Page images
PDF
EPUB

10

15

Plutona tauris, qui ter amplum

Geryonen Tityonque tristi Compescit unda, scilicet omnibus Quicunque terrae munere vescimur Enaviganda, sive reges

Sive inopes erimus coloni. Frustra cruento Marte carebimus Fractisque rauci fluctibus Hadriae, Frustra per auctumnos nocentem

Corporibus metuemus Austrum: Visendus ater flumine languido Cocytos errans et Danai genus Infame damnatusque longi

Sisyphus Aeolides laboris. Linquenda tellus et domus et placens Uxor, neque harum quas colis arborum Te praeter invisas cupressos

Ulla brevem dominum sequetur. Absumet heres Caecuba dignior Servata centum clavibus, et mero, Tinget pavimentum superbo

Pontificum potiore coenis.

20

25

5

XV.
Jam pauca aratro jugera regiae
Moles relinquent; undique latius
Extenta visentur Lucrino

Stagna lacu, platanusque caelebs
Evincet ulmos ; tum violaria et
Myrtus et omnis copia narium
Spargent olivetis odorem

Fertilibus domino priori,
Tum spissa ramis laurea fervidos
Excludet ictus. Non ita Romuli
Praescriptum et intonsi Catonis

Auspiciis veterumque norma.
Privatus illis census erat brevis,
Commune magnum : nulla decempedis
Metata privatis opacam

Porticus excipiebat Arcton,

10

15

Nec fortuitum spernere caespitem
Leges sinebant, oppida publico
Sumptu jubentes et deorum

Templa novo decorare saxo.

20

5

10

15

XVI.
OTIUM divos rogat in patente
Prensus Aegaeo, simul atra nubes
Condidit lunam neque certa fulgent

Sidera nautis;
Otium bello furiosa Thrace,
Otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis neque purpura ve-

nale neque auro.
Non enim gazae neque consularis
Summovet lictor miseros tumultus
Mentis et curas laqueata circum

Tecta volantes.
Vivitur parvo bene cui paternum
Splendet in mensa tenui salinum,
Nec leves somnos timor aut cupido

Sordidus aufert.
Quid brevi fortes jaculamur aevo
Multa ? Quid terras alio calentes
Sole mutamus ? Patriae quis exsul

Se quoque fugit ?
Scandit aeratas vitiosa naves
Cura nec turmas equitum relinquit,
Ocior cervis et agente nimbos

Ocior Euro.
Laetus in praesens animus quod ultra est
Oderit curare et amara lento
Temperet risu ; nihil est ab omni

Parte beatum.
Abstulit clarum cita mors Achillem,
Longa Tithonum minuit senectus,
Et mihi forsan tibi quod negarit

Porriget hora.
Te greges centum Siculaeque circum
Mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum

20

25

30 35

Apta quadrigis equa, te bis Afro

Murice tinctae
Vestiunt lanae : mihi parva rura et
Spiritum Graiae tenuem Camenae
Parca non mendax dedit et malignum

Spernere vulgus.

[ocr errors]
[ocr errors]

5

10

15

XVII.
Cur me querelis exanimas tuis ?
Nec dis amicum est nec mihi te prius
Obire, Maecenas, mearum

Grande decus columenque rerum.
Ah te meae si partem animae rapit
Maturior vis, quid moror altera,
Nec carus aeque nec superstes

Integer ? Ille dies utramque
Ducet ruinam. Non ego perfidum
Dixi sacramentum : ibimus, ibimus
Utcunque praecedes, supremum

Carpere iter comites parati.
Me nec Chimaerae spiritus igneae
Nec, si resurgat, centimanus Gyas
Divellet unquam : sic potenti

Justitiae placitumque Parcis.
Seu Libra seu me Scorpios adspicit
Formidolosus pars violentior
Natalis horae, seu tyrannus

Hesperiae Capricornus undae,
Otrumque nostrum incredibili modo
Consentit astrum. Te Jovis impio
Tutela Saturno refulgens

Eripuit volucrisque Fati
Tardavit alas, cum populus frequens
Laetum theatris ter crepuit sonum:
Me truncus illapsus cerebro

Sustulerat, nisi Faunus ictum
Dextra levasset, Mercurialium
Custos virorum. Reddere victimas
Aedemque votivam memento:

Nos humilem feriemus agnam,

20

25

30 5

10

15

XVIII. Non ebur neque aureum

Mea renidet in domo lacunar ; Non trabes Hymettiae

Premunt columnas ultima recisas Africa ; neque Attali

Ignotus heres regiam occupavi ; Nec Laconicas mihi

Trahunt honestae purpuras clientae : At fides et ingeni

Benigna vena est, pauperemque dives Me petit; nihil supra

Deos lacesso, nec potentem amicum Largiora flagito,

Satis beatus unicis Sabinis. Truditur dies die,

Novaeque pergunt interire lunae. Tu secanda marmora

Locas sub ipsum funus, et sepulcri Immemor struis domos

Marisque Baiis obstrepentis urges Summovere littora,

Parum locuples continente ripa. Quid, quod usque proximos

Revellis ayri terminos et ultra Limites clientium

Salis avarus ? Pellitur paternos In sinu ferens deos

Et uxor et vir sordidosque natos ; Nulla certior tamen

Rapacis Orci fine destinata Aula divitem manet

Herum. Quid ultra tendis ? Aequa tellus Pauperi recluditur

Regumque pueris, nec satelles Orci Callidum Promethea

Revexit auro captus. Hic superbum Tantalum atque Tantali

Genus coërcet; hic lovare functum

20

25

30

35

Pauperem laboribus

Vocatus atque non vocatus audit.

40

5

10

15

XIX.
BACCHUM in remotis carmina rupibus
Vidi docentem-credite posteri-
Nymphasque discentes et aures

Capripedum Satyrorum acutas.
Euoe, recenti mens trepidat metu
Plenoque Bacchi pectore turbidum
Laetatur. Euoe, parce Liber,

Parce, gravi metuende thyrso ! Fas pervicaces est mihi Thyiadas Vinique fontem lactis et uberes Cantare rivos, atque truncis

Lapsa cavis iterare mella ;
Fas et beatae conjugis additum
Stellis honorem, tectaque Penthei
Disjecta non leni ruina,

Thracis et exitium Lycurgi.
Tu flectis amnes, tu mare barbarum,
Tu separatis uvidus in jugis
Nodo coërces viperino

Bistonidum sine fraude crines :
Tu, cum parentis regna per arduum
Cohors Gigantum scanderet impia,
Rhoetum retorsisti leonis

Unguibus horribilique mala; Quamquam choreis aptior et jocis Ludoque dictus non sat idoneus Pugnae ferebaris : sed idem

Pacis eras mediusque belli. Te vidit insons Cerberus aureo Cornu decorum, leniter atterens Caudam, et recedentis trilingui

Ore pedes tetigitque crura.

23

25

30

XX.
Non usitata nec tenui ferar
Penna biformis per liquidum aethera

« PreviousContinue »