CUM tot sustineas et tanta negotia solus, Res Italas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes, in publica commoda peccem Si longo sermone morer tua tempora, Caesar. Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Ploravere suis non respondere favorem Speratum meritis. Diram qui contudit hydram Notaque fatali portenta labore subegit, Comperit invidiam supremo fine domari. Urit enim fulgore suo qui praegravat artes Infra se positas; exstinctus amabitur idem. Praesenti tibi maturos largimur honores, Jurandasque tuum per nomen ponimus aras, Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes. Sed tuus hic populus, sapiens et justus in uno, Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo, Cetera nequaquam simili ratione modoque Aestimat, et nisi quae terris semota suisque Temporibus defuncta videt, fastidit et odit; Sic fautor veterum ut tabulas peccare vetantes Quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum Vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, Pontificum libros, annosa volumina vatum, Dictitet Albano Musas in monte locutas. Si quia Graecorum sunt antiquissima quaeque Scripta vel optima Romani pensantur eadem
Scriptores trutina, non est quod multa loquamur: 30
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri; Venimus ad summum fortunae ; pingimus atque Psallimus et luctamur Achivis doctius unctis. Si meliora dies ut vina poëmata reddit,
Scire velim chartis pretium quotus arroget annus. Scriptor abhinc annos centum qui decidit inter Perfectos veteresque referri debet, an inter Viles atque novos? Excludat jurgia finis. Est vetus atque probus centum qui perficit annos. Quid, qui deperiit minor uno mense vel anno, Inter quos referendus erit? veteresne poëtas, An quos et praesens et postera respuat actas? Iste quidem veteres inter ponetur honeste Qui vel mense brevi vel toto est junior anno. Utor permisso caudaeque pilos ut equinae Paulatim vello et demo unum, demo et item unum, Dum cadat elusus ratione ruentis acervi
Qui redit in fastos et virtutem aestimat annis, Miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit. Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus, Ut critici dicunt, leviter curare videtur Quo promissa cadant et somnia Pythagorea. Naevius in manibus non est et mentibus haeret Paene recens? Adeo sanctum est vetus omne poëma. Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert Pacuvius docti famam senis, Accius alti, Dicitur Afrani toga convenisse Menandro, Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi, Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte. Hos ediscit et hos arcto stipata theatro
Spectat Roma potens; habet hos numeratque poëtas Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo. Interdum vulgus rectum videt, est ubi peccat. Si veteres ita miratur laudatque poëtas
Ut nihil anteferat nihil illis comparet, errat: Si quaedam nimis antique, si pleraque dure Dicere credit eos, ignave multa fatetur, Et sapit et mecum facit et Jove judicat aequo. Non equidem insector delendaque carmina Livi Esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
Orbilium dictare; sed emendata videri Pulchraque et exactis minimum distantía miror; Inter quae verbum emicuit si forte decorum, et Si versus paulo concinnior unus et alter, Injuste totum ducit venditque poëma.
Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse Compositum illepideve putetur, sed quia nuper; Nec veniam antiquis sed honorem et praemia posci. Recte necne crocum floresque perambulet Attae Fabula si dubitem, clament periisse pudorem Cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit: Vel quia nil rectum nisi quod placuit sibi ducunt, Vel quia turpe putant parere minoribus, et quae Imberbes didicere senes perdenda fateri. Jam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud Quod mecum ignorat solus vult scire videri, Ingeniis non ille favet plauditque sepultis, Nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit. Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset
Quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet Quod legeret tereretque viritim publicus usus? Ut primum positis nugari Graecia bellis Coepit et in vitium fortuna labier aequa, Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, Marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit, Suspendit picta vultum mentemque tabella, Nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis; Sub nutrice puella velut si luderet infans, Quod cupide petiit mature plena reliquit.
Quid placet aut odio est quod non mutabile credas? Hoc paces habuere bonae ventique secundi. Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa Mane domo vigilare, clienti promere jura, Cautos nominibus rectis expendere nummos, Majores audire, minori dicere, per quae Crescere res posset, minui damnosa libido. Mutavit mentem populus levis et calet uno Scribendi studio; pueri patresque severi
Fronde comas vincti coenant et carmina dictant.
Ipse ego qui nullos me adfirmo scribere versus Invenior Parthis mendacior, et prius orto Sole vigil calamum et chartas et scrinia posco. Navem agere ignarus navis timet; abrotonum aegro Non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est Promittunt medici; tractant fabrilia fabri: Scribimus indocti doctique poëmata passim. Hic error tamen et levis haec insania quantas Virtutes habeat sic collige: vatis avarus
Non temere est animus; versus amat, hoc studet unum; Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet; Non fraudem socio puerove incogitat ullam Pupillo; vivit siliquis et pane secundo; Militiae quamquam piger et malus, utilis urbi, Si das hoc parvis quoque rebus magna juvari. Os tenerum pueri balbumque poëta figurat, Torquet ab obscoenis jam nunc sermonibus aurem, Mox etiam pectus praeceptis format amicis, Asperitatis et invidiae corrector et irae; Recte facta refert, orientia tempora notis Instruit exemplis, inopem solatur et aegrum. Castis cum pueris ignara puella mariti Disceret unde preces vatem ni Musa dedisset? Poscit opem chorus et praesentia numina sentit, Caelestes implorat aquas docta prece blandus, Avertit morbos, metuenda pericula pellit, Impetrat et pacem et locupletem frugibus annum. Carmine di superi placantur, carmine Manes. Agricolae prisci, fortes parvoque beati,
Condita post frumenta levantes tempore festo
Corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem, Cum sociis operum, pueris et conjuge fida, Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,
Floribus et vino Genium memorem brevis aevi. Fescennina per hunc inventa licentia morem Versibus alternis opprobria rustica fudit, Libertasque recurrentes accepta per annos Lusit amabiliter, donec jam saevus apertam In rabiem coepit verti jocus et per honestas Ire domos impune minax. Doluere crucnto
Dente lacessiti; fuit intactis quoque cura Conditione super communi; quin etiam lex. Poenaque lata malo quae nollet carmine quemquam Describi; vertere modum, formidine fustis Ad bene dicendum delectandumque redacti. Graecia capta ferum victorem cepit et artes Intulit agresti Latio; sic horridus ille Defluxit numerus Saturnius et grave virus Munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum Manserunt hodieque manent vestigia ruris. Serus enim Graecis admovit acumina chartis, Et post Punica bella quietus quaerere coepit Quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent. Tentavit quoque rem, si digne vertere posset, Et placuit sibi, natura sublimis et acer; Nam spirat tragicum satis et feliciter audet, Sed turpem putat inscite metuitque lituram. Creditur ex medio quia res arcessit habere Sudoris minimum, sed habet comoedia tanto Plus oneris quanto veniae minus. Adspice, Plautus 170 Quo pacto partes tutetur amantis ephebi, Ut patris attenti, lenonis ut insidiosi; Quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, Quam non adstricto percurrat pulpita socco;
Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc 175 Securus cadat an recto stet fabula talo.
Quem tulit ad scenam ventoso Gloria curru Exanimat lentus spectator, sedulus inflat:
Sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum Subruit aut reficit. Valeat res ludicra si me Palma negata macrum, donata reducit opimum. Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poëtam, Quod numero plures, virtute et honore minores, Indocti stolidique, et depugnare parati
Si discordet eques, media inter carmina poscunt Aut ursum aut pugiles; his nam plebecula plaudit. Verum equitis quoque jam migravit ab aure voluptas Omnis ad incertos oculos et gaudia vana. Quattuor aut plures aulaea premuntur in horas, Dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae; 190
« PreviousContinue » |