Page images
PDF
EPUB

Indormis inhians et tamquam parcere sacris
Cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus? quem praebeat usuin?
Panis ematur, olus, vini sextarius, adde
Quis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos
Ne te compilent fugientes, hoc juvat? Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
"At si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te adfixit, habes qui
Adsideat, fomenta paret, medicum roget ut te
Suscitet ac gnatis reddat carisque propinquis."
Non uxor salvum te vult, non filius; omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
Miraris, quum tu argento post omnia ponas,
Si nemo praestet quem non merearis amorem?
An si cognatos, nullo natura labore

Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
Infelix operam perdas? ut si quis asellum
In Campo doceat parentem currere frenis.
Denique sit finis quaerendi, quumque habeas plus
Pauperiem metuas minus et finire laborem
Incipias, parto quod avebas, ne facias quod
Ummidius quidam; non longa est fabula: dives
Ut metiretur nummos; ita sordidus ut se
Non unquam servo melius vestiret; adusque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
"Quid mi igitur suades? ut vivam Maenius? aut sic
Ut Nomentanus?" Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere: non ego avarum
Quum veto te fieri vappam jubeo ac nebulonem.
Est inter Tanaïn quiddam socerumque Visellî.
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc unde abii redeo, nemo ut avarus

Se probet ac potius laudet diversa sequentes,
Quodque aliena capella gerat distentius uber

75

80

85

90

95

100

105

110

110

Tabescat, neque se majori pauperiorum

Turbae comparet, hunc atque hunc superare laborct.
Sic festinanti semper locupletior obstat,

Ut, quum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit ut raro qui se vixisse beatum
Dicat, et exacto contentus tempore vita
Cedat uti conviva satur, reperire queamus.
Jam satis est. Ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

II.

AMBUBAIARUM collegia, pharmacopolae,

115

120

Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne Maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esso Dicatur metuens, inopi dare nolit amico

5

10

Frigus quo duramque famem propellere possit.
Hunc si perconteris avi cur atque parentis
Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coëmens obsonia nummis,
Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in fenore nummis:
Quinas hic capiti mercedes exsecat atque
Quanto perditior quisque est tanto acrius urget;
Nomina sectatur modo sumpta veste virili
Sub patribus duris tironum. Maxime, quis non,
Juppiter! exclamat simul atque audivit? At in se
Pro quaestu sumptum facit hic. Vix credere possis
Quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille Terenti 20
Fabula quem miserum gnato vixisse fugato
Inducit non se pejus cruciaverit atque hic.

Si quis nunc quaerat, Quo res haec pertinet? illuc:
Dum vitant stulti vitia in contraria currunt.
Maltinus tunicis demissis ambulat; est qui
Inguen ad obscoenum subductis usque facetus;
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum.

15

25

Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisso nisi illas
Quarum subsuta talos tegat instita veste;

Contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. 30
Quidam notus homo cum exiret fornice, "Macte
Virtute esto," inquit sententia dia Catonis.
Nam simul ac venas inflavit tetra libido

35

35

40

Huc juvenes aequum est descendere, non alienas
Permolere uxores. "Nolim laudarier," inquit,
"Sic me," mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operae pretium, procedere recte
Qui moechos non vultis, ut omni parte laborent;
Utque illis multo corrupta dolore voluptas,
Atque haec rara, cadat dura inter saepe pericla.
Hic se praccipitem tecto dedit; ille flagellis
Ad mortem caesus; fugiens hic decidit acrem
Praedonum in turbam; dedit hic pro corpore nummos;
Hunc perminxerunt calones; quin etiam illud
Accidit, ut quidam testes caudamque salacem
Demeteret ferro. Jure omnes; Galba negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda,
Libertinarum dico, Sallustius in quas

45

50

55

Non minus insanit quam qui moechatur. At hic si
Qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste
Munifico esse licet, vellet bonus atque benignus
Esse, daret quantum satis esset nec sibi damno
Dedecorique foret. Verum hoc se amplectitur uno,
Hoc amat et laudat: "Matronam nullam ego tango.”
Ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,
Qui patrium mimae donat fundumque laremque,
"Nil fuerit mi," inquit, "cum uxoribus unquam alienis."
Verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
Fama malum gravius quam res trahit. An tibi abunde
Personam satis est, non illud quidquid ubique
Officit evitare? Bonam deperdere famam,
Rem patris oblimare, malum est ubicunque. Quid inter
Est in matrona, ancilla, peccesne togata?
Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno
Nomine deceptus, poenas dedit usque superque
Quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,
Exclusus fore cum Longarenus foret intus.

60

65

79

Huic si mutonis verbis mala tanta videntis
Diceret haec animus: "Quid vis tibi? numquid ego a te
Magno prognatum deposco consule cunnum
Velatumque stola mea cum conferbuit ira?"
Quid responderet? "Magno patre nata puella est."
At quanto meliora monet pugnantiaque istis
Dives opis natura suae, tu si modo recte
Dispensare velis ac non fugienda petendis
Immiscere. Tuo vitio rerumne labores
Nil referre putas? Quare ne poeniteat te
Desine matronas sectarier, unde laboris

Plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic inter niveos viridesque lapillos

75

80

(Sit licet hoc, Cerinthe, tuum) tenerum est femur aut crus
Rectius, atque etiam melius persaepe togatae est.
Adde huc quod mercem sine fucis gestat, aperte
Quod venale habet ostendit, nec si quid honesti est
Jactat habetque palam, quaerit quo turpia celet.
Regibus hic mos est; ubi equos mercantur opertos
Inspiciunt, ne si facies ut saepe decora

85

Molli fulta pede est emptorem inducat hiantem,
Quod pulchrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
Hoc illi recte ne corporis optima Lyncei
Contemplere oculis, Hypsaea caecior illa

90

Quae mala sunt spectes. O crus! o brachia! Verum
Depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
Matronae praeter faciem nil cernere possis,
Cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata (nam te
Hoc facit insanum), multae tibi tum officient res,
Custodes, lectica, ciniflones, parasitae,

Ad talos stola demissa et circumdata palìa,
Plurima quae invideant pure apparere tibi rem.
Altera nil obstat: Cois tibi paene videre est
Ut nudam, ne crure malo, ne siţ pede turpi;
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis
Insidias fieri pretiumque avellier ante

95

100

Quam mercem ostendi? "Leporem venator ut alta 165 In nive sectetur, positum sic tangere nolit,"

Cantat et apponit: "Meus est amor huic similis; nam

110

Transvolat in medio posita et fugientia captat."
Hiscine versiculis speras tibi posse dolores
Atque aestus curasque graves e pectore pelli ?
Nonne cupidinibus statuat natura modum quem,
Quid latura sibi quid sit dolitura negatum,
Quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
Num tibi cum fauces urit sitis aurea quaeris
Pocula? num esuriens fastidis omnia praeter
Pavonem rhombumque? Tument tibi cum inguina, num si
Ancilla aut verna est praesto puer impetus in quem
Continuo fiat malis tentigine rumpi?

115

125

Non ego namque parabilem amo venerem facilemque.
Illam, "Post paulo," "Sed pluris," "Si exierit vir," 120
Gallis, hanc Philodemus ait sibi quae neque magno
Stet pretio neque cunctetur cum est jussa venire.
Candida rectaque sit; munda hactenus ut neque longa
Nec magis alba velit quam dat natura videri.
Haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevum
Ilia et Egeria est: do nomen quodlibet illi,
Nec vereor ne dum futuo vir rure recurrat,
Janua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
Desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
Cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mî.
Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,
Ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
Deprendi miserum est; Fabio vel judice vincam.

III.

OMNIBUS hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati,
Injussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc: Caesar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam non
Quidquam proficeret; si collibuisset ab ovo
Usque ad mala citaret, Io Bacche! modo summa
Voce, modo hac resonat quae chordis quattuor ima.
Nil aequale homini fuit illi; saepe velut qui
Currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
Junonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,

130

5

10

« PreviousContinue »