Page images
PDF
EPUB

in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem venit. Ibi multa de mea sententia questus est Caesar, quippe qui etiam Ravennae Crassum ante vidisset ab eoque in me esset incensus. Sane moleste Pompeium id ferre constabat; 5 quod ego cum audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi. Quem cum in Sardinia Pompeius paucis post diebus, quam Luca discesserat, convenisset, 'te', inquit, ipsum cupio; nihil oportunius potuit accidere. Nisi cum Marco fratre diligenter egeris, de- 10 pendendum tibi est, quod mihi pro illo spopondisti'. Quid multa? questus est graviter; sua merita commemoravit; quid egisset saepissime de actis Caesaris cum ipso meo fratre, quidque sibi is de me recepisset, in memoriam redegit seque, quae de mea 15 salute egisset, voluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est. Cuius causam dignitatemque mihi ut commendaret, rogavit, ut eam ne oppugnarem, si 10 nollem aut non possem tueri. Haec cum ad me frater pertulisset, et cum tamen Pompeius ad me cum man- 20 datis Vibullium misisset, ut integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reservarem, conlegi ipse me et cum ipsa quasi re publica conlocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque in bene me- 25 ritos animum fidemque fratris mei praestarem, eumque, quem bonum civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur. In illis autem meis actionibus sententiisque omnibus, quae Pompeium videbantur offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, so sermones referebantur ad me, qui cum illa sentirent in re publica, quae ego agebam, semperque sensissent, me tamen non satis facere Pompeio Caesaremque inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant. Erat hoc mihi dolendum, sed multo illud magis, quod ini- 35 micum meum (meum autem? immo vero legum, iudiciorum, otii, patriae, bonorum omnium) sic amplexa

bantur, sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur. Hic ego, quantum humano 5 consilio efficere potui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusque subductis summam feci cogitationum mearum omnium; quam tibi, si potero, breviter exponam.

Cum

Ego si ab improbis et perditis civibus rem publi- 11 10 cam teneri viderem, sicut et Cinneis temporibus scimus et non nullis aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud me minimum valent, sed ne periculis quidem compulsus ullis, quibus tamen moventur etiam fortissimi viri, ad eorum causam me adiungerem, ne si 15 summa quidem eorum in me merita constarent. autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset vir, is qui hanc potentiam et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutus, cuiusque ego dignitatis ab adulescentia 20 fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam extitissem, cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum me adiuvisset meumque inimicum unum in civitate haberet inimicum, non putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam, si qui25 busdam in sententiis paullum me inmutassem meamque voluntatem ad summi viri de meque optime meriti dignitatem adgregassem.

In hac sententia complectendus erat mihi Caesar, 12 ut vides, in coniuncta et causa et dignitate. Hic mul30 tum valuit cum vetus amicitia, quam tu non ignoras mihi et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas brevi tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita. Vehementer etiam res ipsa publica me movit, quae mihi videbatur con35 tentionem, praesertim maximis rebus a Caesare gestis, cum illis viris nolle fieri et, ne fieret, vehementer recusare. Gravissime autem me in hac mente impulit et

Pompei fides, quam de me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio. Erant praeterea haec animadvertenda in civitate, quae sunt apud Platonem nostrum scripta divinitus, quales in re publica principes essent, talis reliquos solere esse ci- 5 ves. Tenebam memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam ex K. Ianuariis confirmandi senatus, ut neminem mirari oporteret Nonis Decembr. tantum vel animi fuisse in illo ordine vel auctoritatis, idemque memineram nobis privatis usque ad Caesarem et 10 Bibulum consules, cum sententiae nostrae magnum in senatu pondus haberent, unum fere sensum fuisse bo13 norum omnium. Postea, cum tu Hispaniam citeriorem cum imperio optineres, neque res publica consules haberet, sed mercatores provinciarum et seditionum ser- 15 vos ac ministros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque civilem. Quo in discrimine cum mirificus senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium bonorum consensus in me tuendo extitisset, non di- 20 cam, quid acciderit (multorum est enim et varia culpa), tantum dicam brevi, non mihi exercitum, sed duces defuisse. In quo ut iam sit in iis culpa, qui me non defenderunt, non minor est in iis, qui reliquerunt, et, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt, 25 magis etiam reprehendendi, si qui se timere simularunt. Illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est, qui meos cives et a me conservatos et me servare cupientis spoliatos ducibus servis armatis obici noluerim declararique maluerim, quanta vis esse 30 potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante pugnare licuisset, cum adflictum excitare potuissent; quorum quidem animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, sed etiam confirmasti atque te14 nuisti. Qua in causa (non modo non negabo, sed 35 etiam semper et meminero et praedicabo libenter) usus es quibusdam nobilissimis hominibus fortioribus in me

restituendo, quam fuerant idem in tenendo. Qua in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem simul cum salute mea recuperassent. Recreatis enim bonis viris consulatu tuo et constantissimis atque op5 timis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertim ad causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximis gestis singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciis senatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo civi locus ad rem publicam violandam 10 esse potuisset. Sed adtende, quaeso, quae sint conse- 15 cuta. Primum illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat Bonam deam quam tris sorores, impunitatemst illorum sententiis adsecutus, qui, cum tr. pl. poenas a seditioso civi per bonos viros iudicio 15 persequi vellet, exemplum praeclarissimum in posterum vindicandae seditionis de re publica sustulerunt, idemque postea non meum monumentum (non enim illae manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat), monumentum vero senatus hostili nomine et cruentis in20 ustum litteris esse passi sunt. Qui me homines quod salvum esse voluerunt, est mihi gratissimum; sed vellem non solum salutis meae quem ad modum medici, sed ut aliptae etiam virium et coloris rationem habere voluissent. Nunc, ut Apelles Veneris caput et summa 25 pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis. incohatam reliquit, sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus inperfectum ac rude reliquerunt. In quo ego spem fefelli non 16 modo invidorum, sed etiam inimicorum meorum, qui 30 de uno acerrimo et fortissimo viro meoque iudicio omnium magnitudine animi et constantia praestantissimo, Q. Metello L. f., quondam falsam opinionem acceperunt, quem post reditum dictitant fracto animo et demisso fuisse (est vero probandum, qui et summa 35 voluntate cesserit et egregia animi alacritate afuerit neque sane redire curarit, eum ob id ipsum fractum fuisse, in quo cum omnes homines tum M. illum

Scaurum, singularem virum, constantia et gravitate superasset!) sed, quod de illo acceperant aut etiam suspicabantur, de me idem cogitabant, abiectiore animo me futurum, cum res publica maiorem etiam mihi animum, quam umquam habuissem, daret, quom de- 5 clarasset se non potuisse me uno civi carere, cumque Metellum unius tr. pl. rogatio, me universa res publica duce senatu, comitante Italia, promulgantibus omnibus magistratibus, te ferente consule, comitiis centuriatis, cunctis ordinibus, hominibus incumbentibus, 10 17 omnibus denique suis viribus reciperavisset. Neque vero ego mihi postea quicquam adsumpsi neque hodie adsumo, quod quemquam malevolentissimum iure possit offendere; tantum enitor, ut neque amicis neque etiam alienioribus opera, consilio, labore desim. Hic meae 15 vitae cursus offendit eos fortasse, qui splendorem et speciem huius vitae intuentur, sollicitudinem autem et laborem perspicere non possunt; illud vero non obscure queruntur, in meis sententiis, quibus ornem Caesarem, quasi desciscere me a pristina causa. Ego 20 autem cum illa sequor, quae paulo ante proposui, tum hoc non in postremis, de quo coeperam exponere. Non offendes eundem bonorum sensum, Lentule, quem reliquisti, qui confirmatus consulatu nostro, non numquam postea interruptus, adflictus ante te consulem, 25 recreatus aps te totus est nunc ab iis, a quibus tuendus fuerat, derelictus; idque non solum fronte atque vultu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ii, qui tum nostro illo statu optimates nominabantur, 18 sed etiam sensu saepe iam tabellaque docuerunt. Itaque so tota iam sapientium civium, qualem me et esse et numerari volo, et sententia et voluntas mutata esse debet. Id enim iubet idem ille Plato, quem ego vehementer auctorem sequor, tantum contendere in re publica, quantum probare tuis civibus possis; 35 vim neque parenti nec patriae adferre oportere. Atque hanc quidem ille causam sibi ait non

« PreviousContinue »