Page images
PDF
[blocks in formation]
[ocr errors]

ALFREDO FLECKEISENO

AMICITIAE CAVSA

PRAEFATIO.

Vlpiani haec, quam nunc in lucem emitto, editio cum breuibus tantum adnotationibus distincta nec prolixis commentariis adornata prodeat, faciendum uidetur, ut, quid ea nouae dotis afferat quidque a superioribus critici generis differat, paulo uberius in ipso limine libelli expromam. ..

Ergo duplicem editoris operam ipsa condicio libelli efflagitabat, quem non tantum scribarum inscitia communisque temporum fortuna foedius deprauauit, sed etiam breuiatoris cuiusdam male sedula manus insigniter attenuatum exhibuit. Hanc enim epitomam esse, non integrum librum, ab eo, qui princeps hunc aureum libellum a situ uindicauit, Ioanne Tilio perspectum est: quem tamen in eo fefellit opinio, quod haec non ex uno Vlpiani libro excerpta, sed corrasa e compluribus eiusdem Vlpiani scriptis frusta esse suspicaretur. Enimuero e regularum libro singulari haec siue excerpta siue fragmenta originem ducere, Iacobus Cuiacius (Obss. XVII 28. XIX 30, al.) ac Petrus Pithoeus (Mos. et Rom. leg. coll. II 2) aliique olim aut affirmarunt diserte aut breuiter significarunt: eandemque sententiam nostra aetate studiosius commendauit Fr. Ad. Schillingius (Diss. crit. de Vlp. fragm. Vratisl. 1824). Neque perito

« PreviousContinue »