Page images
PDF
EPUB

20

5

10

Nos convivia, nos proelia virginum
Sectis in juvenes unguibus acrium
Cantamus vacui, sive quid urimur
Non praeter solitum leves.

VII.

LAUDABUNT alii claram Rhodon aut Mitylenen
Aut Epheson bimarisve Corinthi

Moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos

Insignes aut Thessala Tempe.

Sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem
Carmine perpetuo celebrare et

Undique decerptam fronti praeponere olivam.
Plurimus in Junonis honorem

Aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas.
Me nec tam patiens Lacedaemon
Nec tam Larissae percussit campus opimae,
Quam domus Albuneae resonantis
Et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
Mobilibus pomaria rivis.

Albus ut obscuro deterget nubila caelo
Saepe Notus neque parturit imbres

Perpetuo, sic tu sapiens finire memento

Tristitiam vitaeque labores

Molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis

Castra tenent seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Cum fugeret tamen uda Lyaeo

Tempora populea fertur vinxisse corona,

Sic tristes affatus amicos:

Quo nos cunque feret melior fortuna parente

Ibimus, o socii comitesque.

Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro ;
Certus enim promisit Apollo

Ambiguam tellure nova Salamina futuram.

O fortes pejoraque passi

Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;
Cras ingens iterabimus aequor.

[blocks in formation]

VIII.

LYDIA, dic, per omnes

Te deos oro, Sybarin cur properas amando
Perdere; cur apricum

Oderit campum patiens pulveris atque solis?
Cur neque militaris

Inter aequales equitat, Gallica nec lupatis
Temperat ora frenis?

Cur timet flavum Tiberim tangere? Cur olivum Sanguine viperino

Cautius vitat, neque jam livida gestat armis 10 Brachia saepe disco,

Saepe trans finem jaculo nobilis expedito?

Quid latet, ut marinae

Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Trojae
Funera ne virilis

15

Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

IX.

VIDES ut alta stet nive candidum
Soracte, nec jam sustineant onus
Silvae laborantes geluque

Flumina constiterint acuto.
Dissolve frigus ligna super foco
Large reponens, atque benignius
Deprome quadrimum Sabina,

O Thaliarche, merum diota. Permitte divis cetera, qui simul Stravere ventos aequore fervido Deproeliantes nec cupressi

Nec veteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras fuge quaerere, et
Quem Fors dierum cunque dabit lucro

Appone, nec dulces amores

Sperne puer neque tu choreas,

Donec virenti canities abest

Morosa. Nunc et campus et areae

Lenesque sub noctem susurri

Composita repetantur hora;

5

10

15

20

Nunc et latentis proditor intimo
Gratus puellae risus ab angulo,
Pignusque dereptum lacertis
Aut digito male pertinaci.

X.

MERCURI facunde nepos Atlantis,
Qui feros cultus hominum recentum
Voce formasti catus et decorae

More palaestrae,

Te canam magni Jovis et deorum
Nuntium curvaeque lyrae parentem,
Callidum quidquid placuit jocoso
Condere furto.

Te boves olim nisi reddidisses
Per dolum amotas puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetra
Risit Apollo.

Quin et Atridas duce te superbos
Ilio dives Priamus relicto

Thessalosque ignes et iniqua Trojae
Castra fefellit.

Tu pias laetis animas reponis
Sedibus virgaque levem coërces
Aurea turbam, superis deorum
Gratus et imis.

XI.

Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi Finem di dederint, Leuconoë, nec Babylonios Tentaris numeros. Ut melius quidquid erit pati, Seu plures hiemes seu tribuit Juppiter ultimam, Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi Spem longam reseces. Dum loquimur fugerit invida Aetas: carpe diem quam minimum credula postero.

XII.

QUEM virum aut heroa lyra vel acri
Tibia sumis celebrare, Clio,

5

10

15.

20

5

Quem deum? Cujus recinet jocosa
Nomen imago

Aut in umbrosis Heliconis oris

Aut super Pindo, gelidove in Haemo
Unde vocalem temere insecutae
Orphea silvae

Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus celeresque ventos,
Blandum et auritas fidibus canoris
Ducere quercus ?

Quid prius dicam solitis parentis

Laudibus, qui res hominum ac deorum,
Qui mare ac terras variisque mundum
Temperat horis ?

Unde nil majus generatur ipso,

Nec viget quidquam simile aut secundum:

Proximos illi tamen occupavit

Pallas honores.

Proeliis audax neque te silebo

Liber, et saevis inimica Virgo

Beluis, nec te, metuende certa

Phoebe sagitta.

Dicam et Alciden puerosque Ledae,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem; quorum simul alba nautis
Stella refulsit,

Defluit saxis agitatus humor,
Concidunt venti fugiuntque nubes,
Et minax, quod sic voluere, ponto
Unda recumbit.

Romulum post hos prius an quietum
Pompili regnum memorem an superbos
Tarquini fasces dubito, an Catonis
Nobile letum.

Regulum et Scauros, animaeque magnae
Prodigum Paullum superante Poeno,
Gratus insigni referam Camena,

5

10

15

20

25

30

35

Fabriciumque.

40

Hunc et incomptis Curium capillis

Utilem bello tulit et Camillum

Saeva paupertas et avitus apto
Cum lare fundus.

Crescit occulto velut arbor aevo
Fama Marcelli; micat inter omnes
Julium sidus velut inter ignes
Luna minores.

Gentis humanae pater atque custos
Orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data: tu secundo
Caesare regnes.

Ille, seu Parthos Latio imminentes
Egerit justo domitos triumpho
Sive subjectos Orientis orae

Seras et Indos,

Te minor latum reget aequus orbem;

Tu gravi curru quaties Olympum,

Tu parum castis inimica mittes

Fulmina lucis.

XIII.

CUM tu, Lydia, Telephi
Cervicem roseam, cerea Telephi
Laudas brachia, vae meum
Fervens difficili bile tumet jecur.
Tum nec mens mihi nec color
Certa sede manet, humor et in genas
Furtim labitur, arguens

Quam lentis penitus macerer ignibus.

Uror, seu tibi candidos

Turparunt humeros immodicae mero

Rixae, sive puer furens

Impressit memorem dente labris notam.

Non, si me satis audias,
Speres perpetuum dulcia barbare
Laedentem oscula, quae Venus
Quinta parte sui nectaris imbuit.
Felices ter et amplius

Quos irrupta tenet copula, nec malis
Divulsus querimoniis

Suprema citius solvet amor die.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »