Page images
PDF
EPUB

hacc: Explicit praescriptae verborum differentiae ex libro Suetonii Tranquillini qui inscribitur Pratum. Inde ego integrum titulum composui p. 306, 35.

Ad emendandum libellum vehementer depravatum contulerunt nonnihil duae differentiarum scriptiones simillimae, quae eodem codice Montepessulano continen tur. Altera superiori proxime praecedens ita incipit. Inter auxilium et praesidium et subsidium' ita desinit: 'Inter ultorem et vindicem hoc interest, quod ulciscimur nos accepta iniuria, vindicamus ne accipiamus'. Maiorem eius scriptionis partem edidit a. 1605 Elias Putsche in Grammaticis suis p. 2203 sqq. Postremam partem supplevit ex ipso codice editor catalogi supra citati p. 412 sq. et ex apographo Dorvilliano Ferdinandus Hand in programmate Ienensi a. 1848. Alteram differentiarum syllogen, quae ita incipit: Inter polliceri et promittere' et Isidori Hispalensis esse fertur, primi ediderunt Iacobus du Breul cum Isidoro Paris. 1601 et Dionysius Gothofredus in Grammaticis suis a. 1602, isque Bongarsianc codice usus. Eius libelli ego quoque maiorem partem reperi in codice Basiliensi F III 15 Saec. VIII. Nonnulla Arevalus contulit.

Iam si quis de auctoritate huius libelli quaerat, hoc primum moneo, qualis est talem neque a Suetonio neque ab ullo vetere scriptore compositum esse posse: tanta est rerum perscriptarum commixtio ac perturbatio. Titulus differentias quidem sermonum pollicetur et est sane maior pars eius argumenti, sed interponuntur permulta plane diversi generis, de declinationibus nominum et verborum vel ad communem loquendi usum vel ad magistrorum praecepta dirigendis, de generibus nominum, de originibus vocabulorum, de recte intelligendis verbis quibusdam rarioribus, eaque tam disiecta et quasi fortuito passim sparsa, tum repetita quoque bis terve atque etiam repugnantia inter se, ut certum quoddam scribendi genus certumque scriptoris consilium non agnoscas, sed adversaria quaedam perlustrare tibi videare privatum in

usum confecta et ex variis libris inter legendum excerpta. Incipit tandem post mediam ferme partem p. 314, 3 in · teger differentiarum libellus alienis rebus non permixtus et litterarum ordine ab A ad V deductus94). Sed vel ea pars, per se satis aequabilis, eo suspicionem movet quod aliae scriptiones eius generis complures circumferuntur, plane geminae huius, neque tamen Remmii et Suetonii sed vel Isidori vel nullius nomine inscriptae. Auget suspicionem quod Ciceronis quoque et Vergilii in eodem codice inveniuntur similes libelli, quorum sane nullam esse cum illis auctoribus necessitudinem inter omnes constat 95). Denique is libellus tantopere destituitur omni eruditione solidiore, contra ea adeo ineptiis scatet, ut non modo Suetonii sed ne Romani quidem hominis esse possit. Vide modo quae p. 307, 6 de nomine quod est honos, p. 308, 11 de adiectivo aeneus vel potius æneus, p. 309, 24 de numeralibus duo et ambo, p. 310, 18 et 24 de nomine cors et de adverbio rursus, p. 318, 27 de seriis rebus nugatur misellus ille grammatista, et statim de scriptore vetustatis cogitare desieris. Nam de absurdis vocabulorum originibus dicere praetermitto, cum in hoc genere vel apud antiquissimos nihil fere incredibile sit.

Nihilo minus tamen vestigia quaedam melioris doctri nae agnosco, quae tenui saltem filo ostendant cum antiquitate Romana hanc scriptionem coniungi. Tale est Nigidii p. 318, 21 frustulum nusquam alibi oblatum, talis auctoritas p. 310, 28 allata Procelli, quem eundem existimare licebit qui ' Porcellus grammaticus' apud Senecam rhetorem in secunda Suasoria p. 14, 19 Burs. dicitur, talia quae de lustris p. 315, 13 et de adverbio quod est simitu

94) Maguum hiatum p. 314, 10 significatum probabiliter explebit, qui duarum scriptionum, quas modo in subsidium critico vocandas diximus, competentes particulas conquisierit.

95) Video tamen Ciceronis synonyma, itemque Plinii Secundi sive Frontonis differentias verborum et nominum olim perscriptas fuisse in extremo libro Charisii; cfr. A. Mai ad Frontonem p. 416 ed. Rom.

SCETONIUS.

g

p. 319, 20 traduntur. Nec pauca apud bonos artis doctores, Festum dico et Charisium 96), similiter invenies perscripta atque hic scribuntur. Postremo ad vindicandam titulo aliquam auctoritatem Hieronymi locus qui de Palaemone eiusque distinguendorum vocabulorum studio est facere poterit 97).

Haec si recte in utramque partem disputata esse vide buntur, vere Suetonius homonymica quaedam ex Palae monis libro decerpta in Pratum suum intulit, idque caput posterior aliquis magister descripsit similibusque differentiis adauctum et observationibus grammaticis diversi generis interpolatum haud sane feliciter amplius fecit. Sed quae sint antiquae genuinaeque libelli partes, quae noviciae, id neque facile est explorare et a consilio huius editionis alienum. Emendationum autem nostrarum et brevissime et commodissime rationem reddemus, si mutatam a nobis codicis lectionem quae quidem memoria digna videatur, hic apposuerimus.

307, 4 terra | 7 fit honotes ut dotes sacerdotes | 8 honores ul arbores | 13 possit esse absconsum nam cum 1 18 habuntdat | 21 opus | 22 quod et animus, supra s addito m 27 pomerium ubi pome | 28 et sacer | 29 ales sunt | 32 velum lineae | 36 et 37 absunt a Dübneri apographo.

308, 4 amstitiae | 7 vincti | 11 aenes fieret | 19 ita dater et 22 circumdatur | 24 annua vota | 30 cui usus.

95) Cfr. Festus s. v. ad, apud, lacerare, lustra, miseratur monstrum, obsecrare, properare, supervacaneum, tuor. Chari sii comparanda sunt ea verba quibus p. 75 P. pugillares, p. 85 pometa, p. 86 mi et mihi, p. 100 plurium an plurum, p. 102 ficus an ficos illustrat. Eorum quae p. 319, 7. 320, 30 leguntur, in Veronensibus scholiis ad Verg. Aen. 1, 1 et 8, 106 gemina invenies.

97) Desideratur in nostro quidem libello illa differentia Palaemonis nomine nobilitata, et alia legitur p. 319, 27. Sed et illam et hanc ea collectio servavit quae Isidori fertur, apud Arevalum et Gothofredum itemque in Basiliensi codice scripta. Itaque nostram farraginem qui compilavit, non ignoratione omisit, sed consulto prologi instar praeposuit illam Palaemonis differentiam.

309, 5 qui huc 7 Quodsi huc | 17 Inter vellere | 24 Duobus an | 27 hos duos | 28 locus | ut ambi | 29 duo ut ambo | 32 Currit an | eaque nunc audi vel eaque nunciandi | 33 pt tpr. Nam | 37 verbum erit.

310, 2 saturnalis facil ut subsellis | 3 fieri saturnalio | 6 Inter gnavum el ignarum et gnarum | 16 nec latc ini littera | 24 Rursus an | 31 tribunalis | animalis | 32 monosyi.abam in fortasse quia sal vel quia sol | 38 enim phyteton.

311, 3 Pugil. pugil an pugillares an pugilaria nec pugillar dici | 4 neutraliter suppleo | codicis | 16 et de hoc quia integer em hoc pane quia cum fractur dicimus 19 Plurimum an | 20 plurimum deberi | 22 pro dunt debere di | 27 Huiusquemodi, semper sic 34 dix erunt qua 37 caeruleum est.

312, 7 eniena fruenta | 8 Inter timorem metum pavo rem et formidinem: timor suppleo | 9 animus | 10 sepes sine | 11 et ei equus | 13 animus | 16 summe | 22 terre minuat 23 circa quam | 26 seorsum seponitur 2 manu 29 fortasse pertinet, non ad rem | 33 horat | 35 rationem ¦ 37 quod d'o 38 pullicus.

313, 2 ot illi vel et illi | vindentur | 3 locis | 6 tratı additur post arbitrii | 9 aliquod aliquod | 10 veluti p; merium | 11 pus murum | 14 inicientem | 16 iniciens | 20 etim | 21 quod iab | 22 quod ad lanugi et quod | 25 est quia licilo | 28 inlicitatis saepius | 29 fortasse dici inlicitatores 34 noxae | 37 fortasse comminus duorum.

314, 3 venit 4 cogitit | laborare | 5 idem quod | 8 locum persona | 13 Imbrem et imber suppleo | vis | 14 idem pulso a nubibus | 15 aliqua | 16 serena | 18 et peccatoris | 20 de ea | 25 Inter et ilener | quod qui | 27 unum est suppleo | 28 totius | 31 Invenitur | 32 naturam fortasse tamen principia et speciem initii.

315, 3 Inducia | inducie nomine nomero | 5 pacem | pepigessem | 6 ut in | 7 imbecilliorem allero | 11 fortasse cum membratim discerpit | 18 id Hand pro in id | 20 numero singulari | 22 omnes conditiones | 25 iuraque reperla | 28 artius legent | 30 fortasse VI. DC |

*

31 maximus | filio parentes cognato | 32 et ludricum } 33 ludricum quod

316, 1 alterius ut melice at casum miserari tantur affectum insontis amicitia | 2 mutilati versus Verg. Georg. 1, 466 et 41 | 3 opus si ipsius | 5 futura prospicit Isidodorus Arevali 12 operu | 15 allerio | 19 quantitatis | 21 hominem quidem | 23 noctis ut interdiu diei Bondam | 25 omniam noticiam | 26 aliquis scit | 29 Nefarius et 34 et oliva et olium et vola fructus | 35 olivetum unde olivum liquorem appellant ut querquetum prynetum. verum

317, 3 ovata aut super aequum | 7 quam oris 8 precatur aut | 14 oculi | 15 interdum tenebrae nox 16 corporibus in caelo conspicitur ut comeete | 17 cognitu. fortasse modum naturae cognitae | egreditur serpens cum pedibus aut cum | 23 peccora bis | 29 vasa Hand pro bacha. Alii libri vaga, vacua, virga habent | 30 amaleta | 35 dominus proprius est locus | 37 spicatur.

318, 2 dubiae rei prospicit forāmā spicatur. Prokiberet | 4 porro iubere | 8 fortasse obesorum hominum | 12 et regale | 14 relinquimur | 16 dicimus olea fructus est oliva arbor multitudo dicitur relictos, cfr. p. 316, 34 | 18 Recidivum et Redivivum olim fuit | v literis 20 defructis. Addendum paratur | 27 servus et iasper | 29 sceleratus autem est suo | 31 infamis autem scerum.

319, 1 dissimilare | dissimilamus | 7 cruhorem | 8 est eo quod 14 ine ceteris | 15 inopiam multorum id | 16 in sensus 19 substractum | immineat | 20 simitu Arevalus pro similitum | 21 similitum loci | 22 tamquam similitum | 24 monstrator sanguinis | 25 qui quod dicit | 29 voluntatis | 30 tergora hominis absunt ab apographo Dübneriano 31 et terga animalis | 33 Tum et tur. tum ordinis signif c temporis 37 a nb' accipimus.

320, 6 vades qui vas ipsum aut aliut | 8 praedes qui | praesenti du et idem dat | 12 umidum ponitur infectum et madidum | 13 a medium | 17 Vis vires | 21 Verecor er reverecor bis | 23 plaga | exit | 25 plaga | 27 Voluptatem et volupitatem. volumias | 30 quod virtutibus modis ¦ 32 differtur.

« PreviousContinue »