Page images
PDF
EPUB

105

110

Tergo plector enim. Qui tu impunitior illa
Quae parvo sumi nequeunt obsonia captas ?
Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae.
Illusique pedes vitiosum ferre recusant
Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam
Furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,
Nil servile gulae parens habet ? Adde, quod idem
Non horam tecum esse potes, non otia recte
Ponere, teque ipsum vitas, fugitivus et erro,
Jam vino quaerens, jam somno fallere curam:
Frustra; nam comes atra premit sequiturque fugacem.” 115
“Unde mihi lapidem ?”—“Quorsum est opus ?”—“Unde

sagittas ?“Aut insanit homo aut versus facit.” “Ocius hinc te Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino."

5

[ocr errors]

10

VIII.
“UT Nasidieni juvit te coena beati ?
Nam mihi quaerenti convivam dictus here illic
De medio potare die.” “Sic ut mihi nunquam
In vita fuerit melius.” “Da, si grave non est,
Quae prima iratum ventrem placaverit esca.”
“In primis Lucanus aper ; leni fuit Austro
Captus, ut aiebat coenae pater; acria circum
Rapula, lactucae, radices, qualia lassum
Pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
His ubi sublatis puer alte cinctus acernain
Gausape purpureo mensam pertersit, et alter
Sublegit quodcunque jaceret inutile quodque
Posset coenantes offendere; ut Attica virgo
Cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes
Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
Hic herus: Albanum, Maecenas, sive Falernum
Te magis appositis delectat, habemus utrumque.”
"Divitias miseras ! Sed quis coenantibus una,
Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro."
“Summus

ego et prope me Viscus Thurinus et infra
Si memini Varius; cum Servilio Balatrone
Vibidius, quas Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra

15

90

25

20

35

40

Ridiculus totas semel obsorbere placentas;
Nomentanus ad hoc, qui si quid forte lateret
Indice monstraret digito: nam cetera turba,
Nos, inquam, coenamus aves, conchylia, pisces,
Longe dissimilem noto celantia succum ;
Ut vel continuo patuit, cum passeris atque
Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.
Post hoc me docuit melimela rubere minorem
Ad lunam delecta. Quid hoc intersit ab ipso
Áudieris melius. Tum Vibidius Balatroni:
Nos nisi damnose bibimus moriemur inulti:
Et calices poscit majores. Vertere pallor
Tum parochi faciem nil sic metuentis ut acres
Potores, vel quod male dicunt liberius vel
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota
Vibidius Balatroque, secutis omnibus ; imi
Convivae lecti nihilum nocuere lagenis.
Affertur squillas inter muraena natantes
In patina porrecta. Sub hoc herus : ' Haec gravida,' inquit,
'Capta est, deterior post partum carne futura.
His mixtum jus est: oleo quod prima Venafri
Pressit cella; garo de succis piscis Hiberi;
Vino quinquenni, verum citra mare nato,
Dum coquitur-cocto Chium sic convenit, ut non
Hoc magis ullum aliud ;-pipere albo, non sine aceto,
Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
Erucas virides, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere, inlutos Curtillus echinos,
Ut melius muria quod testa marina remittat.
Interea suspensa graves aulaea ruinas
In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos majus veriti postquam nihil esse pericli
Sensimus erigimur. Rufus posito capite, ut si
Filius immaturus obisset, flere. Quis esset
Finis ni sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret: ‘Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
Te deus ? Ut semper gaudes illudere rebus
Humanis ! Varius mappa compescere risum

45

50

55

60

6

[ocr errors]

70

75

[ocr errors]

158 HORATII FLACCI SATIRARUM II. 8.
Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso,
'Haec est conditio vivendi,' aiebat, 'eoque
Responsura tuo nunquam est par fama labori.
Tene ut ego accipiar laute torquerier omni
Sollicitudine districtum, ne panis adustus,
Ne male conditum jus apponatur, ut omnes
Praecincti recte pueri comptique ministrent !
Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si
Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
Sed convivatoris uti ducis ingenium res
Adversae nudare solent, celare secundae.?
Nasidienus ad haec: "Tibi di quaecunque preceris
Commoda dent! Ita vir bonus es convivaque comis.'
Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.”
“Nullos his mallem ludos spectasse ; sed illa
Redde age quae deinceps risisti.” “Vibidius dum
Quaerit de pueris num sit quoque fracta lagena,
Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque
Ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
Emendaturus fortunam; deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre;
Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albae
Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,
Quam si cum lumbis quis edit; tum pectore adusto 30
Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes,
Suaves res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia afilasset pejor serpentibus Afris.”

80

85

95

EPISTOLARUM

LIBER PRIMUS.

5

10

1.
PRIMA dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis et donatum jam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens.

Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
Ne populum extrema toties exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono,
Quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum;
Condo et compono quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter,
Nullius addictus jurare in verba “magistri
Quo me cunque rapit tempestas deferor hospes.
Nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos rigidusque satelles ;
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res non me rebus subjungere conor.
Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus, ut piger annus
Pupillis quos dura premit custodia matrum;
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi naviter id quod
Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi;
Nec quia desperes invicti membra Glyconis,

15

20

25

30

35

45

Nodosa corpusi nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus,
Sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem
Possis et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes, sunt certa piacula quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
Nemo adeo ferus est ut non mitescere possit,
Si modo culturae patientem commodet aurem.

40
Virtus est vitium fugere et sapientia prima
Stultitia caruisse. Vides quae maxima credis
Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore.
Impiger extremos curris mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugie:s, per saxa, per ignes:
Ne cures ea quae stulte miraris et optas
Discere, et audire, et meliori credere non vis ?
Quis circum pagos et circum compita pugnax
Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae ?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
"O cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
Virtus post nummos.” Haec Janus summus ab imo
Perdocet, haec recinunt juvenes dictata senesque,
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque;
Sed quadringentis sex septem milia desunt,
Plebs eris. At pueri ludentes, “Rex eris," aiunt,
“Si recte facies.” Hic murus aëneus esto,
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
Nenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet qui rem facias, rem,
Si possis recte, si non quocunque modo rem,
Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupi,
An qui Fortunae te responsare superbae
Liberum et erectum praesens hortatur et aptat ?
Quodsi me populus Romanus forte roget, cur

50

55

60

65

70

« PreviousContinue »