Aeternum opprobrium, quod male barbaras
Regum est ulta libidines. Dicunt in tenero gramine pinguium Custodes ovium carmina fistula, Delectantque deum cui pecus et nigri
Colles Arcadiae placent. Adduxere sitim tempora, Virgili; Sed pressum Calibus ducere Liberum Si gestis, juvenum nobilium cliens,
Nardo vina merebere. Nardi parvus onyx eliciet cadum Qui nunc Sulpiciis accubat horreis, Spes donare novas largus amaraque
Curarum eluere efficax. Ad quae si properas gaudia, cum tua Velox merce veni: non ego te meis Immunem meditor tingere poculis,
Plena dives ut in domo. Verum pone moras et studium lucri, Nigrorumque memor, dum licet, ignium Misce stultitiam consiliis brevem:
Dulce est desipere in loco.
XIII. AUDIVERÈ, Lyce, di mea vota, di Audivere, Lyce: fis anus, et tamen Vis formosa videri
Ludisque et bibis impudens Et cantu tremulo pota Cupidinem Lentum sollicitas. Ille virentis et Doctae psallere Chiae
Pulchris excubat in genis. Importunus enim transvolat aridas Quercus, et refugit te quia luridi Dentes, te quia rugae
Turpant et capitis nives. Nec Coae referunt jam tibi purpurao Nec clari lapides tempora, quae semel Notis condita fastis
Inclusit volucris dies,
Quo fugit venus, heu, quove color ? decens Quo motus ? quid habes illius, illius, Quae spirabat amores,
Quae me surpuerat mihi, Felix post Cinaram, notaque et artium Gratarum facies ? Sed Cinarae breves Annos fata dederunt,
Servatura diu parem Cornicis vetulae temporibus Lycen, Possent ut juvenes visere fervidi Multo non sine risu
Dilapsam in cineres facem,
XIV. QUAE cura patrum quaeve Quiritium Plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevum
Per titulos memoresque fastos Aeternet, o qua sol habitabiles Illustrat oras maxime principum? Quem legis expertes Latinae
Vindelici didicere nuper Quid Marte posses. Milite nam tuo Drusus Genaunos, implacidum genus, Breunosque veloces, et arces
Alpibus impositas tremendis Dejecit acer plus vice simplici ; Major Neronum mox grave proelium Commisit immanesque Raetos
Auspiciis pepulit secundis, Spectandus in certamine Martio, Devota morti pectora liberae Quantis fatigaret ruinis;
Indomitas prope qualis undas Exercet Auster, Pleïadum choro Scindente nubes, impiger hostium Vexare turmas et frementem
Mittere equum medios per ignes. Sic tauriformis volvitur Aufidus, Qui regna Dauni praefluit Apuli,
Cum saevit horrendamque cultis
Diluviem meditatur agris, Ut barbarorum Claudius agmina Ferrata vasto diruit impetu Primosque et extremos metendo
Stravit humum sine clade victor, Te copias, te consilium et tuos Praebente divos. Nam tibi, quo die Portus Alexandrea supplex
Et vacuam patefecit aulam, Fortuna lustro prospera tertio Belli secundos reddidit exitus, Laudemque et optatum peractis
Imperiis decus arrogavit. Te Cantaber non ante domabilis Medusque et Indus, te profugus Scythes Miratur, o tutela praesens
Italiae dominaeque Romae. Te fontium qui celat origines Nilusque et Ister, te rapidus Tigris, Te belluosus qui remotis
Obstrepit Oceanus Britannis, Te non paventis funera Galliae Duraeque tellus audit Hiberiae, Te caede gaudentes Sigambri
Compositis venerantur armis.
XV. PHOEBUS volentem proelia me loqui Victas et urbes increpuit lyra, Ne parva Tyrrhenum per aequor
Vela darem. Tua, Caesar, aetas Fruges et agris rettulit uberes Et signa nostro restituit Jovi Derepta Parthorum superbis
Postibus, et vacuum duellis Janum Quirini clausit, et ordinem Rectum evaganti frena licentiae Injecit, emovitque culpas,
Et veteres revocavit artes
Per quas Latinum nomen et Italae Crevere vires famaque et imperi Porrecta majestas ad ortus
Solis ab Hesperio cubili. Custode rerum Caesare non furor Civilis aut vis exiget otium, Non ira quae procudit enses
Et miseras inimicat urbes. Non qui profundum Danubium bibunt Edicta rumpent Julia, non Getae, Non Seres infidive Persae,
Non Tanaïn prope flumen orti. Nosque et profestis lucibus et sacris Inter jocosi munera Liberi Cum prole matronisque nostris,
Rite deos prius apprecati, Virtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis Trojamque et Anchisen et almae
Progeniem Veneris canemus.
PHOEBE silvarumque potens Diana, Lucidum caeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur
Temporė sacro, Quo Sibyllini monuere versus Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles
Dicere carmen. Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem
10 Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere majus. Rite maturos aperire partus Lenis, Ilithyia, tuere matres, Sive tu Lucina probas vocari
Seu Genitalis. Diva, producas subolem patrumque Prosperes decreta super jugandis Feminis prolisque novae feraci
Lege marita, Certus undenos decies per annos Orbis ut cantus referatque ludos Ter die claro totiesque grata
Nocte frequentes. Vosque veraces cecinisse, Parcae, Quod semel dictum est stabilisque rerum Terminus servat, bona jam peractis
Jungite fata. Fertilis frugum pecorisque Tellus Spicea donet Cererem corona; Nutriant fetus et aquae salubres
Et Jovis aurae. Condito mitis placidusque telo Supplices audi pueros, Apollo ; Siderum regina bicornis audi,
Luna, puellas :
« PreviousContinue » |