Page images
PDF
EPUB

120

125

130

105

Adsciscet nova quae genitor produxerit usus.
Vehemens et liquidus puroque simillimus amni
Fundet opes Latiumque beabit divite lingua ;
Luxuriantia compescet, nimis aspera sano
Levabit cultu, virtute carentia tollet,
Ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
Praetulerim scriptor delirus inersque videri,
Dum mea delectent mala me vel denique fallant,
Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragoedos,
In vacuo laetus sessor plausorque theatro;
Caetera qui vitae servaret munia recto
More, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
Et signo laeso non insanire lagenae,
Posset qui rupem et puteum vitare patentem.
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
Expulit helleboro morbum bilemque meraco
Et redit ad sese: “Pol me occidistis, amici,
Non servastis," ait, “cui sic extorta volu
Et demptus per vim mentis gratissimus error.”
Nimirum sapere est abjectis utile nugis,
Et tempestivum pueris concedere ludum ;
Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed verae numerosque modosque ediscere vitae.
Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
“Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
Narrares medicis; quod quanto plura parasti
Tanto plura cupis, nulline faterier audes ?
Si vulnus tibi monstrata radice vel herba
Non fieret levius, fugeres radice vel herba
Proficiente nihil curarier. Audieras, cui
Rem di donarent illi decedere pravam
Stultitiam ; et cum sis nihilo sapientior ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem ?
At si divitiae prudentem reddere possent,
Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes
Viveret in terris te si quis avarior uno.
Si proprium est quod quis libra mercatur et aere,

140

145

15)

155 160

163

170

175

Quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
Qui te pascit ager tuus est, et villicus Orbi,
Cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam,
Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
Paulatim mercaris agrum fortasse trecentis
Aut etiam supra nummorum millibus emptum.
Quid refert vivas numerato nuper an olim ?
Emptor Aricini quondam Veientis et arvi
Emptum coenat olus, quamvis aliter putat; emptis
Sub noctem gelidam lignis calefactat aënum;
Sed vocat usque suum qua populus adsita certis
Limitibus vicina refugit jurgia; tamquam
Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae
Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
Permutet dominos et cedat in altera jura.
Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres
Heredem alterius velut unda supervenit undam,
Quid vici prosunt aut horrea ? quidve Calabris
Saltibus adjecti Lucani, si metit Orcus
Grandia cum parvis, non exorabilis auro?
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, 180
Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,
Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi
Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae, mortalis in unum
Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
Utar et ex modico quantum res poscet acervo
Tollam, nec metuam quid de me judicet. heres,
Quod non plura datis invenerit ; et tamen idem
Scire volam quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim spargas tua prodigus an neque sumptum 193
Invitus facias neque plura parare labores,
Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

185

190 200

205

198

HORATII FLACCI EPIST. II. 2. Pauperies immunda domus procul absit: cgo, utrum Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. Non agimur tumidis velis aquilone secundo; Non tamen adversis aetatem ducimus austris, Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re, Extremi primorum, extremis usque priores. Non es avarus: abi; quid, caetera jam simul isto Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani Ambitione? Caret mortis formidine et ira? Somnia, terrores magicos, miracula, sagas, Nocturnos lemures portentaque Thessala rides ? Natales grate numeras ? Ignoscis amicis ? Lenior et melior fis accedente senecta? Quid te exempta levat spinis de pluribus una ? Vivere si recte nescis decede peritis. Lusisti satis, edisti satis atque bibisti: Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo Rideat et pulset lasciva decentius aetas."

210

215

DE ARTE POETICA

LIBER.

6

10

15

HUMANO capiti cervicem pictor equinam
Jungere si velit, et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne,
Spectatum admissi risum teneatis, amici ?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
Persimilem cujus, velut aegri somnia, vanae
Fingentur species, u: nec pes nec caput uni
Reddatur formae. “Pictoribus atque poëtis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.”
Scimus et hanc veniam petimusque damusque vicissim ;
Sed non ut placidis coëant immitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;
Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes
Navibus aere dato qui pingitur ? Amphora coepit
Institui; currente rota cur urceus, exit?
Denique sit quidvis simplex dumtaxat et unum.
Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni,
Decipimur specie recti: brevis esse laboro,
Obscurus fio; sectantem levia nervi
Deficiunt animique; professus grandia turget;
Serpit humi tutus nimium timidusque procellae;
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.
In vitium ducit culpae fuga si caret arte.

20

25

30 35

40

45

50

Aemilium circa ludum faber unus et ungues
Exprimet et molles imitabitur aere capillos,
Infelix operis summa quia ponere totum
Nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem,
Non magis esse velim quam naso vivere pravo,
Spectandum nigris oculis nigroque capillo.
Sumite materiam vestris qui scribitis aequam
Viribus et versate diu quid ferre recusent,
Quid valeant huneri. Cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
Ordinis hacc virtus erit et venus, aut ego fallor,
Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici,
Pleraque differat et praesens in tempus omittat;
Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
In verbis etiam tenuis cautusque serendis,
Dixeris egregie notum si callida verbum
Reddiderit junctura novum.

Si forte necesse est
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
Fingere cinctutis non exaudita Cethegis
Continget, dabiturque licentia sumpta pudenter;
Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem si
Graeco fonte cadent, parce detorta. Quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum
Virgilio Varioque? Ego cur acquirere pauca
Si possum invideor, cum lingua Catonis et Enni
Sermonem patrium ditaverit et nova rerum
Nomina protulerit ? Licuit semperque licebit
Signatum praesente nota producere nomen.
Ut silvae foliis pronos mutantur in annos,
Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,
Et juvenum ritu florent modo nata vigentque.
Debemur morti nos nostraque; sive receptus
Terra Neptunus classes aquitonibus arcet,
Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis
Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum,
Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis
Doctus iter melius, mortalia facta peribunt,
Nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
Multa renascentur quae jam cecidere, cadentque
Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,

55

50

65

70

« PreviousContinue »