Page images
PDF
EPUB

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER II.

5

10

I.
Motus ex Metello consule civicum
Bellique causas et vitia et modos
Ludumque Fortunae gravesque

Principum amicitias et arma
Nondum expiatis uncta cruoribus,
Periculosae plenum opus aleae,
Tractas et incedis per ignes

Suppositos cineri doloso.
Paullum severae Musa tragoediae
Desit theatris: mox ubi publicas
Res ordinaris grande munus

Cecropio repetes cothurno,
Insigne maestis praesidium reis
Et consulenti, Pollio, curiae,
Cui laurus aeternos honores

Delmatico peperit triumpho.
Jam nunc minaci murmure cornuum
Perstringis aures, jam litui strepunt,
Jam fulgor armorum fugaces

Terret equos equitumque vultus:
Audire magnos jam videor duces
Non indecoro pulvere sordidos,
Et cuncta terrarum subacta

Praeter atrocem animum Catonis.
Juno, et deorum quisquis amicior
Afris inulta cesserat impoters
Tellure, victorum nepotes

Rettulit inferias Jugurthaė.
Quis non Latino sanguine pinguior
Campus sepulcris impia proelia

15

20

25

30

Testatur auditumque Medis

Hesperiae sonitum ruinae ?
Qui gurges aut quae flumina lugubris
Ignara belli ? quod mare Dauniae
Non decoloravere caedes ?

Quae caret ora cruore nostro?
Sed ne relictis, Musa procax, jocis
Ceae retractes munera ncniae :
Mecium Dionaeo sub antro

Quaere modos leviore plectro.

35

40

5

10

II.
Nullus argento color est avaris
Abdito terris, inimice lamnae
Crispe Sallusti, nisi temperato

Splendeat usu.
Vivet extento Proculeius aevo
Notus in fratres animi paterni;
Illum aget penna metuente solvi

Fama superstes.
Latius regnes avidum domando
Spiritum, quam si Libyam remotis
Gadibus jungas et uterque Poenus

Serviat uni.
Crescit indulgens sibi dirus hydrops,
Nec sitim pellit nisi causa morbi
Fugerit venis et aquosus albo

Corpore languor.
Redditum Cyri solio Phraaten
Dissidens plebi numero beatorum
Eximit Virtus, populumque falsis

Dedocet uti
Vocibus, regnum et diadema tutum
Deferens uni propriamque laurum
Quisquis ingentes oculo inretorto

Spectat acervos.

15

20

III.
A EQUAM memento rebus in arduis
Servare mentem, non secus in bonis

5

10

Ab insolenti. temperatam

Laetitia, moriture Delli,
Seu maestus omni tempore vixeris,
Seu te in remoto gramine per dies
Festos reclinatum bearis

Interiore nota Falerni.
Quo pinus ingens albaque populus
Umbram hospitalem consociare amant
Ramis ? Quid obliquo laborat

Lympha fugax trepidare rivo ?
Huc vina et unguenta et nimium breves
Flores amoenae ferre jube rosae,
Dum res et aetas et sororum

Fila trium patiuntur atra.
Cedes coëmptis saltibus et domo
Villaque flavus quam Tiberis lavit,
Cedes et exstructis in altum

Divitiis potietur heres.
Divesne prisco natus ab Inacho
Nil interest an pauper et infima
De gente sub divo moreris,

Victima nil miserantis Orci.
Omnes eodem cogimur, omnium
Versatur urna serius ocius
Sors exitura et nos in aeternum

Exilium impositura cumbae.

15

20

25

5

IV.
Ne sit ancillae tibi amor pudori,
Xanthia Phoceu ! Prius insolentem
Serva Briseis niveo colore

Movit Achillem;
Movit Ajacem Telamone natum
Forma captivae dominum Tecmessae;
Arsit Atrides medio in triumpho

Virgine rapta,
Barbarae postquam cecidere turmae
Thessalo victore et ademptus Hector
Tradidit fessis leviora tolli

Pergama Grais.

10

15

Nescias an te generum beati
Phyllidis flavae decorent parentes :
Regium certe genus et penates

Maeret iniquos.
Crede non illam tibi de scelesta
Plebe dilectam, neque sic fidelem,
Sic lucro aversam, potuissc nasci

Matre pudenda.
Brachia et vultum teretesque suras
Integer laudo; fuge suspicari,
Cujus octavum trepidavit aetas

Claudere lustrum.

20

5

10

V.
NONDUM subacta ferre jugum valet
Cervice, nondum munia comparis
Aequare nec tauri ruentis

In venerem tolerare pondus.
Circa virentes est animus tuae
Campos juvencae, nunc fluviis gravem
Solantis aestum, nunc in udo

Ludere cum vitulis salicto
Praegestientis. Tolle cupidinem
Immitis uvae : jam tibi lividos
Distinguet Auctumnus racemos

Purpureo varius colore.
Jam te sequetur: currit enim ferox
Aetas et illi quos tibi dempserit
Apponet annos; jam proterva

Fronte petet Lalage maritum :
Dilecta quantum non Pholoë fugax,
Non Chloris albo sic humero nitens,
Ut pura nocturno renidet

Luna mari, Cnidiusve Gyges, Quem si puellarum insereres choro Mire sagaces falleret hospites Discrimen obscurum solutis

Crinibus ambiguoque vultu.

15

20 5

10

VI.
Septimi, Gades aditure mecum et
Cantabrum indoctum juga ferre nostra et
Barbaras Syrtes ubi Maura semper

Aestuat unda,
Tibur Argeo positum colono
Sit meae sedes utinam senectae,
Sit modus lasso maris et viarum

Militiaeque !
Unde si Parcae prohibent iniquae,
Dulce pellitis ovibus Galaesi
Flumen et regnata petam Laconi

Rura Phalantho.
Ille terrarum mihi praeter omna
Angulus ridet ubi non Hymetto
Mella decedunt viridique certat

Bacca Venafro ;
Ver ubi longum tepidasque praebet
Juppiter brumas, et amicus Aulon
Fertili Baccho minimum Falernis

Invidet uvis.
Ille te mecum locus et beatae
Postulant arces; ibi tu calentem
Debita sparges lacrima favillam

Vatis amici.

15

20

6

VII.
O SAEPE mecum tempus in ultimum
Deducte, Bruto militiae duce,
Quis te redonavit Quiritem

Dis patriis Italoque caelo,
Pompei meorum prime sodalium,
Cum quo morantem saepe diem mero
Fregi coronatus nitentes

Malobathro Syrio capillos ?
Tecum Philippos et celerem fugam
Sensi relicta non bene parmula,
Cum fracta virtus ct minaces

Turpe solum tetigere mento,

10

« PreviousContinue »