Page images
PDF
EPUB

tabitur), et ea viae pars valde acclivis est; sed intellexi aliter duci non potuisse, praesertim cum tu neque per Lucustae neque per Varronis velles ducere. † Velvinum ante suum fundum prope munierat; Lucusta non 5 attigerat. Quem ego Romae adgrediar et, ut arbitror, commovebo et simul M. Taurum, quem tibi audio promisisse, qui nunc Romae erat, de aqua per fundum eius ducenda rogabo. Nicephorum, vilicum tuum, sane 5 probavi quaesivique ex eo, ecquid ei de illa aedifica10 tiuncula Lateri, de qua mecum locutus es, mandavisses. Tum is mihi respondit se ipsum eius operis HS XVI conductorem fuisse, sed te postea multa addidisse ad opus, nihil ad pretium; itaque id se omisisse. Mihi mehercule valde placet te illa, ut consti15 tueras, addere. Quamquam ea villa, quae nunc est, tamquam philosopha videtur esse, quae obiurget ceterarum villarum insaniam. Verum tamen illud additum delectabit. Topiarium laudavi; ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua intercolumnia ambula20 tionis, ut denique illi palliati topiariam facere videantur et hederam vendere. Iam arodvrnoíço nihil alsius, nihil muscosius. Habes fere de rebus rusticis. Urba- 6 nam expolitionem urget ille quidem et Philotimus et Cincius, sed etiam ipse crebro interviso, quod est facile 25 factu. Quam ob rem ea te cura liberatum volo.

De Cicerone quod me semper rogas, ignosco equidem tibi, sed tu quoque mihi velim ignoscas. Non enim concedo tibi, plus ut illum ames, quam ipse amo. Atque utinam his diebus in Arpinati, quod et ipse 30 cupierat et ego non minus, mecum fuisset! quod ad Pomponiam, si tibi videtur, scribas velim, cum aliquo exibimus, eat nobiscum puerumque educat. Clamores efficiam, si eum mecum habuero otiosus; nam Romae respirandi non est locus. Id me scis antea gratis tibi 35 esse pollicitum, quid nunc putas tanta mihi abs te mercede proposita?

3

7

Venio nunc ad tuas litteras, quas pluribus epistolis 8

accepi, dum sum in Arpinati; nam mihi uno die tres sunt redditae, et quidem, ut videbantur, eodem abs te datae tempore, una pluribus verbis, in qua primum erat, quod antiquior dies in tuis fuisset adscripta litteris quam in Caesaris. Id facit Oppius non numquam ne- 5 cessario, ut, cum tabellarios constituerit mittere litterasque a nobis acceperit, aliqua re nova impediatur et necessario serius, quam constituerat, mittat, neque 9 nos datis iam epistolis diem commutari curemus. Scribis de Caesaris summo in nos amore. Hunc et tu fo- 10 vebis et nos, quibuscumque poterimus rebus, augebimus. De Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones. Quod tibi mea permissio mansionis tuae grata est, id ego summo meo dolore et desiderio tamen ex parte gaudeo. In Hippodamo et non nullis aliis ar- 15 cessendis quid cogites, non intellego. Nemo istorum est, quin abs te munus fundi suburbani instar exspectet. Trebatium vero meum quod isto admisceas, nihil est. Ego illum ad Caesarem misi; qui mihi iam satis fecit; si ipsi minus, praestare nihil debeo teque item ab eo 20 vindico et libero. Quod scribis te a Caesare cotidie plus diligi, immortaliter gaudeo; Balbum vero, qui est istius rei, quem ad modum scribis, adiutor, in oculis fero. Trebonium meum a te amari teque ab illo pergaudeo.

10

25

De tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi Curtio, et mihi ipse Caesar nominatim Curtio paratum esse rescripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit. Si cui praeterea petiero (id quod etiam Oppio dixi ut ad illum scriberet), facile patiar 30 mihi negari, quoniam illi, qui mihi molesti sunt, sibi negari a me non facile patiuntur. Ego Curtium, id quod ipsi dixi, non modo rogatione, sed etiam testimonio tuo diligo, quod litteris tuis studium illius in salutem nostram facile perspexi. De Britannicis rebus 35 cognovi ex tuis litteris nihil esse nec quod metuamus nec quod gaudeamus. De publicis negotiis, quae vis

ad te Tironem scribere, neglegentius ad te ante scribebam, quod omnia minima, maxima ad Caesarem mitti sciebam.

4

11

Rescripsi epistolae maximae. Audi nunc de mi5 nuscula; in qua primum est de Clodi ad Caesarem litteris. In quo Caesaris consilium probo, quod tibi amantissime petenti veniam non dedit, uti ullum ad illam furiam verbum rescriberet. Alterum est, de Cal- . venti Mari oratione quod scribis. Miror tibi placere 10 me ad eam rescribere, praesertim cum illam nemo lecturus sit, si ego nihil rescripsero, meam in illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant. Libros meos, [omnes] quos exspectas, inchoavi, sed conficere non possum his diebus. Orationes efflagitatas pro Scauro 15 et pro Plancio absolvi. Poëma ad Caesarem, quod † composueram, incidi; tibi, quod rogas, quoniam ipsi fontes iam sitiunt, si quid habebo spatii, scribam.

Venio ad tertiam. Balbum quod ais mature Ro- 12 mam bene comitatum esse venturum mecumque adsi20 due usque ad Idus Maias futurum, id mihi pergratum perque iucundum. Quod me in eadem epistola sicut saepe antea cohortaris ad ambitionem et ad laborem, faciam equidem, sed quando vivemus?

Quarta epistola mihi reddita est Idibus Sept., quam 13 25 a. d. IIII Idus Sext. ex Britannia dederas. In ea nihil sane erat novi praeter Erigonam (quam si ab Oppio accepero, scribam ad te, quid sentiam, nec dubito, quin mihi placitura sit), et, quod paene praeterii, de eo, quem scripsisti de Milonis plausu scripsisse ad 30 Caesarem. Ego vero facile patior ita Caesarem existimare, illum quam maximum fuisse plausum. Et prorsus ita fuit; et tamen ille plausus, qui illi datur, quodam modo nobis videtur dari.

Reddita etiam mihi est pervetus epistola, sed sero 14 35 adlata, in qua de aede Telluris et de porticu_Catuli me admones. Fit utrumque diligenter. Ad Telluris quidem etiam tuam statuam locavi. Item de hortis

Ciceronis epist. I.

35

5

15

me quod admones, nec fui umquam valde cupidus, et nunc domus suppeditat mihi hortorum amoenitatem. Romam cum venissem a. d. XIII K. Octobres, absolutum offendi in aedibus tuis tectum, quod supra conclavia non placuerat tibi esse multorum fastigiorum. 5 Id nunc honeste vergit in tectum inferioris porticus. Cicero noster, dum ego absum, non cessavit apud rhetorem. De eius eruditione quod labores, nihil est, quoniam ingenium eius nosti, studium ego video. Cetera eius sic suscipio, ut me putem praestare debere.

10

Gabinium tres adhuc factiones postulant, L. Lentulus, flaminis filius, qui iam de maiestate postulavit, Ti. Nero cum bonis subscriptoribus, C. Memmius, tribunus pl., cum L. Capitone. Ad urbem accessit a. d. XII K. Octobr. Nihil turpius nec desertius. Sed 15 his iudiciis nihil audeo confidere. Quod Cato non valebat, adhuc de pecuniis repetundis non erat postulatus. Pompeius a me valde contendit de reditu in gratiam, sed adhuc nihil profecit nec, si ullam partem libertatis tenebo, proficiet. Tuas litteras vehementer 20 16 exspecto. Quod scribis te audisse in candidatorum consularium coitione me interfuisse, id falsum est. Eius modi enim pactiones in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit, ut 25 iis coitionibus interessem, quibus Messala excluderetur. Cui quidem vehementer satis facio rebus omnibus, ut arbitror, etiam Memmio. Domitio ipsi multa iam feci, quae voluit quaeque a me petivit. Scaurum beneficio defensionis valde obligavi. Adhuc erat so valde incertum, et quando comitia et qui consules futuri essent.

17 Cum hanc iam epistolam complicarem, tabellarii a vobis venerunt a. d. xI K. † septembr. vicesimo die. O me sollicitum! quantum ego dolui in Caesaris sua- 35 vissimis litteris! Sed, quo erant suaviores, eo maiorem dolorem illius ille casus adferebat. Sed ad tuas venio

litteras. Primum tuam remansionem etiam atque etiam probo, praesertim cum, ut scribis, cum Caesare communicaris. Oppium miror quicquam cum Publio; mihi enim non placuerat. Quod interiore epistola scri- 18 5 bis, me Idibus Septembribus Pompeio legatum iri, id ego non audivi scripsique ad Caesarem neque Vibullium Caesaris mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse nec Oppium. Quo consilio? Quamquam Oppium ego tenui, quod priores partes Vibulli erant; 10 cum eo enim coram Caesar egerat, ad Oppium scripserat. Ego vero nullas δευτέρας φροντίδας habere possum in Caesaris rebus. Ille mihi secundum te et liberos nostros ita est, ut sit paene par. Videor id iudicio facere; iam enim debeo; sed tamen amore sum 15 incensus.

Cum scripsissem haec infima, quae sunt mea manu, venit ad nos Cicero tuus ad cenam, cum Pomponia foris cenaret. Dedit mihi epistolam legendam tuam, quam paulo ante acceperat, Aristophaneo modo valde 20 mehercule et suavem et gravem; qua sum admodum delectatus. Dedit etiam alteram illam mihi, qua iubes eum mihi esse adfixum tamquam magistro. Quam illum epistolae illae delectarunt, quam me! Nihil puero illo suavius, nihil nostri amantius. Hoc inter cenam Ti25 roni dictavi, ne mirere alia manu esse.

6

19

Annali pergratae litterae tuae fuerunt, quod et cu- 20 rares de se diligenter et tamen consilio se verissimo iuvares. P. Servilius pater ex litteris, quas sibi a Caesare missas esse dicebat, significat valde te sibi gratum 30 fecisse, quod de sua voluntate erga Caesarem humanissime diligentissimeque locutus esses. Cum Romam 21 ex Arpinati revertissem, dictum mihi est Hippodamum ad te profectum esse. Non possum scribere me miratum esse illum tam inhumaniter fecisse, ut sine meis 35 litteris ad te proficisceretur; illud scribo, mihi molestum fuisse. Iam enim diu cogitaveram ex eo, quod tu ad me scripseras, ut, si quid esset, quod ad te

« PreviousContinue »