Page images
PDF

descendunt, per eminentiam autem legitimi dicuntur, qui ex lege duodecim tabularum introducuntur, seu palam, quales sunt agnati, seu per consequentiam, quales sunt patroni. 4 Agnati sunt 5 a patre cognati uirilis sexus, per uirilem sexum

descendentes, eiusdem familiae, uel uti patrui, fratres, filii fratris, patrueles. 5 Qui liberum caput mancipatum sibi uel a parente uel a coemptio

natore manu misit, per similitudinem patroni tu10 tor efficitur, qui fiduciarius tutor appellatur. 6

Legitimi tutores alii tutela in iure cedere possunt. 7 Is cui tutela in iure cessa est, cessicius tutor appellatur: qui siue mortuus fuerit, sine

capite minutus, siue alii tutela porro cesserit, 15 redit ad legitimum tutorem tutela. sed et si legi

timus decesserit aut capite minutus fuerit, cessicia quoque tutela extinguitur. 8 Quantum ad agnatos pertinet, hodie cessicia tutela non procedit,

quoniam permissum erat in iure cedere tutela 20 feminarum tantum, non etiam masculorum: femi

[graphic]

narum autem legitimas tutelas lex Claudia sustulit, excepta tutela patronorum.

9 Legitima tutela capitis diminutione amittitur. 10 Capitis diminutionis species sunt tres, maxima, media, minima. 11 Maxima capitis di- 5 minutio est, per quam et ciuitas et libertas amittitur, uel uti cum incensus aliquis uenierit, aut quod mulier alieno seruo se iunxerit, denuntiante domino eius ancilla facta fuerit ex senatus consulto Claudiano. 12 Media capitis diminutio dicitur, 10 per quam sola ciuitate amissa libertas retinetur: quod fit in eo, cui aqua et igni interdicitur. . 13 , Minima capitis diminutio est, per quam et ciuitate et libertate salua status dum taxat hominis mutatur: quod fit adoptione et in manum conuentione. 15

14 Testamento quoque nominatim tutores dati confirmantur eadem lege duodecim tabularum his uerbis VTI LEGASSIT, SVPER PECVNIA TVTELAVE,

quoniam ille non recte capiebat, praeter morem aboliti iuris notitiam reliquit. - SS 9-13 Amissio tutelae legitimae (agnatorum). Capitis diminutio. Cf. Gai I 158 — 163.

1 sustulit Cuiacius in notis. (Cf. Gai I 171). sustinet Vat. ed. princ. 2.3 sustinet. excepta t. patronorum. Legitima Vat. sustinet. Excepta t. patronorum, legitima ed. princ. Correxit distinctionem Schultingius 4 diminutionis Hugo 5 praef. minutionis Vat. ed. princ. 7 uenierit ed. princ. uenerit Vat. Cuiaciana b qd (quod) Vat. Cuiaciana b. cum ed. princ. 9 eius Huschkius. et Vat. ed. princ. 14 homines Vat. 15 manu conditioné Vat.

16 tutoris Vat. tutores dati nominatim Hugo I. C. A. p. 1605 17 eade legê duodécim Vat. 18 pecunia tutelaue ed. princ. pecunia tutelabae Vat., in quo latere fortasse pecuniae tutelaeue post alios Huschkius adnotauit (Rhein. Mus. f. Iurispr. VII 67). De super cum genet. cf. Rudim. Inst. gramm. II 235 Stallb. In lege ipsa ante pecunia additum fuisse familia (cf. Cic. de inu. II 50, 148. dd Herenn. I 13, 23) post Cuiacium et alios (cf. Dirksenus Zwölftaf. Fragm. p. 337 sq. 342) Huschkius 1. c. demonstrauit : quam uocem tamen Böckingius non debuit in textum VIpiani inferre. Cf. Heimbachius (Leipz. Repert. 1843 III p. 104)

SVAEREI, ITA IVS Esto: qui tutores datiui appellantur. ; ; 15 Dari testamento tutores possunt liberis, qui in potestate sunt. 16 Testamento

tutores dari possunt hi, cum quibus testamenti fa5 ciendi ius est, praeter Latinum Iunianum: nam

Latinus habet quidem testamenti factionem , sed tamen tutor dari non potest: id enim lex Iunia prohibet. 17 Si capite diminutus fuerit tutor

testamento datus, non amittit tutelam: sed si ab10 dicauerit se tutela, desinit esse tutor: abdicare

autem est dicere nolle se tutorem esse. in iure cedere autem tutela testamento datus non potest: nam et legitimus in iure cedere potest, abdicare

se non potest. 15 : 18 Lex Atilia iubet mulieribus pupillisue non

habentibus tutores dari a praetore et maiore parte tribunorum plebis, quos tutores Atilianos appellamus. sed quia lex Atilia Romae tantum locum

habet, lege Iulia et Titia prospectum est, ut in 20 prouinciis quoque similiter a praesidibus earum den

tur tutores. 19 Lex Iunia tutorem fieri iubet Latinae uel Latini inpuberis eum, cuius etiam ante

SS 14-17 Testamento dati tutores. Cf. Gai I 144-154.

SS 18 – 24 Ex uariis legitimis causis a magistratu. dati uel petiti tulores. Cf. ad tit. XI et Gai I 173-187.

1 suae rei datiuum esse (legassit i. e. legem dixerit suae rei) ostendit Schillingius (Bemerk, üb. R. R. G. p. 97)

dauiti Vat. 2 tutoris Vat. 4 testamenti Vat. 6 testamenti factione Vat. 11 eě. In iure, cedere aūt Vat. esse in iure. Cedere autem ed. princ. esse. In iure autem cedere Cuiacius in not., 12 tutelam Böckingius 13 nam et] tametsi Mommsenus 16.17 tutoris Vat. 17 plebes Vat. 19 'fortasse habebat.' Böckingius 20 prouinciis quoque Charondas. prouincia quoque Vat, ed. princ. prouincia quaque Marezollius (Hugo 1. C. A. P. 1605). CF. VIII 4 21 tutore Dat.] 22 latinae Vryhoffius Obs. iur. ciu. c. 31 p. 154, Vat. Latino ed. princ.

Latini inpuberis Lachmannus. latinis inpuberib: Vat. ed. princ. euins Val. Cuiaciana b. Cuiacius in not. post. qui ed. princ.

manu missionem ex iure Quiritium fuit.. 20 Ex lege Iulia de maritandis ordinibus tutor datur a praetore urbis ei mulieri uirginiue, quam ex hac ipsa lege nubere oportet, ad dotem dandam, dicendam promittendamue, si legitimum tutorem pu- 5 pillum habeat. sed postea senatus censuit, ut etiam in prouinciis quoque similiter a praesidibus earum ex eadem causa tutores dentur. 21 Praeterea etiam in locum muti furiosiue tutoris alium dandum esse tutorem ad dotem constituendam senatus 10 censuit. 22 Item ex senatus consulto tutor datur mulieri ei, cuius tutor abest, praeter quam si patronus sit, qui abest: nam in locum patroni absentis tutor aliter peti non potest, nisi ad hereditatem adeundam et nuptias contrahendas. idemque 15 permisit in pupillo patroni filio. 23 Hoc amplius senatus censuit, ut si tutor pupilli pupillaeue suspectus à tutela submotus fuerit uel etiam iusta de causa excusatus, in locum eius alius tutor detur.

1 ex iure ed. princ. qui ius Vat. ius Cuiacius in not. post, qui (i. e. quis) iure Mommsenus. cuiusque ius Huschkius fuerunt siue fuerint Schillingius. Cf. Gai I 167 (set Latinarum et Latinorum inpuberum (tutelae non) ad ... pertinet, sed ad eos quorum ante manu missionem ex iure Quiritium [fuerunt]. 3 urbis) urbano prop. Schultingius ut p. 29, 5 5 promittendãue Vat. 6 pupillum Vat. Cuiaciana b. cod. Tilii teste Cuiacio Obs. XVII 28. pupilla non ed. princ. illa non P. Faber in not. non Cuiacius in not. 7 prouinciis quoque Charondas. prouintia quoque Vat. ed. princ. prouincia quaque Marezollius. Vide p. 27, 20 similiter Vat, 8 preterea Vat. 9 alium prop. Hugo 4. alterum Vat. ed. princ. 13 absentes Vat. 14 tutor aliter scripsi. alter (superscr. i m. pr.) Vat. (cf. Lachm.). alter ed. princ. alius tutor Huschkius 15 contraendas Vat. 16 pupillo, quod demi iusserat Cuiacius in not., idem retineri uult Obs. XVII 28

17 pupilleue Vat. 18 tutella Vat. 19 eius alius tutor detur scripsi. eius tutor alius Vat. eius tutor alius detur ed. princ. eius detur alius Marezollins (Hugo I. C.

[graphic]

:24. Moribus tutor datur mulieri pupilloue, qui cum tutore suo lege aut legitimo iudicio agere uult, ut auctore eo agat. (ipse enim tutor in rem

suam auctor fieri non potest : qui praetorianus tu5 tor dicitur, quia a praetore urbis dari consueuit.

25 Pupillorum pupillarumque tutores et negotia gerunt et auctoritatem interponunt: mulierum autem tutores auctoritatem dum taxat interponunt.

26 Si plures sunt tutores, omnes in omni re de 10 bent auctoritatem accommodare, praeter eos qui te

stamento dati sunt: nam ex his uel unius auctoritas sufficit.

27 Tutoris auctoritas necessaria est mulieribus quidem in his rebus: si lege aut legitimo iu15 dicio agant, si se obligent, si ciuile negotium ge

rant, si libertae suae permittant in contubernio alieni serui morari, si rem mancipi alienent. pupillis autem hoc amplius etiam in rerum nec man

cipi alienatione tutoris auctoritate opus est, 20 2 8 Liberantur tutela masculi quidem puber

tate: puberem autem Cassiani quidem eum esse dicunt, qui habitu corporis pubis apparet, id est

[graphic]
[graphic]
« PreviousContinue »