Page images
PDF
EPUB

rum hodie quisquam erit opinor, qui haec fragmenta potius, quae adhuc uel a doctissimis appellantur, quam excerpta esse serio putarit, licet epitomam ipsam, quod multorum opinioni obfuit, iniuria temporis et capite et fine truncarit.

De epitoma autem deque origine epitomae cum in confesso res esset, hoc restabat, ut, quoad eius 'liceret, integrioris libri, quemadmodum ex Vlpiani manu prodierit, species quaedam adumbraretur, rationesque indagarentur, si quas breuiator in excerpendo secutus sit. Atque hoc quidem Theodori Momm mseni beneficio (Vlp. ed. Bock. 4. p. 109 sqq.) ita nunc exploratum est, ut Vlpianum compareat suum regularum librum fere ad Gaianarum institutionum ordinem ac diuisionem instituisse, breuiatorem autem eius aut mutauisse aut, si a nonnullis titulorum inscriptionibus recesseris, addidisse paucissima, contra quidquid a sui temporis usu forensi alienum iudicaret, omisisse compertum sit.

Quae cum ita essent, non potuit dubia esse ratio, qua hodie Vlpiani editio adornanda sit. Etenim cum iam non possis integrum Vlpiani librum recuperare, sed fere debeas in resuscitanda et a librariorum delictis expurganda breuiatoris manu subsistere, in textu nihil attigi aut indicaui eorum, quae suo consilio breuiator aliter dedit, atque olim in ipsius Vlpiani libro fuisse probabile est. Verum tamen ne inani integritatis specie lectores eluderentur, in secreta a criticis notis adnotatione, quidquid ad informandam animo pristinam operis formam conferre uideretur, exhibui. Itaque primum,

quo regularum, quae olim fuerit, cohaerentia ac distributio appareret, cum Vlpiani regulis passim composui Gaianarum institutionum commentarios: nec tamen ita, ut singulis Vlpiani locis, e Gaio quae illis responderent, adscriberem, sed ut per utriusque systematis partes maiores ac minora commata collationem persequerer rationesque, quibus subinde uel addendo uel demendo uel denique ordinem disputationis immutando a Gaio deflexerit Vlpianus, significarem. In qua opera grato mihi adiumento fuit ea, quae nunc Böckingii Vlpiano adiecta est, systematis tabula, eiusdemque Böckingii delineatio Gaiani systematis. Deinde in eadem adnotatione, breuiatoris uestigia sequens, indicaui, si quae illum in integro Vlpiani libro nouauisse certius constaret aut probabilis ratiocinatio ostenderet. Quorum pleraque acumini Mommseni debentur, nisi quod quaedam, quae ille casu aut librarii errore orta arbitrabatur, rectius uidebar ad breuiatoris consilium referre: ac uicissim in nonnullis, quae illi manum breuiatoris prodebant, acquiescere in librarii oscitantia malui.

Itaque dicendum est de altera mea edentis opera, quae in textu epitomae critica ratione constituendo uersatur. De qua ut ordine exponatur, incipiendum est a codicum editionumque, quae diiudicandae lectionis auctoritatem habeant, recensu.

Principem igitur editionem, quae Parisiis prodiit a. 1549, Ioannes Tilius (Du Tillet), episcopus Parisiensis, curauit, uno eoque deprauatissimo codice usus, in quo hi TITVLI EX

CORPORE

VLPIANI

sic enim inscripti sunt in codice Alariciano, quod uocant, breuiario inserti erant. Sed Tilius cum reuocati ab interitu libri laudem meruerit, innumerabiles tamen locos, qui correctione indigerent, curae posteriorum reliquit. Ac primum Iacobus Cuiacius semel editas Vlpiani regulas continuo fere studio fouit et expoliuit: unde ortae sunt primum notae in Vlpianum, quas Cuiacii discipulus, Ioannes Amariton, nesciente illo, sed tamen postea factum comprobante, Tolosae edidit a. 1554. Cuiacii notis Amariton textum titulorum praemisit, qui non multum a principe editione diuergit. Eaedem notae cum textu postea saepius editionibus uulgatae sunt: quarum tamen nulla uidetur noui quicquam aut proprii afferre (cf. Sauinius Zeitschr. f. gesch. R. W. IX 167 n.): nisi quod ea, quam Annibal Fabrotus curauit (Cuiacii Opp. om. tom. I. Neapoli a. 1758) et in contextu singularia quaedam exhibet et ad notas ab Amaritono editas non contemnendam ineditarum Cuiacii notarum accessionem habet. Ipse autem Cuiacius in Theodosiani codicis editione Lugdunensi a. 1566, Vlpiani quoque regulas emisit, sed ita, ut refictis nonnullis locis ceterum Tilii recensionem exscribendam operis tradidisse uideatur. Aestate a. 1576 Cuiacius cum Parisiis commoraretur, per Iacobum Tilium, senatorem Parisiensem et episcopi, ut uidetur, nepotem, diu desideratam iterum inspiciendi codicis Tiliani opportunitatem nactus est (cf. Zeitschr. f. gesch. R. W. IX 168). Exinde in eis obseruationum libris, qui ab a. 1577

prodibant, complures Vlpiani locos emendatiores ex archetypo protulit (cf. Obss. XVII 28. XX 34, al.): eiusdemque codicis scripturas in additamentis notarum, quae supra laudaui, adscripsit. Vnde Tilium comparuit non ea religione in edendo usum esse, qua decebat eum, qui unius codicis exemplo insisteret: id quod multo certius compertum est altera editione Cuiacii Paris. a. 1586, qua Tilii exemplar pressius secutus est, ita ut emendationibus in oram libri reiectis lacunarum supplementa litterarum diuersitate significaret. Sed eam huius editionis proprietatem superiores parum perspicientes - rem monuit quidem Schultingius, sed certis rationibus primus euicit Sauinius (Hall. Allg. Lit. Zeit. 1812 n. 115) acquieuerunt fere in Tilii recensione, arreptis praeterea nouis, quae Ludouici Charonda e opera suppeditabat, librorum subsidiis. Enimuero Charondas (Le Caron) Ictus Parisiensis duas regularum editiones parauit, legum antiquarum catalogo subiectas, quarum priori a. 1555 codicem e Philippi Gerua sii Icti Germani bibliotheca a typographis sibi oblatum adhibuit, alteram a. 1578 ad libri, qui penes Stephanum Auredanum fuit, exemplum formauit. (De Charondae quodam Festi libro cf. Mülleri Festus p. VIII.) Inde factum est, ut qui postea ad edendas Vlpiani regulas accederent, fere mixtam e tribus codicibus recensionem referrent. Qualis est ea, quam in Iurisprudentia Anteiustinianea Lugd. a. 1717 Antonius Schultingius exhibuit, cui suboluit quidem dubia Geruasiani codicis fides, sed eum nimia Auredani libri

superstitio decepit. Schultingii uestigiis institere Gerardus Meermanus, qui in Thesauri tomo VII (Hagae-Comitum a. 1753) Vlpiani regulas amplis commentariis instruxit: atque Ioannes Cannegieterus, cuius Traiecti ad Rhenum a. 1768 emissa editio habet quaedam egregie inuenta, sed obfuit ingenio editoris nimia, qua in asciscendis siglis utitur, licentia. Denique sanam emendandi Vlpiani uiam Gustauus Hugo monstrauit, qui cum ab initio Schultingii rationibus adhaesisset, - prodiit autem prima Hugonis editio a. 1788 mox in secunda Vlpiani editione a. 1811 docuit, unicum, qui auctoritatem habeat, esse Tilii codicem, inde temere interpolatos XVI saeculo Charondae libros fluxisse. (Vid. Hugo Gött. gel. Anz. 1812 n. 14. Ciu. Mag. IV p. 361 sqq.)

Sed huic Hugonis inuento non multo post alterum crisi Vlpiani utilissimum F. C. Sauinii beneficio accessit. Qui cum de Vaticano quodam Vlpiani libro certior factus esset, e nonnullis scripturae speciminibus suspicatus est, hoc esse ipsum Tilii, quod perisse existimabatur, exemplar: eamque suspicionem, integrum codicis exemplum nactus, omni argumentorum genere firmauit. (Vid. Hall. Allg. Lit. Zeit. 1812. n. 115. 116. Ciu. Mag. IV p. 375 sqq.) Itaque hoc fundamento proximae Hugonis editiones (a. 1815. 1822. 1834) nitebantur, quae una cum textu ad Vaticanum correcto ipsum codicis exemplum repraesentarent. Nec debilitauit Sauinii rationes G. E. Heimbachius, qui illorum codicum nescio quam cognationem repperisse sibi uisus est. (Vid. Heim

« PreviousContinue »