Page images
PDF
EPUB

Sed vide, ne hoc, Scaevola, totum sit a me, nam ego, quae sunt oratori cum illis communia, non mutuor ab illis : isti quae de his rebus disputant, oratorum esse concedunt. Itaque ceteros libros, artis isti suae nomine, hos rhetoricos et inscribunt, et appellant. Etenim cum illi in dicendo inciderint loci (quod persaepe evenit) ut de diis immortalibus, de pietate, de concordia, de amicitia, de communi civium, de hominum, de gentium jure, de aequitate, de temperantia, de magnitudine animi, de omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt, credo, omnia gymnasia, atque omnes philosophorum scholae, sua haec esse omnia propria; nihil omnino ad oratorem pertinere. Quibus ego, ut de his rebus omnibus in angulis, consumendi otii causa, disserant, cum concessero, illud tamen oratori tribuam et dabo, ut eadem, de quibus illi tenui quodam exsanguique sermone disputant, hic cum omni gravitate et jucunditate explicet. Haec ego cum ipsis philosophis tum Athenis disserebam. Cogebat enim me M. Marcellus hic noster, qui nunc aedilis curulis est, et profecto, nisi ludos nunc faceret, huic nostro sermoni interesset; ac jam tum erat adolescentulus his studiis mirifice deditus. Jam vero de legibus instituendis, de bello, de pace, de sociis, de vectigalibus, de jure civili generatim in ordines aetatesque descripto, dicant vel Graeci, si volunt, Lycurgum, aut Solonem (quamquam illos quidem censemus in numero eloquentium reponendos) scisse melius, quam Hyperidem, aut Demosthenem, perfectos jam homines in dicendo, et perpolitos: vel nostros decemviros, qui XII. tabulas perscripserunt, quos

necesse est fuisse prudentes, anteponant in hoc genere et Ser. Galbae, et socero tuo C. Laelio, quos constat dicendi gloria praestitisse. Numquam enim negabo, esse quasdam artes proprias eorum, qui in his cognoscendis atque tractandis studium suum omne posuerunt: sed oratorem plenum atque perfectum esse eum dicam, qui de omnibus rebus possit varie copioseque dicere. Etenim saepe in iis causis, quas omnes proprias 14 esse oratorum confitentur, est aliquid, quod non ex usu forensi, quem solum oratoribus conceditis, sed ex obscuriore aliqua scientia sit promendum atque sumendum. Quaero enim, num possit aut contra imperatorem, aut pro imperatore dici, sine rei militaris usu, aut saepe etiam sine regionum terrestrium aut maritimarum scientia: num apud populum de legibus jubendis, aut vetandis: num in senatu de omni reipublicae genere dici sine summa rerum civilium cognitione, et prudentia: num admoveri possit oratio ad sensus animorum atque motus vel inflammandos, vel etiam exstinguendos, (quod unum in oratore dominatur,) sine diligentissima pervestigatione earum omnium rationum, quae de naturis humani generis ac moribus a philosophis explicantur. Atque haud scio, an minus hoc vobis sim probaturus: equidem non dubitabo, quod sentio, dicere. physica ista ipsa, et mathematica, et quae paullo ante ceterarum artium propria posuisti, scientiae sunt eorum, qui illa profitentur. illustrare autem oratione si quis istas ipsas artes velit, ad oratoris ei confugiendum est facultatem. Neque enim, si Philonem illum architectum, qui Atheniensibus arma. mentarium fecit, constat, perdiserte populo ratic

nem operis sui reddidisse, existimandum est, architecti potius artificio disertum, quam oratoris, fuisse. Nec, si huic M. Antonio pro Hermodoro fuisset de navalium opere dicendum, non, cum ab illo causam didicisset, ipse ornate de alieno artificio copioseque dixisset? Neque vero Asclepiades is, quo nos medico amicoque usi sumus, tum, cum eloquentia vincebat ceteros medicos, in eo ipso, quod ornate dicebat, medicinae facultate utebatur, non eloquentiae. Atque illud est probabilius, neque tamen verum, quod Socrates dicere solebat, omnes in eo, quod scirent, satis esse eloquentes: illud verius, neque quemquam in eo disertum esse posse, quod nesciat, neque, si id optime sciat, ignarusque sit faciundae ac poliendae orationis, diserte id ipsum posse, de quo 15 sciat, dicere. Quam ob rem, si quis universam et propriam oratoris vim definire, complectique vult, is orator erit, mea sententia, hoc tam gravi dignus nomine, qui, quaecumque res inciderit, quae sit dictione explicanda, prudenter, et composite, et ornate, et memoriter dicat, cum quadam etiam actionis dignitate. Sin cuipiam nimis infinitum videtur, quod ita posui, quacumque de re, licet hinc, quantum cuique videbitur, circumcidat atque amputet: tamen illud tenebo, si, quae ceteris in artibus aut studiis sita sunt, orator ignoret, tantumque ea teneat, quae sint in disceptationibus, atque in usu forensi; tamen his de rebus ipsis si sit ei dicendum, cum cognoverit ab iis, qui tenent, quae sint in quaque re, multo oratorem melius, quam ipsos illos, quorum eae sunt artes, esse dicturum. Ita si de re militari dicendum huic erit Sulpicio, quaeret a C. Mario

affini nostro, et, cum acceperit, ita pronuntiabit, ut ipsi C. Mario paene hic melius, quam ipse illa scire videatur sin de jure civili; tecum communicabit, teque hominem prudentissimum, et peritissimum in iis ipsis rebus, quas abs te didicerit, dicendi arte superabit: sin quae res inciderit, in qua de natura, de vitiis hominum, de cupiditatibus, de modo, de continentia, de dolore, de morte dicendum sit, forsitan, si ei sit visum, (etsi haec quidem nosse debet orator,) cum Sex. Pompejo, erudito homine in philosophia, communicarit: hoc profecto efficiet, ut quamcunque rem a quoque cognorit, de ea multo dicat ornatius, quam ille ipse, unde cognorit. Sed si me audierit, quoniam philosophia in tres partes est tributa, in naturae obscuritatem, in disserendi subtilitatem, in vitam atque mores; duo illa relinquamus, atque largiamur inertiae nostrae : tertium vero, quod semper oratoris fuit, nisi tenebimus, nihil oratori, in quo magnus esse possit, relinquemus. Quare hic locus de vita et moribus totus est oratori perdiscendus: cetera si non didicerit, tamen poterit, si quando opus erit, ornare dicendo, si modo erunt ad eum delata, et tradita. Etenim si constat inter doctos, homi- 16 nem ignarum astrologiae, Aratum, ornatissimis atque optimis versibus de coelo stellisque dixisse: si de rebus rusticis hominem ab agro remotissimum, Nicandrum Colophonium, poetica quadam facultate, non rustica, scripsisse praeclare : quid est, cur non orator de rebus iis eloquentissime dicat, quas ad certam causam tempusque cognorit? Est enim finitimus oratori poëta, numeris adstrictior paulo, verborum autem licentia

17

liberior, multis vero ornandi generibus socius, ac paene par in hoc quidem certe prope idem, nullis ut terminis circumscribat aut definiat jus suum, quo minus ei liceat eadem illa facultate et copia vagari, qua velit. Namque illud quare, Scaevola, negasti te fuisse laturum, nisi in meo regno esses, quod in omni genere sermonis, in omni parte humanitatis dixerim oratorem perfectum esse debere? Numquam mehercule hoc dicerem, si eum, quem fingo, meipsum esse arbitrarer. Sed, ut solebat C. Lucilius saepe dicere, homo tibi subiratus, mihi propter eam ipsam causam minus, quam volebat, familiaris, sed tamen et doctus, et perurbanus: sic sentio, neminem esse in oratorum numero habendum, qui non sit omnibus iis artibus, quae sunt libero dignae, perpolitus: quibus ipsis, si in dicendo non utimur, tamen apparet, atque exstat, utrum simus earum rudes, an didicerimus. Ut, qui pila ludunt, non utuntur in ipsa lusione artificio proprio palaestrae, sed indicat ipse motus, didicerintne palaestram, an nesciant: et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil utuntur, tamen, utrum sciant pingere, an nesciant, non obscurum est sic in orationibus hisce ipsis judiciorum, concionum, senatus, etiamsi proprie ceterae non adhibentur artes, tamen facile declaratur, utrum is, qui dicat, tantummodo in hoc declamatorio sit opere jactatus, an ad dicendum omnibus ingenuis artibus instructus accesserit.

Tum ridens Scaevola, Non luctabor, inquit, tecum, Crasse, amplius. id enim ipsum, quod contra me locutus es, artificio quodam es consecutus, ut et mihi, quae ego vellem non esse ora

« PreviousContinue »