Page images
PDF
EPUB

Deperditorum Suetonii librorum reliquias pri- Fragmenta. mus Isaacus Casaubonus in priore editione sua a. 1595 collegit addiditque nonnullas in secunda a. 1610 vulgata 5). Ei syllogae postquam Schildius Terentii vitam et Iacobus Gronovius a. 1698 tria fragmenta p. 281, 25. 302, 17. 304, 32 adiecit, posteriores editores nihil quod adderent habuisse videntur. Nostra aetate cum de singulis quibusdam partibus complures, tum de universis Suetonii scriptis laudabiliter Iosephus Regent Vratislaviae a. 1856 commentatus est. Equidem in disponendis Tranquilli libris Suidam ducem sequendum esse existimavi, qui etsi auctore ignoto usus est tamen nulla in re falsa tradidisse videtur; in ordinandis vero librorum particulis internam quandam probabilitatem sectari necessario satis habui.

Suetonium libros non conscripsisse nisi Latina lin- Libri ludicri gua omnes adhuc credidisse video; neque ego si aliter statuo, certo aliquo vel testimonio vel argumento utor. Sed mirum tamen videtur, quod aliquot librorum mentionem a Latinis nullam, contra satis frequentem a Graecis scriptoribus factam animadverto. Possit hoc aliquis ita explicare velle, ut insignia quaedam loca, sicut haud dubie in libris de vita Caesarum factum est, aut libellos etiam quosdam integros a Graecis sermonis Latini peritis conversos dicat. Verum talis opinio rei expediendae non videtur satis facere posse. Tanta enim est interdum allatorum a Suetonio e veteribus Graecorum scriptoribus multitudo vel versuum vel proverbiorum, tanta in explicandis Graecorum moribus ac vocabulorum originibus rimandis diligentia atque ubertas, ut quibus lectoribus nisi Graecis haec scripta arbitrere, quo sermone nisi Graeco composita dicas vix reperias. Perlegat mihi

53) In secunda accesserunt p. 276, 9. 280, 8 et 33. 282, 8. 287, 38. 299, 13. 303, 31. 304, 4. 306, 24. Harum aliquam partem Petro Pithoeo deberi puto, cfr. Casauboni epist. ed. Graev. p. 110. Lucani vitam a Theodoro Cantero accepit a. 1596, ut ex Casauboni epistolis ed. Almelov. p. 646 intelligitur.

aliquis ea quae p. 275- -278 de ludis Graecorum oblectamentisque convivalibus, tum quae p. 282 de conviciis et maledictis apud eosdem usitatis relata sunt, neque dubito quin mihi assensurus sit, cum illos libellos Graeco sermone scriptos fuisse iudico. Nec per se improbabile est, utroque sermone scripsisse hominem ab aetate Frontonis, Favorini, Marci Antonini haud ita longe remotum.

In libris ludorum hoc quoque addi posse videtur. Si ut Romanorum ita Graecorum quoque ludos Tranquillus Latine exposuit, cur non potius quattuor libros ludicrae rei coniunctim edidit, quorum duo Graecorum, totidem Romanorum ludos, et alter quidem pueriles convivalesque iocos, alter certamina ac spectacula publica contineret? Sed clare traditum est, nec causam ambigendi video, uno libro Graecorum iocos, duobus Romanorum spectacula et certamina fuisse exposita, i. e. ab originibus repetita et veterum scriptorum testimoniis illustrata. Neque ullum reperio spectaculorum Graeciae tractatorum vestigium. Inde conficio, ut hi tituli non pro unius corporis partibus habeantur, quod multis placuit, sed probe distinguantur. Alterum opus monobiblon Graece scriptum Graecorum lusus iocosque tractabat, alterum Latinum Romanorum primo libro rem scenicam, secundo circenses explicabat. Titulum p. 278, 36 qui est in libro de puerorum lusibus suspectum habeo, nec solis puerilibus ludis librum de duobus alterum repletum fuisse credo. Sed utrum Servio pro in libro scribendum fuerit in capite, an diversum omnino a superioribus hoc opus tertiumque de re ludicra Tranquillus scripserit, non decerno. Casaubonus de Graecorum lusibus reponebat. Ceterum opus multa rerum varietate conspicuum Tertulliano et Diomedi etiam non monentibus usui fuit. nonnulla, ut ea quae p. 279, 27 de congiaris a Numa rege populo datis et p. 280, 28 de origine vocabuli sica nimis nugatorie traduntur, falso ad Suetonium auctorem relata arbitror. In ultimo frusto p. 280, 36 vocabulum viros excidisse videtur; nec minus epigramma excidit, qualia Martialis 8, 43. 9, 78. 10, 43 lusit.

Sed

vestium.

Ex eo libro, qui sexto loco ponitur de nomini- De genere bus54) et genere vestium, haud scio an Nonius Marcellus capite XIV, quod est de genere vestimentorum cum testimoniis, particulas decerpserit non contemnendas; solet enim ille auctorum suorum ut Gellii scrinia tacite expilare. Sed eum locum, qui p. 281, 25 legitur de trabearum generibus a Numa Pompilio inventis, Suetonii ut credam, Byzantini fabulatores non persuadent; certe Servio potius fidem habeo non nimium dissimilia p. 282, 3 e Suetonio proferenti, nec ignoraverunt illi Graeculi Servianum commentarium. Habet quidem Ioannes Lydus illis similia, et Chrysostomus quoque ad 1 Corinth. homilia XXVI non licere ait sine cingulo et chlamyde ad Caesarem ingredi; sed ante Diocletianum, de quo Eutropius 9, 26 videndus est, talia scribi potuisse nego.

De

maledictis

stituta.

De maledictis librum Graece scriptum videri, paulo ante significavi. De sordidiore argumenti genere comparare licet cum aliorum scriptiones, tum ipsius Tranquilli libellum qui fuit de meretricibus p. 302, 15. Ad Romana instituta referri ea quae de triumpho Romana in agunt, instituto mere Romano neque usquam nisi Romae agi solito, mirum commentum dixit Bernhardy, mire sane miratus. De vocabulo quod est triumphus eiusque origine similia eorum quae Tranquillus docuisse fertur, Zonaras quoque tradit 12, 32 t. 2 p. 619 Bonn.

De libris de vita Caesarum supra singulatim di

ctum est.

illustribus

De Romanorum viris illustribus qui olim De viris scripserant, Varro Santra Nepos Hyginus 55), eos Sue

54) Ineptum xvoiov, quod apud Suidam post ovouάtwv legitur, me invito typotheta omisit. Sed certe hac in re plane divinum hominem dixeris, qui cum sagacissimo Bernhardy casu in idem incidit.

55) Hos ita Hieronymus coniungit infra p. 287, 35. Verso commemorandus etiam est Tarquitius de illustribus viris disserens' apud Lactantium div. inst. 1, 10, 1 eoque magis quod fuerunt qui Tranquilli nomen reponerent.

Sed

tonius ita secutus est, ut viros rebus bellicis civilique virtute claros excluderet 56) et solos eos, qui litteris id est libris scribendis inclaruissent, perscriberet57). Et quantum iudicare hodie licet, opus condidit fide brevitate rerumque varietate sic excellens, ut non mediocrem doctorum hominum plausum ferret. Nam et integras nonnumquam vitas inde decerptas codicibus poetarum aliorumque scriptorum commentatores solebant praefigere, et Hieronymus Stridonensis, qui de doctissimis veteris ecclesiae doctoribus fuit, has vitas tanti fecit, ut non modo a. 380 in convertendo augendoque Eusebii chronico multas inde particulas curiosissime excerptas' admisceret, sed etiam a. 392 in catalogo suo ecclesiasticorum scriptorum componendo hunc potissimum quem imitaretur ducem et exemplum sibi sumeret. Denique aliquot paginas eius operis integras anno circiter 1452 Enoc Asculanus ex Germaniae partibus in Italiam attulit. Libellum enim de Grammaticis et rhetoribus superstitem libri de Viris illustribus particulam esse, et statim intellectum est, ut a Pontano p. 288, et Hieronymi excerptis abunde confirmatur.

Itaque speciem eorum librorum communem hanc fuisse dicas, ut in singulorum principiis Suetonius de arte vel disciplina exponeret nonnulla coniunctim, quae

de Tarquitio iam G. I. Vossius bene exposuit. Antiquissima memoria apud Vergilium exstat Catalecton 7, 3 sive Anthologiae Meyer. no. 90.

56) Id et Hieronymi verba et ipsa fragmenta docent. Iniuria igitur loco p. 283, 1 qui de Ventidio Basso est Vinetus et alii abusi sunt, ut de ducibus quoque illustribus librum fuisse persuaderent. Ne de regibus quidem librum in Illustribus fuisse, locus Ausonii declarat infra p. 303, 19 allatus. De Viris illustribus, qui Plinii nomine circumferuntur, Suetonio tributis infra p CII sq. dicam.

57) Scriptorum illustrium potius quam Virorum illustrium libros inscriptos fuisse Vinetus arbitrabatur (isque sui ipse immemor, qui de Ducibus quoque librum statuisset) et Casaubonus libros Virorum in litteris illustrium appellavit, uterque Hieronymo et Suida invitis.

initia, quae incrementa, quas mutationes habuerit, tum de claris scriptoribus (cfr. p. 259, 24. 269, 37) singulatim ageret, temporumque ordinem secutus eorum vitam et scripta breviter perscriberet. Quam vero diligenter singula 58) perscrutatus sit auctorumque testimoniis confirmaverit, praeclaro exemplo Terentii vita demonstrat.

Hac editione libellum quidem de Grammaticis et rhetoribus, ut adhuc fuit, separatum reliquimus; ceteras autem reliquias ita inter se composuimus, ut vitas quae supersunt integrae cum brevibus illis chronici Hieronymiani notationibus coniungeremus ac pro librorum et temporum ratione disponeremus. Meminerit igitur lector, ea loca Hieronymi singula pro tenui quadam umbra copiosarum vitarum, quales nonnullas fortuna servavit, esse habenda, universa vero ne dimidiae quidem partis operis a Tranquillo scripti nomina prodere ac memoriam. Nam cum grammaticorum XXII superstitum Hieronymus non amplius quinque, rhetorum autem XVI tantum decem mentione dignos iudicaverit, itaque de vitis XXXVIII quindecim reddat aliquo modo in epitomen contractas: plus quam dimidiam partem Illustrium virorum, quorum vitas a Suetonio plene scriptas manibus tenebat, praetermisisse et quod in eo fuit oblivioni tradidisse dici poterit 59). Sed iniqui ne simus, gratia ei potius habenda erit eorum quae servavit quam irascendum propter ea quae suppressit.

Et vere Suetonio reddenda esse omnia fere quae de Romanis scriptoribus 6) apud Hieronymum leguntur, post Pontacum et Scaligerum, Eusebiani chronici edito

58) Ita quae p 258, 12 leguntur, Varroni debentur, cfr. Plinius n. h. 25 § 24.

59) Vide modo oratores p. 289 et historicos p. 300, quorum non antiquiores commemoravit Cicerone et Cornelio Nepote.

60) Non omnino omnia; nam aliunde petitum est v. c. id quod Remmio Palaemoni subiunxit: qui quondam interrogatus quid inter stillam et guttam interesset, gutta inquit stat, stilla cadit. Vide etiam infra adnot. 63.

« PreviousContinue »