Page images
PDF
EPUB

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

[ocr errors]

10

[ocr errors]

I. "SUNT quibus in satira videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid Composui pars esse putat, similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati, Quid faciam praescribe.” “Quiescas.” “Ne faciam, inquis, 5 Omnino versus ?” “Aio.” “Peream male si non Optimum erat: verum nequeo dormire.” “Ter uncti Transnanto Tiberim somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut si tantus amor scribendi te rapit aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus.” “Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos Aut labentis equo describat vulnera Parthi.” “Attamen et justum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius.” “Haud mihi deero Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore Flacci Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, Cui male si palpere recalcitrat undique tutus.” Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!” “Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto Accessit fervor capiti numerusque lucernis. Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem Pugnis ; quot capitum vivunt, totidem studiorum Millia : me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu nostrum melioris utroque. Ille velut fidis arcana sodalibus olim

15

[ocr errors]

66

25

30 45

Credebat libris, neque si male cesserat unquam
Decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabela
Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps :
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 35
Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro
Quemquam animantem et me veluti custodiet ensis 40
Vagina tectus; quem cur distringere coner
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Juppiter, ut pereat positum rubigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille
Qui me commorit,-melius non tangere! clamo;
Flebit et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuti quibus est inimica venenum,
Grande malum Turius, si quid se judice certes.
Ut quo quisque valet suspectos terreat, utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum :
Dente lupus, cornu taurus petit : unde nisi intus
Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
Matrem ; nil faciet sceleris pia dextera : mirum,
Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos; 55
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
Ne longum faciam : seu me tranquilla senectus
Exspectat seu Mors atris circumvolat alis,
Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul,
Quisquis crit vitae scribam color.” “O puer, ut sis 60
Vitalis metuo et majorum no quis amicus
Frigore te feriat.” “Quid, cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
Cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui
Duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen,
Ingenio offensi aut laeso doluere Metello
Famosisque Lupo cooperto versibus ? Atqui
Primores populi arripuit populumque tributim,
Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis.

50

65

70

75

Quin ubi se a vulgo et scena in secreta remorant
Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
Nugari cum illo et discincti ludere donec
Decoqueretur olus soliti. Quidquid sum ego, quamvis
Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
Cum magnis vixisse invita fatebitur usque
Invidia, et fragili quaerens illidere dentem
Offendet solido; nisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis." “ Equidem nihil hinc diffindere possum.
Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum :
Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est
Judiciumque.” “Esto, si quis mala ; sed bona si quis
Judice condiderit laudatus Caesare? si quis
Opprobriis dignum latraverit, integer ipse ?"
"Solventur risu tabulae, tu missus abibis."

80

85

[ocr errors]

10

II. QUAE virtus et quanta, boni, sit vivere parvo (Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofella Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva,) Discite, non inter lances mensasque nitentes Cum stupet insanis acies fulgoribus et cum Acclinis falsis animus meliora recusat, Verum hic impransi mecum disquirite. Cur hoc ? Dicam si potero. Male verum examinat omnis Corruptus judex. Leporem sectatus equove Lassus ab indomito, vel si Romana fatigat Militia assuetum graecari, seu pila velox Molliter austerum studio fallente laborem, Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco; Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis Sperne cibum vilem ; nisi Hymettia mella Falerno Ne biberis diluta. Foris est promus et atrum Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut Qui partum ? Non in caro nidore voluptas Summa sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere 20 Sudando ; pinguem vitiis albumque neque ostrea Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois.

15 25

30

35

Vix tamen eripiam posito pavone velis quin
Hoc potius quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum, quia veneat auro
Rara avis et picta pandat spectacula cauda;
Tamquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista
Quam laudas pluma ? Cocto num adest honor idem ?
Carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
Imparibus formis deceptum te petere ! Esto:
Unde datum sentis lupus hic Tiberinus an alto
Captus hiet, pontesne inter jactatus an amnis
Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem
Mullum in singula quem minuas pulmenta necesse est.
Ducit te species video: quo pertinet ergo
Proceros vdisse lupos? Quia scilicet illis
Majorem natura modum dedit, his breve pondus.
Jejunus raro stomachus vulgaria temnit.
“Porrectum magno magnum spectare catino
Vellem,” ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos, 40
Praesentes Austri, coquite horum obsonia,-quamquam
Putet aper rhombusque recens, mala copia quando
Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta
Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis
Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa
Infamis. Quid, tunc rhombos minus aequora alebant ?
Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido
Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo
Si quis nunc mergos suaves edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana juventus.
Sordidus a tenui victu distabit, Ofella
Judice; nam frustra vitium vitaveris illud
Si te alio pravum detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,
Quinquennes oleas est et silvestria corna,
Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et
Cujus odorem olei nequeas perferre, licebit
Illo repotia natales aliosve dierum
Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.

45

50

55

60 65

[ocr errors]
[ocr errors]

80

Quali igitur victu sapiens utetur, et horum
Utrum imitabitur ? Hac urget lupus, hac canis, aiunt.
Mundus erit qua non offendat sordibus, atque
In neutram partem cultus miser. Hic neque servis,
Albuti senis exemplo, dum munia didit
Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam
Convivis praebebit aquam ; vitium hoc quoque magnum.
Accipe nunc victus tenuis quae quantaque secum
Afferat. Imprimis valeas bene: nam variae res
Ut noceant homini credas memor illius escae
Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis,
Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
Lenta feret pituita. Vides ut pallidus omnis
Coena desurgat dubia ? Quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat una,
Atque affigit humo divinae particulam aurae.
Alter ubi dicto citius curata sopori
Membra dedit vegetus praescripta ad munia surgit.
Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
Sive diem festum rediens advexerit annus,
Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
Accedent anni et tractari mollius aetas
Imbecilla volet; tibi quidnam accedet ad istam
Quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
Dura valetudo inciderit seu tarda senectus ?
Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
Illis nullus erat sed credo hac mente, quod hospes 90
Tardius adveniens vitiatum commodius quam
Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter
Heroas natum tellus me prima tulisset !
Das aliquid famae quae carmine gratior aurem
Occupet humanam : grandes rhombi patinaeque
Grande ferunt una cum damno dedecus; adde
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum,
Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
As laquei pretium. “ Jure,” inquit, “ Trausius istis
Jurgatur verbis; ego vectigalia magna
Divitiasque habeo tribus amplas regibus." Ergo
Quod superat non est melius quo insumere possis ?

85

:

95

100

« PreviousContinue »