Page images
PDF
EPUB

auctorem referretur, curaui, quo licentius eam rem ab aliis habitam esse intellexi. Ipsa autem uerba Vlpiani quid a superioribus editionibus differant, singulatim recensere taedet: tantum uideor dicere posse, Vlpiani regulas partim Vaticani scripturis postliminio restitutis partim aliorum uel meis opinationibus adhibitis aliquanto nunc quam antea emendatiores prodire. Atque in uerborum ordinem, quae recte emendata uidebantur, recepi, quamquam superuacaneum duxi, in ipso contextu quamlibet correctionem diuersis litteris significare. Regularum autem excerptis addidi superstites ex institutionum libris reliquias: quas duplici adnotatione ita instruxi, ut uerba scriptorum, qui fragmenta conseruarunt, ac codicum editionumque lectiones separatim tradantur.

Denique indicem in regulas, Aug. Reifferscheidtio adiutore usus, confeci, qui quidem non omnia uerba complectitur, sed ea exhibet, quae maxime iuris studiosis prodesse uiderentur.

Haec iam in eò erant, ut prelo submitterentur, cum Caroli Röderi afferebantur emendandi Vlpiani con'amina (Heidelb. 1856): in quibus cum paucis bonis mixta inuenissem plurima, quae maiorem confidentiam quam usum ac peritiam prodant, nolui diu retardatam libri mei editionem etiam diutius remorari.

Dabam Bonnae m. septembri MDCCCLVI.

DOMITII VLPIANI

E LIBRO REGVLARVM SINGVLARI

EXCERPTA

[blocks in formation]

VII De iure donationum inter uirum et uxorem · VIII De adoptionibus

VIIII De his qui in manu sunt

X Qui in potestate mancipioue sunt quem admo

dum eo iure liberentur

XI De tutelis

XII De curatoribus

XIII Decele orbo et solitario patre

XIIII De poena legis Iuliae

XV De decimis

XVI De solidi capacitate inter uirum et uxorem
XVII De caducis

XVIII Qui habeant ius antiquum in caducis
XVIIII De dominiis et adquisitionibus rerum
XX De testamentis

XXI Quem admodum heres institui debeat
XXII Qui heredes institui possunt

XXIII Quem admodum testamenta rumpuntur
XXIIII De legatis

XXV De fidei commissis

XXVI De legitimis heredibus

XXVII De libertorum successionibus uel bonis
XXVIII De possessionibus dandis

XXVIIII De bonis libertorum

Hunc indicem titulorum nec ab Vlpiano nec ab eius breuiatore profectum, sed a Vaticani siue archetypi codicis scriptore confectum esse Mommsenus intellexit. Vide adn. P. 3,

1.

1 *** prohibet, exceptis quibusdam cognatis, et si plus donatum sit, non rescindit. 2 Minus quam perfecta lex est, quae uetat aliquid fieri, et si factum sit, non rescindit, sed poenam iniungit 5 ei, qui contra legem fecit: qualis est lex Furia

Desiderantur in principio libri definitiones diuisionesque iuris. Cf. Vlp. Inst. I 1-4. Gai I 1. Hugo Ciu. Mag. IV 364. Ad ius scriptum pertinent haec SS 1...3, quibus de legibus agitur: ac plenius quidem quam ab Gaio I 2 factum, qui non nisi haec: lex est quod populus iubet atque constituit.'

Initium libelli Lachmanno (Zeitschr. f. gesch. R. W. IX 174—212) Mommsenoque (Böck, ed. 4 p. 109—120) auctoribus constitui: quorum hic probabiliorem corruptelae uiam indagauit: in principio plus unum folium siue triginta sex fere uersus quales sunt codicis Vaticani non uidentur intercidisse.' Vide supra. In Vat. et ed. princ. singulae partes sic se excipiunt: Incipiunt tituli (XXVIIII tituli, om. incipiunt, ed. princ.) ex corpore Vlpiani. Mores... inueteratus (p. 4, 10 sq.) I De libertis XXVIIII de bonis libertorum.

....

I Tit. (Tit. I ed. princ.) De libertis, Libertorum confirmat (quod datum legatum est add. ed. princ.) (p. 5, 9) prohibet... prima lege (p. 4, 9). hodie autem (p. 5, 10). Verum ordinem, sed omisso indice titulorum, exhibent Cuiacianae, praeposito titulo: De legibus et moribus et his: Imperfecta lex est, uel uti Cincia, quae supra certum modum donari (sed inclin. litt. Cui. b) initio praefixis. Cuiacius Obs. XIX 30 lacunam initio ita expleuit: Lex aut perfecta est, aut imperfecta, aut minus quam perfecta. Perfecta lex est, uel uti Aelia Sentia, quae uetat aliquid fieri, et si factum sit, rescindit. Imperfecta lex est, uel uti Cincia, quae supra certum modum donari. Schillingius Animadu. spec. I haec supplementa: Perfecta lex est, quae uetat aliquid fieri, et si factum sit, rescindit, qualis est Imperfecta lex est, quae uetat aliquid fieri, et si factum sit, non (nec Böckingius) rescindit, nec poenam iniungit ei, qui contra legem fecit: qualis est lex Cincia, quae donari proposuit 2 et] sed Turnebus Adu. VII 21. at Zimmernius (Gesch. d. R. Priu. R. I 62) 2.4 rescindet Vat. 5 fecerit Hugo I. C. A. p. 1603

plus quam

......

testamentaria, quae plus quam mille assium legatum mortisue causa prohibet capere praeter exceptas personas, et aduersus eum, qui plus ceperit, quadrupli poenam constituit.

3 Lex aut rogatur, id est fertur: aut abro-5 gatur, id est prior lex tollitur: aut derogatur, id est pars primae tollitur: aut subrogatur, id est adicitur aliquid primae legi: aut obrogatur, id est mutatur aliquid ex prima lege.

4 Mores sunt tacitus consensus populi, longa 10 consuetudine inueteratus.

I DE LIBERTIS

5 Libertorum genera sunt tria, ciues Romani, Latini Iuniani, dediticiorum numero.

6 Ciues Romani sunt liberti, qui legitime manu 15

$ 3] Breuiatoris culpa non casu ex iuris scripti partibus plebiscita, senatus consulta, constitutiones principum, edicta, responsa, de quibus Gaius I 4-7, desiderantur. Cf. Hugo 1. c. Mommsenus. $4] De moribus h. e. de iure non scripto de suo addidit Vlpianus. I DE LIBERTIS] Incipit pars Regularum prima quae est DE IVRE PERSONARVM siue DE CONDITIONE HOMINVM. Vlp. I—XVIII. Gai I. Ac resecuit primum breuiator iuris diuisionem, qualis apud Gaium I 8 legitur: omne.. ius... uel ad personas pertinet, uel ad res uel ad actiones.' deinde de iure personarum partitiones 'quod omnes homines aut liberi sunt aut serui: rursus liberorum hominum alii ingenui sunt alii libertini.' Cf. Gai I 9. 10. In hac autem A. DE LIBERTIS disputatione quae tit. I-III comprehendit Vlpianus multifariam a Gai institutionibus (I 12—47), declinauit: quo de uide Böckingii syst. tab. cum adn. Agitur autem 1) de libertorum generibus (I 5-11 cf. Gai I 12. 16. 17. 13-15).

4

1 ascium Vat. mille assium] Lex habuit mille aeris' Cuiacius Obs. XIX 31 2 morti suae Vat. poena Vat. 5 Lex] ex (litterae L spatio uacuo relicto) Vat. 7 primae Cuiacianae. prima Vat. ed. princ. primae legis Cuiacius in notis. e prima Huschkius apud Böckingium 8 obrogat Vat. 10 moris Vat. consensus Vat. 11 inuetératus Vat. 15 qui legitime manu missi sunt, id est aut (aut omisi cum Gaio) uindicta aut censu a. t. n. i. i. Böckingius. qui legitimae censu aut testamento nullo iure inpediente Vat. qui uindicta censu aut testamento n. i. i. manu missi sunt ed. princ. qui legitima manu missione (uel simpliciter legitime) liberati

« PreviousContinue »