Page images
PDF
EPUB

Exercitatas aut petit Syrtes Noto,

Aut fertur incerto mari.
Capaciores affer huc, puer, scyphos.

Et Chia vina aut Lesbia.
Vel, quod fluentem nauseam coërceat,

Metire nobis Caecubum:
Curam metumque Caesaris rerum juvat

Dulci Lyaeo solvere.

85

5

10

X.
MALA soluta navis exit alite

Ferens olentem Maevium:
Ut horridis utrumque verberes latus,

Auster, memento fluctibus !
Niger rudentes Eurus inverso mari

Fractosque remos differat;
Insurgat Aquilo quantus altis montibus

Frangit trementes ilices;
Nec sidus atra nocte amicum appareat

Qua tristis Orion cadit;
Quietiore nec feratur aequore

Quam Graia victorum manus,
Cum Pallas usto vertit iram ab Ilio

In impiam Ajacis ratem !
O quantus instat navitis sudor tuis,

Tibique pallor luteus
Et illa non virilis ejulatio

Preces et aversum ad Jovem,
Ionius udo cum remugiens sinus

Noto carinam ruperit !
Opima quodsi praeda curvo littore

Porrecta mergos juveris,
Libidinosus immolabitur caper

Et agna Tempestatibus.

15

20

XI.
PETTI, nihil me sicut antea juvat

Scribere versiculos amore percussum gravi,
Amore qui me praeter omnes expetit

Mollibus in pueris aut in puellis urere.

5

10

15

Hic tertius December, ex quo destiti

Inachia furere, silvis honorem decutit.
Heu me, per Urbem-nam pudet tanti mali-

Fabula quanta fui! Conviviorum et poenitet In quis amantem languor et silentium

Arguit et latere petitus imo spiritus. “Contrane lucrum nil valere candidum

Pauperis ingenium ?" querebar applorans tibi, Simul calentis inverecundus deus

Fervidiore mero arcana promorat loco. Quodsi meis inaestuat praecordiis

Libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat Fomenta vulnus nil malum levantia,

Desinet imparibus certare summotus pudor. Ubi haec severus te palam laudaveram,

Jussus abire domum ferebar incerto pede Ad non amicos heu mihi postes et heu

Limina dura, quibus lumbos et infregi latus. Nunc gloriantis quamlibet mulierculam

Vincere mollitie amor Lycisci me tenet, Unde expedire non amicorum queant

Libera consilia nec contumeliae graves, Sed alius ardor aut puellae candidae

Aut teretis pueri longam renodantis comam.

20

25

XII.
Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris ?

Munera quid mihi quidve tabellas
Mittis nec firmo juveni neque naris obesae ?

Namque sagacius unus odoror,
Polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis, 5

Quam canis acer ubi lateat sus.
Qui sudor vietis et quam malus undique membris

Crescit odor, cum pene soluto
Indomitam properat rabiem sedare ; neque illi

Jam manet humida creta colorque
Stercore fucatus crocodili, jam que subando

Tenta cubilia tectaque rumpit!
Vel mea cum saevis agitat fastidia verbis :

Inachia langues minus ac me;

10

15

Inachiam ter nocte potes, mihi semper ad unum

Mollis opus. Pereat male quae te
Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem,

Cum mihi Cous adesset Amyntas,
Cujus in indomito constantior inguine nervus

Quam nova collibus arbor inhaeret.
Muricibus Tyriis iteratae vellera lanae

Cui properabantur ? Tibi nempe,
Ne foret aequales inter conviva, magis quem

Diligeret mulier sua quam te.
O ego non felix, quam tu fugis ut pavet acres 25

Agna lupos capreaeque leones !

[ocr errors]

5

XIII.
HORRIDA tempestas caelum contraxit et imbres

Nivesque deducunt Jovem; nunc mare, nunc siluae Threïcio Aquilone sonant: rapiamus, amici,

Occasionem de die, dumque virent genua Et decet, obducta solvatur fronte senectus.

Tu vina Torquato move consule pressa meo. Cetera mitte loqui : deus haec fortasse benigna

Reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio Perfundi nardo juvat et fide Cyllenea

Levare diris pectora sollicitudinibus ;
Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno;

Invicte, mortalis dea nate puer Thetide,
Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi

Findunt Scamandri flumina lubricus et Simoïs,
Unde tibi reditum certo subtemine Parcae

Rupere, nec mater domum caerula te revehet. Illic omne malum vino cantuque levato,

Deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis.

10

15

XIV.
MOLLIS inertia cur tantam diffuderit imis

Oblivionem sensibus,
Pocula Lethaeos ut si ducentia somnos

Arente fauce traxerim,
Candide Maecenas, occidis saepe rogando:

Deus, deus nam me vetat

5

10

Inceptos, olim promissum carmen, iambos

Ad umbilicum adducere.
Non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo

Anacreonta Teïum,
Qui persaepe cava testudine flevit amorem

Non elaboratum ad pedem.
Ureris ipse miser : quodsi non pulchrior ignis

Accendit obsessam Ilion,
Gaude sorte tua ; me libertina neque uno

Contenta Phryne macerat.

15

10

XV.
Nox erat et caelo fulgebat luna sereno

Inter minora sidera,
Cum tu magnorum numen laesura deorum

In verba jurabas mea,
Artius atque hedera procera adstringitur ilex, 5

Lentis adhaerens brachiis :
Dum pecori lupus et nautis infestus Orion

Turbaret hibernum mare,
Intorsosque agitaret Apollinis aura capillos,

Fore hunc amorem mutuum.
Odolitura mea multum virtute Neaera !

Nam si quid in Flacco viri est,
Non feret assiduas potiori te dare noctes,

Et quaeret iratus parem,
Nec semel offensae cedet constantia formae, 15

Si certus intrarit dolor.
Et tu, quicunque es felicior atque meo nunc

Superbus incedis malo,
Sis pecore et multa dives tellure licebit

Tibique Pactolus fluat,
Nec te Pythagorae fallant arcana renati,

Formaque vincas Nirea,
Eheu translatos alio maerebis amores :

Ast ego vicissim risero.

20

XVI.
ALTERA jam teritur bellis civilibus aetas,

Suis et ipsa Roma viribus ruit:

[merged small][ocr errors]

15

[ocr errors]

Quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi

Minacis aut Etrusca Porsenae manus,
Aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer

Novisque rebus infidelis Allobrox,
Nec fera caerulea domuit Germania pube

Parentibusque abominatus Hannibal,
Impia perdemus devoti sanguinis aetas,

Ferisque rursus occupabitur solum.
Barbarus heu cineres insistet victor et Urbem

Eques sonante verberabit ungula,
Quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini,

Nefas videre ! dissipabit insolens.
Forte quid expediat communiter aut melior pars

Malis carere quaeritis laboribus :
Nulla sit hac potior sententia, Phocaeorum

Velut profugit exsecrata civitas
Agros atque Lares patrios habitandaque fana

Apris reliquit et rapacibus lupis,
Ire pedes quocunque ferent, quocunque per undas

Notus vocabit aut protervus Africus.
Sic placet? an melius quis habet suadere ?-Secunda

Ratem occupare quid moramur alite?
Sed juremus in haec: Simul imis saxa renarint

Vadis levata, ne redire sit nefas;
Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando

Padus Matina laverit cacumina,
In mare seu celsus procurrerit Apenninus,

Novaque monstra junxerit libidine,
Mirus amor, juvet ut tigres subsidere cervis,

Adulteretur et columba miluo,
Credula nec ravos timeant armenta leones,

Ametque salsa levis hircus aequora.
Haec et quae poterunt reditus abscindere dulces

Eamus omnis exsecrata civitas,
Aut pars indocili melior grere; mollis et exspes

Inominata perprimat cubilia ;
Vos quibus est virtus muliebrem tollite luctum

Etrusca praeter et volate littora.
Nos manet Oceanus circumvagus: arva, beata

Petamus arva divites et inzulas,

25

30

35

[ocr errors]
« PreviousContinue »