Page images
PDF

bach Über Vlp. Fragm. Lips. 1834. Hall. Jahrb. 1838 n. 246. Leipz. Repert. 1843 III p. 93 sq..Schunck Jahrb. XXV p. 47 sqq. Zeitschr. f. gesch. R. W. IX p. 157 sqq.) Cum enim in summa rei Vaticanus mirifice consentiat cum eis, quae de Tilii libro traduntur, tum discrepantiae nonnullae facile ex editorum rationibus explicationem habent. Etenim Tilius multum abfuit, ut codicem accurate exprimeret, Cuiacius autem eundem librum haud dubie ad Tilii editionem ita exegit, ut relictis , quae illum recte nouauisse iudicaret, in adscribenda notabiliore lectionis uarietate subsisteret. Quare cum in Vaticano reperiatur, quidquid Cuiacius (ed. 1586) aliter ac Tilius exhibet, probabile est ea, quae utraque editio pariter a Vaticano aliena refert, e Tilii ingenio fluxisse. Neque obstat, quod Cuiacius subinde prauam Tilii lectionem tradit, cum in Vaticano uerum compareat: nisi forte incredibile est, etiam Cuiacium aliquando dormitasse. Errori quidem Cuiacii attribuo, quod tit. XI 19 e Tilii editione Latino recepit, cum in Vaticano rectius legatur Latinae, neque aliam rationem habet, quod tit. XIX 1 non demit et particulam, quam Tilius sine codicis auctoritate ante aquaeductus inuexit. Sed aliae discrepantiae ex Obseruationibus Cuiacii petuntur, quae tamen nihilo magis diuersitati codicum fauent, cum Cuiacius longius abesset ab ea sollicita cura, qua hodie solemus codicum testimonia perscribere. Ita ipsis codicis lectionibus nonnumquam suam aliquam correctionem immiscet, aut ita testimonia effert, ut non certo internoscere possis, quid e co

dice hauserit, quid ipse addiderit uel mutarit. Velut tit. XI 27 cum editio princeps si mancipia alienent exhibeat, in codice fuisse si rem mancipi alienent tradit Obss. XVII 28, eandemque scripturam in editionem a. 1586 recepit. At Vaticanus addita una littera si' rem mancipia alienent: ut pusillam codicis labem tacite a Cuiacio sublatam esse appareat. Idemque Obss. XX 34 de ordine dandarum bonorum possessionum agens Vlpiani locum XXVIII 7 e Tilii libro ita protulit: Rectissime enim Vlpianus .... libro Regularum, ut in ipso originali legi, quod est penes Iacobum Tilium Senatorem clarissimum et eruditissimum Intestati bon. possessionem dari quarto gradu familia e patroni, Quinto patrono patro. nae, item liberis patroni patronaeue, ubi quartum et quintum gradum uocat, quem ante ex Institutionibus Iustiniani dixi quintum et sextum. Quod testimonium cum obliqua, qua utitur, oratio prodat parum exacte scriptum esse, tum conferens cum illis Tilii editionem Vaticanique scripturas, non dubitabis, quin Cuiacius sententiam tantum Vlpiani, non uerba, uoluerit rectius e codice constituere. Vid. adn. Attamen inique Cuiacium insimularet, qui similem incuriam in hoc testimonio agnosceret Obss. XVII 28 in eodem (authentico) titul. II scriptum est Idem les 12 Tab. iubet his uerbis SI PATER. Quae uerba Schultingii errore, quem Böckingius propagauit , ad tit. II 4 idque lex duodecim tabularum iubet adscripta sunt, cum Cuiacius aperte hunc locum e tit. X 1 id enim lex duodecim tabularum iubet his uerbis SI PATER significarit. Nec magis Cuiacii errore aut neglegentia factum est, ut alii quidam loci, quos e Tilii libro protulit, parum cum Vaticano conspirent. Velut quod Obss. XVII 28 tradit tit. XXIV 14 tria uacua spatia' fuisse in Tilii libro, ea in Vaticano expleta sunt, ita tamen, ut et lacunae, quae olim fuerunt, consentiant cum Cuiacii indicio, nec supplementa ipsa a Tilii editione discrepent. Quapropter cum etiam additarum uocum scriptura recentem aetatem prodat, apertum uidetur, haec esse post Cuiacium e principe editione in codicem inuecta , qui ne in eo quidem a Cuiacii testimonio distat, quod uelit dare uoces paulum oblitteratas ostendit. Neque aliter iudicandum est de eiusdem tit. § 21 Legatum ab eo tantum dari potest, qui ... ....... Ita enim antiquitus Vaticanum exemplar, eandemque loci speciem e Tilii libro Cuiacii fides perhibet. Nam lacunam codicis et in posterioribus, quas dixi, notis testatus est et significauit editione a. 1586, in qua mutilam orationem ex ingenio sic reparauit, ut additamenta sua litterarum diuersitate indicaret. Atqui Tilius ita locum formauit Legatum ei tantum dari potest, qui extraneus est: eaeque correctiones a recenti manu in Vaticano apparent, ut non mirum uideatur, Cuiacium eas in codice non inuenisse. Denique ne ex eis quidem, quae de Vaticani origine ac fortuna traduntur, firmius codicum diuersitati praesidium contingit. Etenim e litterarum ductu Gust. Haenelius coniecit, Vaticanum codicem in coenobio Floriacensi ad Ligerim scriptum esse. (Leipz. Repert. 1834 I p. 351. Hall. Jahrb. 1838 p. 1975.) Quo coenobio a. 1562 a Cal

[graphic]

uinistis direpto, factum est, ut bona pars dissipatorum codicum post uarias uicissitudines in Alexandri Petauii manus uenirent. (Hänel. Catal. lib. msctorum p. 258. Hall. Jahrb. 1. s.) Iam cum eiusdem Petauii nomen Vaticano Vlpiani exemplari inscriptum sit, quibusdam probabile uisum est, hunc quoque codicem illa Caluinistarum incursione e Floriacensi bibliotheca exisse: ut idem exemplar non posset penes Tilium fuisse, qui suum se codicem a. 1544 nactum esse testatur. At licet ea ratiocinatio aliquam probabilitatis speciem. habeat, multum tamen abest, ut grauissimas e re ipsa petitas rationes diluere possit. Quid enim impedit, quominus Vlpiani codicem, quem non negamus in illo coenobio scriptum esse, iam ante fatalem .annum nescio qua opportunitate mutasse sedem putemus ? Aut quis affirmarit, omnes Petanianae bibliothecae copias ad unam illius coenobii deuastationem redire ? Immo in promptu est Theodosiani codicis exemplar, quo Tilius in sua editione a. 1550 usus est: et tamen eundem librum postea Alexandri Petauii fuisse, subscriptio ostendit. (Vid. Niebuhr Zeitschr. f. gesch. R. W. III 409. Hauboldi Opp. II p. LXXXVIII n. Hänel Antiq. Summ. cod. Theod. Lips. 1834. Cod. Theod. rec. G. Hänel. Bonn. 1837 praef. p. II sq.) Quare ne sic quidem ullo pacto uetamur in Sauinii sententia perstare, Vlpiani regulas uno codice conseruatas esse ex eodemque libro principem editionem fluxisse.

Itaque potui nunc criticam adnotationem ita instituere, ut in perscribenda unius Vaticani uarietate

me continerem: quam quidem nunc fere penitus exhaurire licuit, cum nouum Hugonianoque longe exactius eius codicis exemplum Böckingii aere, opera autem et fide Henrici Brunnii mei paratum sit. Sed cum uel hodie fore praeuideam, qui aut fidem habeant illi Tiliani Vaticanique codicum diuersitati aut saltem rationes cognoscere cupiant, quibus haec omnis disceptatio nitatur, faciendum putaui, ut Vaticani scripturis principis editionis et alterius Cuiacianae lectiones disertaque Cuiacii ac Merillii de Tilii libro testimonia apponerem. In qua re pariter cum fide breuitati ita consului, ut quoties Vaticani mendum a Tilio. correctum esset, unius Vaticani testimonium adscriberem, nec diserte de Cuiaciana altera testarer, nisi a principe editione dissentiret. Neque ideo multum in hac opera deliquisse uideor, quod complures bibliothecas adeunti mihi non contigit, ut Tilii exemplum nanciscerer. Licebat enim in plerisque Sauinii fidem sequi, qui in eis, quas supra laudaui, disputationibus (Hall. Allg. Lit. Zeit. 1812 n. 115. 116. Hugo Ciu. Mag. IV 377 sqq.) paulo grauiores locos omnes e suo Tilianae editionis exemplo perscripsit: alia e Böckingii editione petii, aut ipse e posterioribus editionibus coniectura, quid in Tiliana extaret, assecutus sum. Reliquarum autem editionum uarietati, qua alii inutiliter commentarios suos cumularunt, ego pullum in adnotatione locum concessi. Neque omnem coniecturarum farraginem exponere uolui, sed subsistens in eis, quas probe excogitatas iudicarem, eo studiosius, ut ad suum quidque

« PreviousContinue »