Page images
PDF
EPUB

Sodex Vatieanus Lipsi.

Difficillima res est de Vaticano codice quodam, e quo paucas lectiones a Lipsio collectas Pulmannus a. 157+ edidit. Eiusdem libri Lipsius ipse in Antiquis lectionibus et in Electis mentionem fecit, tresque lectiones a Pulmanno non positas Torrentius protulit). Fertur sine distinctione capitum scriptus esse, cum notis (?) et tres priores tantum libros, Divum Iulium Divum Augustum et Tiberium, continuisse, amisso ut videtur altero tomo. Quamquam Lipsiana excerpta tam negligenter facta sunt,

a. 1460 transcripsit, postea I. Ang. Hemandus, tum lo. Ma-
nesserius, nunc Parisina bibliotheca no. 5806 possidet, colla-
tionem Casaubonus a. 1595 Genevae instituit miroque eius
amore captus supparem dicere ausus est Memmiano. Sed con-
venit ei omnium maxime cum Palatinorum primo: nam p. 3, 8
Iulius Caesar Divus annum agens; p. 151. 19 copreis XL tro-
pheis; p. 201. 36 per tres menses; p. 234, 32 e Caesaris mi-
nistris, hi soli codices scriptum habuerunt. Eundem tamen
Palatinum Gruterus quoque plurimi fecit et nominavit aliquando
librum simplicem et innocentem. Fuit tamen secundus ali-
quanto sincerior. Tertius ad codicem aliquem propaginis
Paris. 6116. Med. 2. ete. contaminatus esse videtur, e. gr.
p. 214, 16.
Guelferbytani primi, Gudiani 268. saec. XI (?)
paucas quasdam lectiones Wolius prodidit a Langero sub-
missas. Sed desidia sensim obrepente in C. Caligulae et Divi
Clandii vitis rarissime, in Neronis semel, in posterioribus ne
semel quidem vel huius libri vel aliorum mentionem fecit. -
Torrentianorum codicum unus alterve hie foret commemoran-
dus, si Torrentio codices suos quatuor saepius nominatim di-
stinguere placuisset: iam vero ita loqui solet: codex unus,
haud malus, optimus, noster, pervetustus, libri duo, quatuor'
et similiter, ut eius labor hodie paene inutilis sit. Parisi-
norum codicum praeter Viterbiensem hic nominandi sunt no.
5801 saec. XII cptimus, quem Casaubonum quoque inspexisse
probant omissa p. 152, 20 verba alteri pluris aliquanto rosa-
riz; tum Notre-Dame 188 saec. Xill, excerpta continens;
postremo no. 5805. 5810. 6117. saec. XV.

15) Pauculae adnotationes e Vaticano codice a Politiano a. 1450 factae hunene Vaticanum au alium spectent equidem ignoro. Fulvii Ursini e V. C. excerpta, quae dicit, plerumque commenticia sunt, ex Erasmi Stephani Torrentii editioaibus conficta. Nimis timide de eius fide dubitarunt lac. Gronovius et Oudendorpius. Raro non mentitur, ut eum expita commemorat p. 71, 16.

ut saepe per decem vel duodecim deinceps capita ne una quidem varietas proferatur, in secundo et tertio libro integrae p. 59-85 et p. 110-118 silentio transeantur, tamen vel in his miseris speciminibus vestigia praeclarae indolis insunt manifesta. Sic p. 38, 16 et 25 magno intervallo per et Aemilio Papo solus utrumque recte habet; omnium maximum sit, quod p. 12, 1 lacunam explere videtur numero CCCC addito, qui et ipse apud Eutropium exstat. Operae igitur pretium faceret qui hunc Vaticanum codicem requireret inventique apices omnes rimaretur et cum vulgatis componeret. Bibliothecae Vaticanae numeri ad Suetonium spectantes hi sunt: 1860. 1904-1915. 2966. 3335. 3336.

Codex Pari

sinus 6118

miles.

Interim non negligendum est tertium codicum genus, ad quod referendi sunt codex Parisinus 6116 a me eiusque si diligenter examinatus et Mediceus secundus apud Oudendorpium, tum incertae originis excerpta Lislaeana, Cuiaciana, Bongarsiana, Vossiana 16).

16) Codex Parisinus numero nunc 6116, in XII libros divisus, nullis capitum intervallis, incipiens sic: Gaii Suetonii tranquilli de vita cesarum lib. I. Incipit divus Iulius. Annum agens cesar, in fine Sidonii (i. e. Ausonii) versus. Cesareos etc. continens, saeculo XII scriptus, supra versus et in marginibus secunda manu multifariam correctus, ad manum fuisse videtur iam Stephano a. 1543 et Turnebo qui per tota Adversaria multa inde protulit, certe Casaubono, qui ad Divi Iulii cap. 78 perantiquum appellavit. Contuli ego mense Augusto 1855, cum de vetustioribus Parisinis hunc Memmiano dissimillimum esse expertus essem. Codicem Mediceum secundum, plutei 64 numero 8, foliorum quaternariorum 72, variis lectionibus marginalibus oppletum, saec. XIII ineunte scriptum, Iacobus Gronovius contulit, adhibuit Oudendorpius.

[ocr errors]

De Excerptis impedita res est. Primum nominandus est Hier. Groslotius Lislaeus Aurelianensis. Is igitur excerpta e codice aliquo ad Lipsium mittenda curavit, quae ille accepisse negavit a. 1587, vide Syllogen Burmannianam 1 p. 347. 359. Idem Casaubono a. 1595 schedas tradidit, ex eodem ut videtur vetere codice decerptas. Eum codicem Cuiacianum fuisse et a Bongarsio collatum, certis argumentis probari posse confido. Lipsius enim in adnotatis ad Suetonium a Burmanno editis Cuiacii MS. saepius commemorat et superest in Lei

Hoc genus haud dubie vehementer corruptum est, cum intra paucas paginas, ut exemplo utar, p. 244, 23 verba sponte in Catthos et quae sequuntur usque ad duas; p. 249, 5 et p. 250, 3. 4 Graeca omnia; p. 250, 32 commendanti omittat; p. 248, 34 intra urbem interpolet; p. 243, 24 in thermis; p. 247, 34 e remotioribus et tribu nos; p. 248, 28 et accusati et accusatores scriptum ostendat. Nihilo minus tamen non plane spernendum est, immo cum antiquissimo per se cohaesisse intelliges, postquam reputaveris non modo Memmiani libri scripturam saepe eo solo confirmari, sed vel Memmiano et

densi bibliotheca Cuiaciani codicis collatio Lipsii manu ad margines editionis 1574 apposita, ut collationem a Groslotio Lipsio transmissam appareat non perisse. Iam et Groslotius (in Burmanni sylloge I p. 358) Bongarsium ait pro senatumque p. 175, 24 coniecisse scenamque, et Casaubonus citharae p. 175, 26 dicit Bongarsium e codice Cuiaciano enotasse (itemque p. 224, 7). Atqui reperio l'o. scenamque et citharae scriptum et incertum sponte deletum in Excerptis Bongarsianis, id est in Bernensi exemplo editionis 1574, cuius ad margines Bongarsius perpetuam collationem codicis alicuius adscripsit. Eum codicem in Bernensi exemplo Bongarsius saepe obscure significat Sic V. C. adscribens, bis tantum ad p. 164, 14 et 24 proxima et gestatione adnotat Sic Cu. Cuiacianum igitur codicem a Bongarsio anno circiter 1580 collatum eiusque collationis exempla ad Groslotium, Lipsium, Casaubonum pervenisse existimo. In tanto testium numero nonnulla turbata esse non est mirandum, sed alter altero propius ad Bongarsiana mea accedere solet. Sic p. 240, 33 Bongarsius e codice excerpserat pellibus al. paludibus; id ipsum refert vetus Lipsii, pedibus vel paludibus habere fertur Cuiacianus, Lislaei codd. pars pellibus pars paludibus. Item p. 139, 23 speculatoribus habet Bongarsii autographon et Cuiacianus apud Casaubonum, saepeculatoribus habere dicuntur excerpta Groslotiana apud Casaubonuni et Cuiaciana apud Burmannum. Quidquid id est, is codex multis nominibus nobilitatus simillimus est Parisino 6116 et magis etiam Mediceo secundo. Eademque res est cum excerptis Vossianis, quae Isaacus Vossius ad editionem a. 1592 in Leidensi bibliotheca servatam adscripsit. Ea sive e Mediceo aliquo codice ut Oudendorpius existimavit, sive ut equidem putare malo ex Anglico aliquo desumpta sunt, pertinent ad id tertium genus. de quo dicere instituimus.

reliquis omnibus corruptis in hoc solo recta superesse. Hoc ut compluribus exemplis demonstrem, huic generi librorum debetur p. 22, 6 integer versiculus, p. 108, 2 verbum creditur; p. 164, 6 pronomen qui; idem additamentis liberum est p. 45, 21 patre; p. 141, 1 omnem; p. 150, 23 domo; p. 204, 24 sui17); Graeca optime servavit p. 84, 3 προπέμψατε; 168, 33 τρώσας; singula verba integra praebuit p. 16, 12 et fugientem; p. 34, 20 Cascae; p. 38, 25 Papo; p. 56, 10 recensum; p. 56, 37 circove 18); p. 97, 11 sinistra 19); p. 103, 32 remotus ; p. 147, 13 novi; p. 159, 10 exciente; p. 176, 21 admissis a; p. 183, 27 rete; p. 183, 31 alia; p. 209, 10 Ferentio; p. 242, 32 initia; p. 247, 22 Paeti; p. 252, 4

conatur.

saec. XV

Hi igitur libri, de quibus exposui, ad emendationem Codices ut idonei ita necessarii esse videntur. Reliqui quorum ingens est multitudo, novicii et a grammaticis correcti, auctoritatem habent nullam. Nusquam enim ex antiquitate ullam lectionem servarunt quae non in Memmiano aut in duorum generum vetustioribus exemplis scripta exstet. Fit tamen nonnumquam, ut feliciter coniectando vel in uno libro novicio vel in compluribus aliquod vitium sublatum sit, ideoque ab eo qui singularum correctionum auctoritates persequitur pro Sabellico aut Beroaldc appellandus sit codex Cortianus vel Basiliensis, id est ignotus quidam grammaticus saeculi XV, cuius haud improbabile commentum in hunc vel illum librum devenit.

Hoc ut exemplis aliquot illustrem, primum lacunas commemoro per Divum Iulium in omnibus libris bonis et antiquis repertas. Unum vocabulum p. 14, 37 excidit, quod e Cicerone reciperari debuit et reciperatum denique est a. 1596, verbum regnandi; verum XV saeculo

17) Huc fortasse aliquis referat etiam p. 11, 21 perfecitque utrumque; p. 62, 15 solere.

18) Id nunc praefero propter p. 287, 14.

19) Ita enim scribi oportuit secundum Monum. Ancyranum 2, 44 ubi Augustus quos inquit sinistra fortuna mihi eripuit.

magistri aliquot de coniectura vel regni vel imperii supplere maluerunt, quod utrumque in principes quoque editiones transiit. Eam lacunam quae p. 26, 19 complura verba absorpsit, grammaticus quidam saeculo XV tam commode resarsit, ut in eius coniectura acquiesci potuerit. Receperunt codices Perizonianus, Parisini 5809. 5811. 5814 et editiones Romanae principes. Difficilior visus hiatus p. 36, 20; explere studuerunt sex septem magistri alter altero probabilius, omnium pessime is cuius commentum in Parisino 5809, Turicensi, Cortiano inventum postremo in editionibus subsedit. Contra facillima res fuit in restituendo eo loco, qui p. 24, 34—36 lacuna hiabat, supersunt enim verba elapsa in commentariis Caesarianis. Tamen non comparent nisi in Parisinis quattuor 5803. 5812. suppl. Lat. 140. Sorbonne 914, in Basiliensi et Vindobonensi 183, itemque cum levi varietate in margine Medicei primi et in Parisino 5810, ex editionibus in Lugdunensi a. 1508. Alius quidam magister pauciora verba haec ceteri quam bene atque emendate satis esse ratus Parisino 5805, a. 1453 scripto, et Beroaldo a. 1506 persuasit.

Neque minus noviciorum librorum auctoritas eo infringitur, quod non certa et constanti aliqua affinitate cum antiquis exemplis coniunguntur, sed diversorum exemplorum collatione contaminati modo ad hanc modo ad illam librorum stirpem pertinere videntur. Sic Basiliensis codex F I 12 et Vindobonensis 183 (Vind. 1. appellavit Oudendorpius) qui libri inter se tam similes sunt ut pro uno haberi possint, accedentibus reliquis similibus, Perizoniano, Harlemensi, Corsendonciano, Nonniano, Lindenbrogiano, Ferrariensi, Vratislaviensibus duobus 20), Parisinis 5812. suppl. Lat. 140. Sorb. 914. tribus

20) Perizonianus codex notis marginalibus oppletus a. 1545 Roma Vesaliam delatus est, tum a Guil. Noomsio ad Iacobum Perizonium, postremo in Leidensem bibliothecam pervenit. Usi sunt Burmannus et Oudendorpius. Ut Perizonianus codex ad Romanam editionem Io. Andreae proxime accedit, ita editioni principi Venetae nullus similior est Harlemensi in bibl.

« PreviousContinue »