verum hoc in præsentia nihil ad nos. Illud ad nos, istuc quoque Volumen editionis nostræ (nam in partem alteram, quæ subsequitur, conjecimus de ostentorum scriptoribus eos fere, quos ad illustrandum Valerium proficere plurimum arbitrabamur, Julium Obsequentem, Joannis Lydi fragmenta, Astrampsychum, Nicephorum, Zoroastri oracula), istuc, inquam, Volumen alterum, in duas partes divisum, non prorsus displicere lectoribus, latinarum literarum, atque adeo doctrinæ accurate, cupidis. Quos oro, ut et me sibi commendatum habeant, et toti huic consilio de vulgandis auctoribus classicis favere pergant.

Scripsi Parisiis, prid. nonas Maias, a. C. clɔ. ɔccc.

XXIII.

C. B. HASE.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

1. Q. Metelli Macedonici. 2. Gygis Lydorum regis.

VOLUBILIS fortunæ complura exempla retulimus : constanter' propitiæ admodum pauca narrari possunt; quo patet, eam adversas res cupido animo infligere, secundas parco tribuere. Eadem, ubi malignitas oblivisci sibi imperavit3, non solum plurima et maxima, sed etiam perpetua bona congerit.

1. Constanter propitiæ. Ita Pigh. ex Winch. et Gembl.; ita quoque plures MSS. Torrenii. Quidam constantis propitia. Alii constantis et propitiæ.

2. Tribuere. Tantum bonorum plerumque nobis tribuitur, quantum ferre possimus. Beatus ille, qui aurea gaudet mediocritate. Magnæ opes raro diutinæ. Nep. VIII, 4,S. 2. Summa egestas ad multa urget mala; nemo autem plane caret luctu. Quo pacto nos in utraque sorte gerere nos deceat, optime docet Ve

nusinus noster: Æquam memento, etc. Rebus angustis, etc. Nec avide Fortunam ad nos rapiamus, ne fugiat; nec terreamur ejus minis; nec desperemus, si fugiat; nec despiciamus eam, si nobis arrideat, media via ingredientes inter Epicteti aliorumque stoicorum άnálav et nimiam externorum æstimationem, et omnibus bonis bene ac sapienter

utamur.

3. Imperavit. Ut apud Terentium: imperavi egomet mihi omnia assentari. Eun. II, 2 21.

5

1. Videamus ergo, quot gradibus beneficiorum Q. Metellum' a primo originis die ad ultimum usque fati tempus nunquam cessante indulgentia, ad summum beatæ vitæ cumulum perduxerit: nasci eum in urbe terrarum principe voluit; parentes ei nobilissimos dedit'; adjecit animi rarissimas dotes, et corporis vires, ut sufficere laboribus posset; uxorem pudicitia et fecunditate conspicuam conciliavit; consulatus decus, imperatoriam potestatem, speciosissimi triumphi prætextum largita est; fecit, ut eodem tempore tres filios consulares, unum etiam censorium ac triumphalem, et quartum prætorium videret; utque tres filias nuptum daret, earumque sobolem sinu suo exciperet: tot partus, tot incunabula, tot viriles toga, tam multæ nuptiales faces, honorum, imperiorum, omnis denique gratulationis summa abundantia, quum interim nullum funus, nullus gemitus, nulla causa tristitia: cælum contemplare; vix tamen ibi talem statum reperies, quoniam quidem luctus et dolores deorum quoque pectoribus a maximis vatibus' assignari videmus. Hunc

[blocks in formation]

2. Dedit. An. U. 610, 607. Eutr. rium, ac moriente patre consulatus L; Flor. II, 14.

3. Posset. Nempe Metellus. Sic ex Copes. et septem aliis codicibus manuscriptis Torrenius restituit.

candidatum.

[blocks in formation]

autem vitæ actum ejus consentaneus finis excepit; namque Metellum ultimæ senectutis spatio defunctum, lenique genere mortis inter oscula complexusque carissimorum pignorum exstinctum, filii et generi' humeris suis per urbem latum rogo imposuerunt.

5

2. Clara hæc felicitas: obscurior illa, sed divino splendore præposita': quum enim Gyges regno Lydia armis et divitiis abundantissimo inflatus", Apollinem Pythium sciscitatum venisset, an aliquis mortalium se esset felicior; deus, ex abdito sacrarii specu voce missa, Aglaum psophidium' ei prætulit: is erat Arcadum pauperrimus, sed ætate jam senior; terminos agelli sui nunquam excesserat, parvuli ruris fructibus ac voluptatibus contentus; verum profecto beatæ vitæ finem Apollo, non adumbratum', oraculi sagacitate complexus est: quocirca insolenter fulgore fortunæ suæ glorianti respondit, « magis se probare

vid. Rapin. comparation. Homeri cum Virgilio, 1766.

6

animo, unde Perizonius conjicit inflatus animi. Nihil opus. — Venisset.

1. Autem in quatuordecim MSS. Gyges in Græciam nunquam venit, sed quod per legatos fecit, id ipse fecisse putandus est.

omittitur.

2. Generi, Plinius et Velleius, 1. c. filiorum tantum in patris exsequiis faciunt mentionem, A Solone aut Pericle mos percrebuit in Græcia, in funere perorandi, deinde ad Romanos transiit, ubi magnorum virorum lectus feralis pro rostris ita collocabatur, ut ab omnibus conspiceretur inde laudatio funebris peracta. Vid. Polyb. VI. Jos. Lanzonus de luctu mortuali veterum; Meursius de funere; Slevogt de funeribus imperat.; Morestelli pompa feralis.

3. Præposita. Vid. Plinium, VII, 46; Solin. VII; Pausan. VIII, 24; supra, V, 1, I.

4. Inflatus. MSS. Torrenii inflatus

5. Psophidium. A Psophide, Arcadiæ oppido.

6. Fructibus ac voluptatibus. Sic Torren. restituit ex MSS. quum Pighius auctoritate unius Winch. temere expunxisset ac voluptatibus. Unus Brand. et Ultr. prim. fructuum voluptatibus.

7. Adumbratum. Adumbrare proprie rem pictorum significat, non qua primas lineas ducunt, nec qua picturam absolvunt ; sed qua primis lineis colores inducunt, qui umbram addant, et paulo expressiorem speciem exhibeant, non tamen perfectam. Adumbratum sæpius opponitur vero, perfecto, plane expresso.

« PreviousContinue »