Page images
PDF
EPUB

5

10

Vates, neque in terris morabor

Longius, invidiaque major
Urbes relinquam. Non ego, pauperum
Sanguis parentum, non ego quem vocas,
Dilecte Maecenas, obibo

Nec Stygia cohibebor unda.
Jam jam residunt cruribus asperae
Pelles, et album mutor in alitem
Superne, nascunturque leves

Per digitos humerosque plumae.
Jam Daedaleo ocior Icaro
Visam gementis littora Bospori
Syrtesque Gaetulas canorus

Ales Hyperboreosque campos.
Me Colchus et qui dissimulat metum
Marsae cohortis Dacus et ultimi
Noscent Geloni, me peritus

Discet Hiber Rhodanique potor.
Absint inani funere neniae
Luctusque turpes et querimoniae ;
Compesce clamorem ac sepulcri

Mitte supervacuos honores.

15

20

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER III.

5

10

15

I.
Odi profanum vulgus et arceo ;
Favete linguis : carmina non prius
Audita Musarum sacerdos

Virginibus puerisque canto.
Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est Jovis
Clari Giganteo triumpho,

Cuncta supercilio moventis.
Est ut viro vir latius ordinet
Arbusta sulcis, hic generosior
Descendat in Campum petitor,

Moribus hic meliorque fama
Contendat, illi turba clientium
Sit major: aequa lege Necessitas
Sortitur insignes et imos ;

Omne capax movet urna nomen.
Districtus ensis cui super impia
Cervice pendet non Siculae dapes
Dulcem elaborabunt saporem,

Non avium citharaeque cantus
Somnum reducent. Somnus agrestium
Lenis virorum non humiles domos
Fastidit umbrosamque ripam,

Non Zephyris agitata Tempe.
Desiderantem quod satis est neque
Tumultuosum sollicitat mare,
Nec saevus Arcturi cadentis

Impetus aut orientis Haedi,
Non verberatae grandine vineae
Fundusque mendax, arbore nunc aquas

20

25

30 35

Culpante nunc torrentia agros

Sidera nunc hiemes iniquas. Contracta pisces aequora sentiunt Jactis in altum molibus; huc frequens Caementa demittit redemptor

Cum famulis dominusque terrae Fastidiosus. Sed Timor et Minae Scandunt eodem quo dominus, neque Decedit aerata triremi, et

Post equitem sedet atra Cura.
Quodsi dolentem nec Phrygius lapis
Nec purpurarum sidere clarior
Delenit usus nec Falerna

Vitis Achaemeniumque costum
Cur invidendis postibus et novo
Sublime ritu moliar atrium?
Cur valle permutem Sabina

Divitias operosiores?

40

15

5

II.
ANGUSTAM amice pauperiem pati
Robustus acri militia puer
Condiscat, et Parthos feroces

Vexet eques metuendus hasta,
Vitamque sub divo et trepidis agat
In rebus. Illum ex moenibus hosticis
Matrona bellantis tyranni

Prospiciens et adulta virgo
Suspiret, eheu, ne rudis agminum
Sponsus lacessat regius asperum
Tactu leonem, quem cruenta

Per medias rapit ira caedes,
Dulce et decorum est pro patria mori:
Mors et fugacem persequitur virum,
Nec parcit imbellis juventae

Poplitibus timidoque tergo.
Virtus repulsae nescia sordidae
Intaminatis fulget honoribus,
Nec sumit aut ponit secures

Arbitrio popularis aurae.

10

15

20

25

Virtus recludens immeritis mori
Caelum. negata tentat iter via,
Coetusque vulgares et udam

Spernit humum fugiente penna.
Est et fideli tuta silentio
Merces: vetabo qui Cereris sacrum
Vulgarit arcanae sub isdem

Sit trabibus fragilemve mecum
Solvat phaselon; saepe Diespiter
Neglectus incesto addidit integrum.
Raro antecedentem scelestum

Deseruit pede Poena claudo.

80

5

10

III.
JUSTUM et tenacem propositi virum
Non civium ardor prava jubentium,
Non vultus instantis tyranni

Mente quatit solida, neque Auster
Dux inquieti turbidus Hadriae,
Nec fulminantis magna manus Jovis;
Si fractus illabatur orbis

Impavidum ferient ruinae.
Hac arte Pollux et vagus Hercules
Enisus arces attigit igneas,
Quos inter Augustus recumbens

Purpureo bibit ore nectar.
Hac te merentem, Bacche pater, tuae
Vexere tigres indocili jugum
Collo trahentes; hac Quirinus

Martis equis Acheronta fugit,
Gratum elocuta consiliantibus
Junone divis: Ilion, Ilion
Fatalis incestusque judex

Et mulier peregrina vertit
In pulverem, ex quo destituit deos
Mercede pacta Laomedon, mihi
Castaeque damnatum Minervae

Cum populo et duce fraudulento.
Jam nec Lacaenae splendet adulterae
Famosus hospes, nec. Priami domus

15

20

25 30

35

40

45

Perjura pugnaces Achivos

Hectoreis opibus refringit, Nostrisque ductum seditionibus Bellum resedit. Protinus et graves Iras et invisum nepotem

Troica quem peperit sacerdos
Marti redonabo; illum ego lucidas
Inire sedes, ducere nectaris
Succos, et adscribi quietis

Ordinibus patiar deorum.
Dum longus inter saeviat Ilion
Romamque pontus qualibet exsules
In parte regnanto beati;

Dum Priami Paridisque busto
Insultet armentum et catulos ferae
Celent inultae stet Capitolium
Fulgens, triumphatisque possit

Roma ferox dare jura Medis.
Horrenda late nomen in ultimas
Extendat oras, qua medius liquor
Secernit Europen ab Afr

Qua tumidus rigat arva Nilus,
Aurum irrepertum et sic melius situm
Cum terra celat spernere fortior
Quam cogere humanos in usus

Omne sacrum rapiente dextra.
Quicunque mundo terminus obstitit
Hunc tangat armis, visere gestiens
Qua parte debacchentur ignes,

Qua nebulae pluviique rores.
Sed bellicosis fata Quiritibus
Hac lege dico, ne nimium pii
Rebusque fidentes avitae

Tecta velint reparare Troiae.
Troiae renascens alite lugubri
Fortura tristi clade iterabitur,
Ducente victrices catervas

Conjuge me Jovis et sorore. Ter si resurgat murus aëneus Auctore Phoebo ter pereat meis

50

55

60

65

« PreviousContinue »