Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]

Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis

Et imputata floret usque vinea,
Germinat et nunquam fallentis termes olivae,

Suamque pulla ficus ornat arborem,
Mella cava manant ex ilice, montibus altis

Levis crepante lympha desilit pede.
Illic injussae veniunt ad mulctra capellae,

Refertque tenta grex amicus ubera ;
Nec vespertinus circumgemit ursus ovile,

Neque intumescit alta viperis humus. Pluraque felices mirabimur: ut neque largis

Aquosus Eurus arva radat imbribus, Pinguia nec siccis urantur semina glebis,

Utrumque rege temperante caelitum. Non huc Argoo contendit remige pinus,

Neque impudica Colchis intulit pedem;
Non huc Sidonii torserunt cornua nautae

Laboriosa nec cohors Ulixei.
Nulla nocent pecori contagia, nullius astri

Gregem aestuosa torret impotentia.
Juppiter illa piae secrevit littora genti,

Ut inquinavit aere tempus aureum ;
Aere, dehinc ferro duravit secula; quorum

Piis secunda vate me datur fuga.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

XVII.
Jam jam efficaci do manus scientiae,
Supplex et oro regna per Proserpinae,
Per et Dianae non movenda numina,
Per atque libros carminum valentium
Refixa caelo devocare sidera,
Canidia, parce vocibus tandem sacris
Citumque retro solve, solve turbinem.
Movit nepotem Telephus Nereïum,
In quem superbus ordinarat agmina
Mysorum et in quem tela acuta torserat.
Unxere matres Iliae addictum feris
Alitibus atque canibus homicidam Hectorem,
Postquam relictis moenibus rex procidit
Heu pervicacis ad pedes Achiller.

[ocr errors]

15

20

25

30

Setosa duris exuere pellibus
Laboriosi remiges Ulixeï
Volente Circa membra; tunc mens et sonus
Relapsus atque notus in vultus honor.
Dedi satis superque poenarum tibi,
Amata nautis multum et institoribus.
Fugit juventas et verecundus color
Reliquit ossa pelle amicta lurida;
Tuis capillus albus est odoribus ;
Nullum ab lạbore me reclinat otium ;
Urget diem nox et dies noctem, neque est
Levare tenta spiritu praecordia.
Ergo negatum vincor ut credam miser
Sabella pectus increpare carmina
Caputque Marsa dissilire nenia.
Quid amplius vis ? O mare, o terra, ardeo,
Quantum neque atro delibutus Hercules
Nessi cruore, nec Sicana fervida
Virens in Aetna flamma; tu donec cinis
Injuriosis aridus ventis ferar
Cales venenis officina Colchicis.
Quae finis aut quod me manet stipendium ?
Effare; jussas cum fide poenas luam,
Paratus expiare, seu poposceris
Centum juvencos, sive mendaci lyra
Voles sonari : Tu pudica, tu proba
Perambulabis astra sidus aureum.
Infamis Helenae Castor offensus vicem
Fraterque magni Castoris victi prece
Adempta vati reddidere lumina.
Et tu, potes nam, solve me dementia,
O nec paternis obsoleta sordibus,
Neque in sepulcris pauperum prudens anus
Novendiales dissipare pulveres.
Tibi hospitale pectus et purae manus,
Tuusque venter Pactumeius, et tuo
Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
Utcunque fortis exsilis puerpera.

Quid obseratis auribus fundis preces ?
Non saxa nudis surdiora navitis

35

40

45

50 55

GO

65

Neptunus alto tundit hibernus salo.
Inultus ut tu riseris Cotyttia
Vulgata, sacrum liberi Cupidinis,
Et Esquilini pontifex venefici
Impune ut Urbem nomine impleris meo !
Quid proderat ditasse Pelignas anus,
Velociusve miscuisse toxicum ?
Sed tardiora fata te votis manent:
Ingrata misero vita ducenda est in hoc
Novis ut usque suppetas laboribus.
Optat quietem Pelopis infidi pater,
Egens benignae Tantalus semper dapi
Optat Prometheus obligatus aliti,
Optat supremo collocare Sisyphus
In monte saxum ; sed vetant leges Jovis.
Voles modo altis desilire turribus,
Modo ense pectus Norico recludere,
Frustraque vincla gutturi nectes tuo
Fastidiosa tristis aegrimonia.
Vectabor humeris tunc ego inimicis eques,
Meaeque terra cedet insolentiae.
An quae movere cereas imagines,
Ut ipse nosti curiosus, et polo
Deripere lunam vocibus possim meis,
Possim crematos excitare mortuos
Desiderique temperare pocula,
Plorem artis in te nil agentis exituş ?

70

75

80

SATIRARUM

LIBER PRIMUS

5

10

1. Qui fit, Maecenas, ut nemo quam sibi sortem Seu ratio dederit seu fors objecerit illa Contentus vivat, laudet diversa sequentes ? “O fortunati mercatores !” gravis annis Miles ait multo jam fractus membra labore. Contra mercator, navem jactantibus Austris: "Militia est potior. Quid enim, concurritur: horae Momento cita mors venit aut victoria laeta." Agricolam laudat juris legumque peritus, Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat. Ille datis yadibus qui rure extractus in urbem est Solos felices viventes clamat in urbe. Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi Quo rem deducam. Si quis Deus, “En ego,” dicat, 15 “ Jam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles, Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos, Vos hinc mutatis discedite partibus: Eia! Quid statis?” nolint. Atqui licet esse beatis. Quid causae est merito quin illis Juppiter ambas Iratus buccas inflet, neque se fore posthac Tam facilem dicat votis ut praebeat aurem ? Praeterea ne sic, ut qui jocularia, ridens Percurram (quamquam ridentem dicere verum Quid vetat ? ut pueris olim dant crustula blandi Doctores, elementa velint ut discere prima); Sed tamen amoto quaeramus seria ludo. Ille gravem duro terram qui vertit aratro, Perfidus hic caupo, miles, nautaeque per omne Audaces mare qui currunt, hac mente laborem

95

30 35

40

[ocr errors]

45

Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, quum sibi sint congesta cibaria: sicut
Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris
Ore trahit quodcunque potést atque addit acervo,
Quem struit haud ignara ac non incauta futuri.
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit et illis utitur ante
Quaesitis sapiens; quum te neque fervidus aestus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi dum ne sit te ditior alter.
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra ?
“Quod si comminuas vilem redigatur ad assem.”
At ni id fit quid habet pulchri constructus acervus?
Millia frumenti tua triverit area centum,
Non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si
Reticulum panis venales inter. onusto
Forte vehas humero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portarit. Vel dic quid referat intra
Naturae fines viventi, jugera centum an
Mille aret? “At suave est ex magno tollere acervo.”
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ?
Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna,
Vel cyatho, et dicas, “Magno de flumine malim
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere." Eo fit
Plenior ut si quos delectet copia justo
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.
At qui tantuli eget quanto est opus is neque limo
Turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.
At bona pars hominum decepta cupidine falso,
“Nil satis est,” inquit; “ quia tanti quantum habeas sis.”
Quid facias illi? Jubeas miserum esse libenter
Quatenus id facit; ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives, populi contemnere voces
Sic solitus: “Populus me sibilat; at mihi plaudo
Ipse domi simul ac nummos contemplor in arca.”
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina.... Quid rides? mutato nomine de te
Fabula narratur: congestis undique saccis

50

55

60

65

70

« PreviousContinue »