Page images
PDF
EPUB

Non ut porticibus sic judiciis fruar ísdem,
Nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit,
Olim quod vulpes aegroto cauta leoni

75

80

85

Respondit referam: Quia me vestigia terrent,
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
Bellua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem?
Pars hominum gestit conducere publica, sunt qui
Crustis et pomis viduas venentur avaras,
Excipiantque senes quos in vivaria mittant;
Multis occulto crescit res fenore. Verum
Esto aliis alios rebus studiisque teneri:
Idem eadem possunt horam durare probantes?
Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis,
Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, “Cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri." Lectus genialis in aula est,
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;
Si non est jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores, conducto navigio aeque
Nauseat ac locuples quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
Occurri, rides; si forte subucula pexae
Trita subest tunicae vel si toga dissidet impar,
Rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
Aestuat et vitae disconvenit ordine toto,
Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
Insanire putas sollemnia me neque rides,
Nec medici credis nec curatoris egere
A praetore dati, rerum tutela mearum
Cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem
De te pendentis, te respicientis amici.

Ad summam: sapiens uno minor est Jove, dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum;
Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

90

95

100

105

II.

TROJANI belii scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romae Praeneste relegi;

Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Cur ita crediderim nisi quid te detinet audi.
Fabula qua Paridis propter narratur amorem
Graecia Barbariae lento collisa duello

Stultorum regum et populorum continet aestus.
Antenor censet belli praecidere causam:

5

Quid Paris? Ut salvus regnet vivatque beatus

10

Cogi posse negat. Nestor componere lites
Inter Peliden festinat et inter Atriden;

Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges plectuntur Achivi.

Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira

15

Iliacos intra muros peccatur et extra.
Rursus quid virtus et quid sapientia possit

Utile proposuit nobis exemplar Ulixen,

Qui domitor Trojae multorum providus urbes

Et mores hominum inspexit, latumque per aequor,

20

Dum sibi dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit adversis rerum immersabilis undis.
Sirenum voces et Circae pocula nosti;
Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
Vixisset canis immundus vel amica luto sus.
Nos numerus sumus et fruges consumere nati,
Sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique
In cute curanda plus aequo operata juventus,
Cui pulchrum fuit in medios dormire dies et
Ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
Ut jugulent homines surgunt de nocte latrones:
Ut te ipsum serves non expergisceris? Atqui
Si noles sanus curres hydropicus; et ni
Posces ante diem librum cum lumine, si non
Intendes animum studiis et rebus honestis,
Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur
Quae laedunt oculos festinas demere, si quid

25

30

35

Est animum differs curandi tempus in annum ?
Dimidium facti qui coepit habet; sapere aude;
Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam
Rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille
Labitur et labetur in omne volubilis aevum.
Quaeritur argentum puerisque beata creandis
Uxor, et incultae pacantur vomere silvae:
Quod satis est cui contingit nihil amplius optet.
Non domus et fundus, non aeris acervus et auri
Aegroto domini deduxit corpore febres,
Non animo curas. Valeat possessor oportet
Si comportatis rebus bene cogitat uti.

Qui cupit aut metuit juvat illum sic domus et res
Ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
Auriculas citharae collecta sorde dolentes.
Sincerum est nisi vas quodcunque infundis acescit.
Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas.
Semper avarus eget: certum voto pete finem.
Invidus alterius macrescit rebus opimis;
Invidia Siculi non invenere tyranni

Majus tormentum. Qui non moderabitur irae
Infectum volet esse dolor quod suaserit et mens,
Dum poenas odio per vim festinat inulto.

Ira furor brevis est: animum rege, qui nisi paret
Imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister
Ire viam qua monstret eques; venaticus, ex quo
Tempore cervinam pellem latravit in aula,
Militat in silvis catulus. Nunc adbibe puro
Pectore verba, puer, nunc te melioribus offer.
Quo semel est imbuta recens servabit odorem
Testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis,
Nec tardum opperior nec praecedentibus insto.

III.

JULI Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti privignus scire laboro.
Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus,
An freta vicinas inter currentia turres,

An pingues Asiae campi collesque morantur?

40

45

50

55

60

65

70

5

Quid studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
Bella quis et paces longum diffundit in aevum ?
Quid Titius Romana brevi venturus in ora?
Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
Fastidire lacus et rivos ausus apertos.

Ut valet? ut meminit nostri? Fidibusne Latini
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
An tragica desaevit et ampullatur in arte?

[ocr errors]

Quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus 15
Privatas ut quaerat opes, et tangere vitet
Scripta Palatinus quaecunque recepit Apollo,
Ne si forte suas repetitum venerit olim
Grex avium plumas moveat cornicula risum
Furtivis nudata coloribus. Ipse quid audes?

20

Quae circumvolitas agilis thyma? Non tibi parvum
Ingenium, non incultum est et turpiter hirtum.
Seu linguam causis acuis seu civica jura
Respondere paras seu condis amabile carmen,
Prima feres hederae victricis praemia. Quodsi
Frigida curarum fomenta relinquere posses
Quo te caelestis sapientia duceret ires.

25

Hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli
Si patriae volumus, si nobis vivere cari.
Debes hoc etiam rescribere, si tibi curae
Quantae conveniat Munatius; an male sarta
Gratia nequicquam coit et rescinditur. At vos
Seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat
Indomita cervice feros, ubicunque locorum
Vivitis, indigni fraternum rumpere foedus,
Pascitur in vestrum reditum votiva juvenca.

IV.

ALBI, nostrorum sermonum candide judex,
Quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat,
An tacitum silvas inter reptare salubres,
Curantem quidquid dignum sapiente bonoque est?
Non tu corpus eras sine pectore. Di tibi formam,
Di tibi divitias dederunt artemque fruendi.

[blocks in formation]

Quid voveat dulci nutricula majus alumno,
Qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui
Gratia, fama, valetudo contingat abunde,
Et mundus victus non deficiente crumena?
Inter spem curamque, timores inter et iras,
Omnem crede diem tibi diluxisse supremum:
Grata superveniet quae non sperabitur hora.
Me pinguem et nitidum bene curata cute vises
Cum ridere voles Epicuri de grege porcum.

V.

Si potes Archiacis conviva recumbere lectis
Nec modica coenare times olus omne patella,
Supremo te sole domi, Torquate, manebo.
Vina bibes iterum Tauro diffusa palustres
Inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.
Si melius quid habes arcesse vel imperium fer.
Jamdudum splendet focus et tibi munda supellex.
Mitte leves spes et certamina divitiarum
Et Moschi causam: cras nato Caesare festus
Dat veniam somnumque dies; impune licebit
Aestivam sermone benigno tendere noctem.
Quo mihi fortunam si non conceditur uti?
Parcus ob heredis curam nimiumque severus
Assidet insano: potare et spargere flores
Incipiam, patiarque vel inconsultus haberi.
Quid non ebrietas designat? Operta recludit,
Spes jubet esse ratas, ad proelia trudit inertem;
Sollicitis animis onus eximit, addocet artes.
Fecundi calices quem non fecere disertum?
Contracta quem non in paupertate solutum ?
Haec ego procurare et idoneus imperor et non
Invitus, ne turpe toral, ne sordida` mappa
Corruget nares, ne non et cantharus et lanx
Ostendat tibi te, ne fidos inter amicos
Sit qui dicta foras eliminet, ut coëat par
Jungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,
Et nisi coena prior potiorque puella Sabinum
Detinet, assumam; locus est et pluribus umbris:
Sed nimis arta premunt olidae convivia caprae.

10

15

5

10

15

20

25

« PreviousContinue »