Page images
PDF

amissus solidi capiendi ius praestet. item si post mortem uiri intra decem menses uxor ex eo pepererit, solidum ex bonis eius capit.

2 Aliquando nihil inter se capiunt, id est si 5 contra legem Juliam Papiamque Poppaeam con

traxerint matrimonium, uerbi gratia si famosam quis uxorem duxerit, aut libertinam senator.

3. Qui intra sexagesimum uel quae intra quinquagesimum annum neutri legi paruerit, licet ipsis 10 legibus post hanc aetatem liberatus esset, perpe

tuis tamen poenis tenebitur ex senatus consultu Perniciano : sed Claudiano senatus consultu maior sexagenario si minorem quinquagenaria duxerit,

perinde habebitur, ac si minor sexaginta annorum 15 duxisset uxorem. 4. Quodsi maior quinquage

naria minori sexagenario nupserit, inpar matrimonium appellatur, et senatus consultu Caluitiano iubetur non proficere ad capiendas hereditates et

legata dotesque. itaque mortua muliere dos ca20 duca erit.

SS 3.4) Communia de caelihe et orbo, in quorum consortium Vlpianus fortasse solitarium patrem adiecerat. Ceterum inconstantiae cum alibi tum hoc loco excerptor culpandus est, qui non intellexerit, ea quae his paragraphis proferuntur, eadem Constantini lege (uide p. 32 n.) esse sublata.

1 praestet Cuiacius in not. prestat Vat. ed. princ. 2 pepererit Hugo I. C. A. p. 1605. peperit Vat. ed. princ.

5 Popeam Vat. ed. princ. 6 famissa (ut uid.) Vat. m. pr. corr. famosa m. alt. 7 senatus Vat. 9 lege Vat. 10 post * hanc aetate Vat. 11.12 consultu Vat. consulto cdd. 12 Persiciano Perizonius Diss. de lege Vocon. p. 156 13 quinquagenariã Vat. 14 hac Vat. 17 et] ex Vat. consultu Vat. consulto edd. · Claudiano Cuiacins in not. Caluisiano A. Augustinus De nom. leg. (Opp. I 371), Perizonius 1. c. p. 160 i 18.19 et legata dotesque prop. Böckingius. et legata (ligata m. pr.) dotes Vat. et legatas dotes ed. princ. legata et dotes Cuiaciana b. et legata et dotes Hugo (Ciu. Mag. IV 400)

XVII DE CADVCIS 1 Quod quis sibi testamento relictum, ita ut iure ciuili capere possit, aliqua ex causa non ceperit, caducum appellatur, uel uti ceciderit ab eo: uerbi gratia si caelibi uel Latino Iuniano legatum 5 fuerit, nec intra dies centum uel caelebs legi paruerit, uel Latinus ius Quiritium consecutus sit: aut si ex parte heres scriptus uel legatarius ante apertas tabulas decesserit uel pereger factus sit. 3 Caduca cum suo onere fiunt: ideoque libertates 10 et legata et fidei commissa ab eo data, ex cuius persona hereditas caduca facta est, salua sunt: scilicet et legata et fidei commissa cum suo onere fiunt caduca. 2 Hodie ex constitutione impera

XVII DE CADVCIS. XVIII QVI HABEANT IVS ANTIQVVM IN CADVCISI Caduca cum non solum propter caelibatum s etiam aliis ex causis fiant, parum recte de illis inter praecepta de caelibatu agi uidetur: uerum Vlpianus ita egit, ut legibus Iuliae Papiaeque locum daret.' Böckingius.

S 1 uerbi gratia si caelibi] Caelibis mentionem extinguere constans breuiatoris consilium debuit. Cf. Mommsenus.

In extremo titulo deest caducorum uindicatio heredum et legatariorum patrum, quae certe explicanda fuit, quippe ad quam respice

2 relicto Vat. 3 iuri Vat. coeperit Vat. 4 ceciderit Cuiacius in not. cecidit Vat. ed. princ. 5 celibi Vat. 6 celebs Vat. paruit Vat. 7.8 aut si ex parte] Vide Cuiacii Obs. VI 37 9 decesserint Vat. pereger Vat. Cuiaciana b. peraeger ed. princ. peregrinus Cuiacius in notis. Cf. Scalig. in Auson. ep. 17. Gloss. Lat. Hildebrandi s. X. 10 onore Vat. libertatis Vat. -11 legato fidei commissa Vat: 13 scilicet) sed Cuiacius

in not. et in marg. Cuiacianae b. Cf. Obs. XIII 16 honere Vat. 14 hodie... parentibus quae in Vat, et edd. post factus sit (supra u. 9) leguntur huc transponi uoluit Mommsenus. Olim sententias ita: factus sit. Hodie... uindicantur. Sed, seruato... parentibus, caduca cum suo onore ... salua sunt. Scilicet ... fiunt caduca distribui iusserat Franc. Ramos Legg. Iul. et Pap. Rel. IV 37, 3 et Schneiderus (Anwachsungsrecht p. 194). Cf. Leipz. Repert. 1843 NII p. 98. Omnia caduca ... parentibus. Hodie ex constitutione Imp. Antonini caducă cum suo onere fiunt e. q.s. Cuiacius in notis. Cf. Iac. Gothofredus Opp. iurid. min. p. 234 ed. Trotz

toris Antonini omnia caduca fisco uindicantur, sed sernato iure antiquo liberis et parentibus. .. . XVIII QVI HABEANT IVS ANTIQVVM. IN

CADVCIS 5. Item liberis et parentibus testatoris usque ad tertium gradum lex Papia ius antiquum dedit, ut heredibus illis institutis, quod quis ex eo testamento non capit, ad hos pertineat aut totum aut ex parte, prout pertinere possit.

10. XVIIII DE DOMINIIS ET ADQVISITIONIBVS

RERVM 1 Omnes res aut mancipi sunt aut nec mancipi. mancipi res sunt praedia in Italico solo,

tam rustica, qualis est fundus, quam urbana, qua15 lis domus: item iura praediorum rusticorum, uelut

uia, iter, actus, aquaeductus: item serui, et

rent paragraphi duae 1 25. XXV 17: sed omissa est a breujatore, qui lectis Vlpiani uerbis XVII 2 ita defungi sibi posse uideretur, ut reciperet ius antiquum liberum et parentum a Caracalla seruatum. Mommsenus.

XVIII QVI HABEANT IVS ANTIQVVM ÎN CADVCIS) Hanc inscriptionem Mommsenus propter exiguitatem argumenti non ab Vlpiano adpositam arbitratur. Importunam breuiatoris manum uel item uocula arguit.

XVIIII DE DOMINIIS ET ADQVISITIONIBVS RERVM] Incipit pars altera Regularum quae est DE REBVS. Vlp. XVIII-XXVIII. Gai II. III. In eius partis exordio resectae primum generales de rerum differentiis definitiones : quales Gai Institutiones II 1-11 exhibent: ex quo genere in epitoma‘nostra non nisi paragraphus prima (cf. Gai II 14-17) relicta est: ut ad hanc paragraphum non pertineat inscriptio, quam praeterea ob inepte adhibitum pluralem numerum Mommsenus excerptori malit quam Vlpiano ascribere: quod contra Böckingius et in indice et per totum titulum pro plurali dominiorum, in quo librarii mendum agnoscit, singularem reposuit. Quem ego noi sequar. Cf. Gai II 44. Inst. de usnc. II 6. L. 1 D. de usuc. XLİ 3.

I caducă Vat. 2 iuré Vat. 5 item Vat testatoris Cuiacius Obs. XIX 30. mrg. Cuiacianae b. testatores Vat. ed. princ. 6 lepapia Vat. 10 dominio ckingius 12 mancepi Vat. semper, nisi ubi aliud testabia mur 13 itali co+solo Vat. 14 aut rustico Vat. 16 a queductus Vat. et aquaeductus ed. princ.

quadrupedes, quae dorso colloue domantur, ' uelut boues, muli, equi, asini. ceterae res nec mancipi sunt. elefanti et cameli, quamuis collo dorsoue domentur, nec mancipi sunt, quoniam bestiarum numero sunt.

2 Singularum rerum dominia nobis adquiruntur mancipatione, traditione, usu capione, in iure cessione, adiudicatione, lege.

3 Mancipatio propria species alienationis est et rerum mancipi: eaque fit certis uerbis, libri- 10 pende et quinque testibus praesentibus. 4 Mancipatio locum habet inter ciues Romanos et Latinos colonarios Latinosque Iunianos eosque peregrinos, quibus commercium datum est. 5 Commercium est emendi uendundique in uicem ius. 615 Res mobiles non nisi praesentes mancipari pos

$ 2] Desideratur distinctio inter (I) adquisitiones singularum rerum et (II) per uniuersitatem adquisitiones. De illis agitur XVIIII 2-21. Gai II 18-79: de adquisitione autem per uniuersitatem XX-XXVIIII: Quibus quod tertium caput addi debebat (III) de obligationibus, cum aliis partibus in fine epitomae periit. - In hoc autem titulo, qui est de adquisitione singularum rerum, Vlpianus, id quod ex conlatis Gai locis comparebit, multifariam ab eo, quem fere sequitur, Gaianarum Institutionum ordine declinauit. Agitur autem 1) de modis quibus rerum singularum dominia nobis adquiruntur. SS 2-17. Hi sunt a) mancipatio. SS 3—6. Gai II 22-37.

I quadrupedis Vat. 2 aequi Vat. cetere. Vat. uidetur ceteres fuisse mancipi Vat. · 3 elefanti Vat.

6 dominia nobis adquiruntur ed. princ. dominia nob adquirit Vat. dominium nobis adquiritur Böckingius 7.8 usu capione, in iure cessione ed. princ. (cf. 88 8. 9). in iure cessione. usu capione Vat. 10 et Vat. ed. princ. Super esse et monuit Cuiacius in nolis mancipi Vat. eaque ed. princ. eaquae Vat. 11 testes psentes Vat. 3 colonarios ed. princ. colonarius Vat. coloniarios Ballhornius (Dominium p. 19). Cf. Gai I 22. 29. III 56, Sed uide Dosith. p. 49, 6 Böck. 'Lex Iunia ... exaequauit eos Latinis colonariis (nolovagious) ... qui nomen suum in coloniam dedissent.' Latinusq: iunianus Vat.

peregrinus Vat: 14 cõmertium, emendi uendendi Vat. 16 mobilis Vat.

sunt, et non plures quam quot manu capi possunt: immobiles autem etiam plures simul, et quae diuersis locis sunt, mancipari possunt. .

7 Traditio, propria est alienatio rerum nec 5 mancipi. harum rerum dominia ipsa traditione adpraehendimus, scilicet si ex iusta causa traditae sunt nobis. .

8. Vsu capione dominia adipiscimur tam mancipi rerum quam nec mancipi. usu capio est au10 tem dominii adeptio per continuationem possessio

nis anni uel biennii: rerum mobilium anni, inmobilium biennii.

9 In iure cessio quoque communis alienatio est et mancipi rerum et nec mancipi: quae fit 15 per tres personas, in jure cedentis, uindicantis,

addicentis ; 10 in iure cedit dominus: uindicat is, cui ceditur: addicit praetor. 11 In iure cedi res etiam incorporales possunt, uelut usus fructus

et hereditas et tutela legitima libertae. 12 He20 reditas in iure ceditur uel ante quam adeatur uel

postea quam adita fuerit: 13 ante quam adea

b) traditio. S 7. Gai II 19 - 21.. c) usu capio. S 8. Gai II 4060. d) in iure cessio. SS 9-15. Gai' II 22-37, qui quidem man. cipationem et in iure cessionem simul tractauit,

1 quot Io. Cannegieterus. qd (quod) Vat. Cuiaciana b. quae ed. princ. 2 immobilis Vat. 4 Traditio*** propria Vat. rerum nec mancipi. harum rerum cod. Tilië teste Cuiacio Obs. XVII 28. Cuiaciana b. Cuiacius in not. post, rerum. Nec mancipiarñ rerum Vat. rerum. Nec mancipi rerum ed. princ. rerum nec mancipii. Nec mancipii rerum Cuiacius in not. 5.8 dominium Böckingius . 5

ne traditio adphendimus Vat. 9 Cf. Isidori Orig. V 25, 30 'usu capio est adeptio dominii per continuationem iustae possessionis uel biennii uel alicuius temporis. 14 quae] eaque Schillingius 15 cedentis uindicantis addicentis Sauinius (Hugo Ciu. Mag. IV 387). cedentes uindicantes addicentes Vat. ed. princ. 17 cedet Vat. 18 incorporalis Vat, 19 libertae Vat. "Al. libertae,' Cuiacius in not. post. et libertas ed. princ.

« PreviousContinue »