Page images
PDF

nem: semper prohibitoria uero per sponsionem explicantur. Restitutorio uel exhibitorio interdicto reddito, siquidem arbitrum postulauerit is, cum quo agitur, formulam accipit arbitrariam, per quam ar5 biter * * *

IV Precarium est, quod precibus petenti utendum conceditur tam diu, quam diu is, qui concessit, pa

titur. quod genus liberalitatis ex iure gentium de- 10 scendit. et distat a donatione eo, quod qui donat,

sic dat, ne recipiat: at qui precario concedit, sic dat, quasi tunc recepturus, cum sibi libuerit precarium soluere. et est simile commodato: nam et qui

commodat rem, sic commodat, ut non faciat rem 15 accipientis, sed ut ei uti re commodata permittat.

Locatum quoque et conductum

ius gentium

IV L. 1 D. de precario. XLIII 26 (25 Hal.) “Vlpianus libro primo Institutionum. Precarium ... permittat.' (lib. pr. Inst. om. Hal.) Lacin. Vindob. "ire commodata permittat.' Quod frustulum conuenire accurate cum Dig. l. c. uerbis postremis Endlicherus

perspexit.

V E laciniis Vindobonensibus.

per formulam (arbitrariam) praemittit post alios Böckingius conl. Gai IV 141 'ex prohibitoriis interdictis semper per sponsionem agi solet: ex restitutoriis uero uel exhibitoriis modo per sponsionem, modo per formulam agitur, quae arbitraria uocatur.'

1 prohibitoria uero semper uel semper uero prohibitoria Sauinius (Zeitschr. f. gesch. R. W. IX 6). Cf. Rudorffius ibid. p. 27 2 Restitutorio] Cf. Gai ÍV (141): 162. 163 igitur cum] restitutorium uel exhibitorium interdictum redditur ... si arbitrum postulauerit is , cum quo agitur, accipit formulam, quae appellatur arbitraria: nam iudicis arbitrio si quid restitui uel exhiberi debeat, id sine poena exhibet uel restituit, et ita absoluitur.' 3 reddicto cod., corr. Endlicherus 11 at omisit Hal. 12 siVi Flor. Locatum] cf. Gai III 142

induxit. nam ex quo coepimus possessiones proprias et res habere, et locandi ius nancti sumus,

et conducendi res alienas: et is qui conduxit, iure · gentium tenetur ad mercedem ex * * *

VI * * * reddis quae accepisti, sed aliam pecuniam eiusdem quantitatis. Mutuae autem dari possunt res non aliae, quam quae pondere numero mensura continentur.

Depositi quoque utilitatem ius gentium prodi- 10 dit, ut quiuis custodiendam rem suam animalem uel * * *

1 . VII * * * inu ........... adipiscendae quam reciperandae possessionis, qualia sunt interdicta QVEM 15 FVNDVM et QVAM HEREDITATEM. nam si fundum uel hereditatem ab aliquo petam, nec is defendat, cogitur ad me transferre possessionem, siue numquam possedi, siue ante possedi, deinde amisi possessionem.

20

VI VII E laciniis Vindob.

4 ex conducto ei qui tocauit supplet Böckingius. exsoluendam uel ex conducto soluendam Rudorffius 6 reddis ] Cf. Gai III 96. Vlpianum de differentia inter creditum et mului dationem egisse Böckingius opinatur conl. L. 2 pr. SS 1-3 D. de R. C. XII 1 12 · Forlasse sequebatur : (mobilem) quae anima caret, alicui traderet.' Böckingius. uel inanimem Sauinius 14 tam adipiscendae Endlicherus. Sunt etiam interdicta duplicia tam Rudorffius conl. L. 2 S 3 D. de interdictis XLIII 1 15 quem fundum] Cf. Fragm. Vat. S 92. Vide Rudorffium 17 nec is defendat Mommsenus. n his defendat cod. nec lis defendatur Ru dorffius, neque is (siue is se) defendat Puchta. 18 cogit cod. cogitur is Hugo.cogitur statim Böckingius 20 possessionem] Cf. Gui IV 143. 147. 148

VIII * * * paratum est interdictum, uelut cui ini * * *

IX Ius ciuile est, quod neque in totum a naturali 5 uel gentium recedit nec per omnia ei seruit: ita

que cum aliquid addimus uel detrahimus iuri communi, ius proprium id est ciuile efficimus. 1 Hoc

igitur ius nostrum constat aut ex scripto aut sine į scripto, ut apud Graecos TON NOMZN OI MEN 10 ETTPAPOI, OI AE APPATOI.

Quod principi placuit, legis habet uigorem, utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est,

populus ei et in eum omne suum imperium et po15 testatem conferat. 2 Quodcumque igitur impera

tor per epistulam et subscriptionem statuit uel cognoscens decreuit uel de plano interlocutus est uel edicto praecepit, legem esse constat: haec sunt,

quas uolgo constitutiones appellamus. 3 Plane 20 ex his quaedam sunt personales, nec ad exem

plum trahuntur: nam quae princeps alicui ob merita indulsit uel si quam poenam irrogauit uel si cui sine exemplo subuenit, personam non egreditur.

VIII E laciniis Vindob.

IX L. 6 D. de iustitia et iure 1 1 Vlpianus libro primo Institutionum ...' “ X L.' 1 D. de constitutionibus principum 14 Vlpianus libro primo Institutionum...'

2 comparatum Endlicherus cuius initium mius naturali iure uulg. 5 neq: Hal. tulit uulg. 16 epistolam Hal. 18 hae uulg. stitutiones uulgo Hal. 20 quae nec Hal. quod Hal. aliqúi Flor.

[ocr errors]

. XI Nam ciuium Romanorum quidam sunt patres familiarum, alii filii familiarum, quaedam matres familiarum, quaedam filiae familiarum. patres familiarum sunt, qui sunt suae potestatis, siue pube-ó res siue impuberes: simili modo matres familiarum. filii familiarum et filiae, quae sunt in aliena potestate: nam qui ex me et uxore mea nascitur, in mea potestate est: item qui ex filio meo et uxore eius nascitur, id est nepos meus et neptis, aeque 10 in mea sunt potestate: et pronepos et proneptis et deinceps ceteri.

XII Tribus modis uxor habebatur, usu, farreo, coëmptione: sed farreatio solis pontificibus conue- 15 niebat. Quae autem in manum per coëmptionem conuenerant, eae matres familias uocabantur, quae uero usu uel farreo, minime. Coëmptio uero certis sollemnitatibus peragebatur, et sese in coëmendo in uicem interrogabant, uir ita, an sibi mulier ma- 20 ter familias esse uellet: illa respondebat uelle. item mulier interrogabat, an uir sibi pater familias esse uellet: ille respondebat uelle. Itaque mulier uiri conueniebat in manum, et uocabantur hae nu

XI L. 4 D. de his qui sui uel alieni iuris sunt I 6 Vlpianus libro primo Institutionum... Haec quae deinceps sequuntur fragmenta , de iure sunt quod ad personas pertinet: patres et filii familiarum (XI). nuptiarum ritus (XII). dos (XIII). hostis et postliminium (XIV).

XII Boethius in Cic. Top. II p. 299 Bait. Tribus enim modis uxor ... loco filiae. Quam sollemnitatem in suis institutis Vlpianus exponit,'

3 alii filii familiarum postea addita per antiq. librarium' in Flor. alii] quidam Hal. 5 suae potestatis sunt Hal. 6 et matres Hal. 7 filii uero et filiae familiarum qui Hal. 8 nascuntur Hal. 9 potestate mea sunt Hal. 10 nascitur omisit Hal. 14.18 farreo Eins. Sangall. duo. farre uel farreatione edd. alig. uett. 15 farreatio Eins. Sangall. alt. confarreatio edd.

ptiae per coëmptionem, et erat mulier mater familias, uiro loco filiae.

XIII

Facere posse maritus etiam id uidetur, quod a 5 muliere consequi potest, scilicet si iam ei aliquid

absit, quod pro muliere aliquid expendit uel mandato eius praestitit. ceterum si nondum ei abest, ut puta sub condicione est obligatus, nondum ui

detur facere posse. 10

XIV Hostes sunt, quibus bellum publice populus Romanus decreuit, uel ipsi populo Romano: ceteri latrunculi uel praedones appellantur. . et ideo qui

a latronibus captus est, seruus latronum non est, 15 nec postliminium illi necessarium est: ab hostibus

autem captus, ut puta a Germanis et Parthis, et seruus est hostium et postliminio statum pristinum recuperat.

LIBER SECVNDVS

I . 20 Totum autem ius constitit aut in adquirendo

aut in conseruando aut in minuendo: aut enim hoc

XIII L. 28 D. sol. matrim. dos quem admodum petatur XXIV 3 Vlpianus libro primo Institutionum... Vlpianus rel. om. Hal.)

XIV L, 24 'D. de captiuis et de postlim. et redempt. ab host. XLIX 15 “Vlpianus libro primo Institutionum ...' (Vlpianus rel. om. Hal.)

Liber II.' I L. 41 D. de leg. et sctis et long. consuet. I 3 ‘Vl. pianus libro II Institutionum ... In codd. quibusd. hunc locum e I Institutionum libro laudari Heimbachius testatur (Leipz, Repert. 1835 VI n. 2563) Sumptum autem hoc fragmentum ex prooemio eius partis, quae est de rebus.

6 aliquid] uel Hal. mandatu Hal. 8 si sub Hal. uulg. obligatus est Hal. 12 ceteri uero uulg. 16 autem om. Hal. ut om. uulg. a om. Hal. seu Parthis Hal. 18 recuperat pristinum Hal. 20 consistit Hal.

« PreviousContinue »