Page images
PDF
EPUB

14

15

16

Offensarum inimicitiarumque minime memor executorve, Vitellii hostis sui filiam spendidissime maritavit dotavitque etiam et instruxit. Trepidum eum interdicta aula sub Nerone quaerentemque, quidnam ageret aut quo abiret, quidam ex officio admissionis simul expellens, abire Morboviam iusserat. In s hunc postea deprecantem haud ultra verba excanduit, et quidem totidem fere atque eadem. Nam ut suspicione aliqua vel metu ad perniciem cuiusquam compelleretur tantum afuit, ut, monentibus amicis cavendum esse Mettium Pompusianum, quod volgo crederetur genesim habere imperatoriam, insu- 10 per consulem fecerit, spondens quandoque beneficii memorem futurum.

Non temere quis punitus insons reperietur, nisi absente eo et ignaro aut certe invito atque decepto. Helvidio Prisco, qui et reversum se ex Syria solus privato nomine Vespasia- 15 num salutaverat et in praetura omnibus edictis sine honore ac mentione ulla transmiserat, non ante succensuit quam altercationibus insolentissimis paene in ordinem redactus. Hunc quoque, quamvis relegatum primo, deinde et interfici iussum, magni aestimavit servare quoquo modo, missis qui 20 percussores revocarent; et servasset, nisi iam perisse falso renuntiatum esset. Ceterum neque caede cuiusquam umquam * iustis suppliciis inlacrimavit etiam et ingemuit.

Sola est, in qua merito culpetur, pecuniae cupiditas. Non enim contentus omissa sub Galba vectigalia revocasse, 25 nova et gravia addidisse, auxisse tributa provinciis, nonnullis et duplicasse, negotiationes quoque vel privato pudendas propalam exercuit, coemendo quaedam, tantum ut pluris postea distraheret. Ne candidatis quidem honores, reisve tam innoxiis quam nocentibus absolutiones venditare cunctatus 30 est. Creditur etiam procuratorum rapacissimum quemque ad ampliora officia ex industria solitus promovere, quo locupletiores mox condemnaret; quibus quidem volgo pro spongeis dicebatur uti, quod quasi et siccos madefaceret et exprimeret umentis.

Quidam natura cupidissimum tradunt, idque exprobratum ei a sene bubulco, qui, negata sibi gratuita libertate, quam imperium adeptum suppliciter orabat, proclamaverit, vulpem

35

pilum mutare, non mores. Sunt contra qui opinentur, ad manubias et rapinas necessitate compulsum summa aerarii fiscique inopia; de qua testificatus sit initio statim principatus, professus quadringenties millies opus esse, ut res p. 5 stare posset. Quod et veri similius videtur, quando et male partis optime usus est. In omne hominum genus liberalissi- 17 mus, explevit censum senatorium, consulares inopes quingenis sestertiis annuis sustentavit, plurimas per totum orbem civitates terrae motu aut incendio afflictas restituit in melius, 10 ingenia et artes vel maxime fovit. Primus e fisco Latinis 18 Graecisque rhetoribus annua centena constituit; praestantis poetas, nec non et artifices, Coae Veneris, item Colossi refectorem insigni congiario magnaque mercede donavit; mechanico quoque, grandis columnas exigua impensa perductu15 rum in Capitolium pollicenti, praemium pro commento non mediocre optulit, operam remisit, praefatus sineret se plebeculam pascere. Ludis, per quos scaena Marcelliani theatri 19 restituta dedicabatur, vetera quoque acroamata revocaverat. Apellari tragoedo quadringenta, Terpno Diodoroque cithar20 oedis ducena, nonnullis centena, quibus minimum quadragena sestertia super plurimas coronas aureas dedit. Sed et convivabatur assidue, ac saepius recta et dapsile, ut macellarios adiuvaret. Dabat sicut Saturnalibus viris apophoreta, ita per Kl. Mart. feminis; et tamen ne sic quidem pristina cupidita25 tis infamia caruit. Alexandrini Cybiosacten eum vocare perseveraverunt, cognomine unius e regibus suis turpissimarum sordium. Sed et in funere Favor archimimus personam eius ferens imitansque, ut est mos, facta ac dicta vivi, interrogatis palam procuratoribus, quanti funus et pompa constaret, 30 ut audit, sestertio centiens, exclamavit, centum sibi sestertia darent, ac se vel in Tiberim proicerent.

Statura fuit quadrata, compactis firmisque membris, vultu 20 veluti nitentis; de quo quidam urbanorum non infacete: siquidem petenti, ut et in se aliquid diceret, Dicam, inquit, 35 cum ventrem exonerare desieris. Valitudine prosperrima usus est, quamvis ad tuendam eam nihil amplius quam fauces ceteraque membra sibimet ad numerum in sphaeristerio defricaret, inediamque unius diei per singulos menses interponeret.

2.1

22

Ordinem vitae hunc fere tenuit. In principatu maturius semper ac de nocte evigilabat; dein perlectis epistolis officiorumque omnium breviariis, amicos admittebat, ac dum salutatur, et calciabat ipse se et amiciebat; postque decisa quaecumque obvenissent negotia, gestationi et inde quieti s vacabat, accubante aliqua pallacarum, quas in locum defunctae Caenidis plurimas constituerat; a secreto in balineum tricliniumque transibat. Nec ullo tempore facilior aut indulgentior traditur, eaque momenta domestici ad aliquid petendum magnopere captabant.

10

Et super caenam autem et semper alias comissimus, multa ioco transigebat; erat enim dicacitatis plurimae, etsi scurrilis et sordidae, ut ne praetextatis quidem verbis abstineret. Et tamen nonnulla eius facetissima extant, in quibus et haec. Mestrium Florum consularem, admonitus ab eo, 15 plaustra potius quam plostra dicenda, postero die Flaurum salutavit. Expugnatus autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum perductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset, admonente dispensatore, quem ad modum summam rationibus vellet inferri, Vespasiano, inquit, ada- 20 23 mato. Utebatur et versibus Graecis tempestive satis et de quodam procerae staturae improbiusque nato:

μακρὰ βιβάς, κραδάων δολιχόσκιον ἔγχος·

et de Cerulo liberto, qui dives admodum ob subterfugiendum quandoque ius fisci ingenuum se et Lachetem mutato nomine 25 coeperat ferre:

[ocr errors]

ὦ Λάχης, Λάχης, ἐπὰν ἀποθάνῃς, αὖθις ἐξ ἀρχῆς ἔσει

Κήρυλος.

Maxime tamen dicacitatem adfectabat in deformibus lucris, ut 30 invidiam aliqua cavillatione dilueret transferretque ad sales.

Quendam e caris ministris dispensationem cuidam quasi fratri petentem cum distulisset, ipsum candidatum ad se vocavit; exactaque pecunia, quantam is cum suffragatore suo pepigerat, sine mora ordinavit; interpellanti mox ministro 35 Alium tibi, ait, quaere fratrem; hic, quem tuum putas, meus est. Mulionem in itinere quodam suspicatus ad calciandas mulas desiluisse, ut adeunti litigatori spatium meram

que praeberet, interrogavit quanti calciasset, et pactus est lucri partem. Reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae vectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur; et illo 5 negante Atquin inquit e lotio est. Nuntiantis legatos, decretam ei publice non mediocris summae statuam colosseam, iussit vel continuo ponere, et cavam manum ostentans et paratam basim dicens. Ac ne in metu quidem ac periculo mortis extremo abstinuit iocis. Nam cum inter cetera pro10 digia Mausoleum derepente patuisset et stella crinita in caelo apparuisset, alterum ad Iuniam Calvinam e gente Augusti pertinere dicebat, alterum ad Parthorum regem qui capillatus esset; prima quoque morbi accessione Vae inquit, puto deus fio.

15 Consulatu suo nono temptatus in Campania motiunculis 24 levibus protinusque urbe repetita, Cutilias ac Reatina rura, ubi aestivare quot annis solebat, petit. Hic cum super urguentem valitudinem creberrimo frigidae aquae usu etiam intestina vitiasset, nec eo minus muneribus imperatoriis ex con20 suetudine fungeretur, ut etiam legationes audiret cubans, alvo repente usque ad defectionem soluta, imperatorem ait stantem mori oportere; dumque consurgit ac nititur, inter manus sublevantium extinctus est VIIII. Kl. Iul. annum agens aetatis sexagensimum ac nonum, superque mensem ac diem 25 septimum.

Convenit inter omnis, tam certum eum de sua suorum- 25 que genitura semper fuisse, ut post assiduas in se coniurationes ausus sit adfirmare senatui, aut filios sibi successuros aut neminem. Dicitur etiam vidisse quondam per quietem 30 stateram media parte vestibuli Palatinae domus positam examine aequo, cum in altera lance Claudius et Nero starent, in altera ipse ac filii. Nec res fefellit, quando totidem annis parique temporis spatio utrique imperaverunt.

1

2

DIVUS TITUS.

Titus, cognomine paterno, amor ac deliciae generis humani, (tantum illi ad promerendam omnium voluntatem vel ingenii vel artis vel fortunae superfuit, et, quod difficillimum est, in imperio; quando privatus atque etiam sub patre principe ne odio quidem, nedum vituperatione publica caruit)

5

Natus est III. Kl Ian. insigni anno Gaiana nece, prope Septizonium, sordidis aedibus, cubiculo vero perparvo et obscuro; (nam manet adhuc et ostenditur) educatus in aula cum Britannico simul, ac paribus disciplinis et apud eosdem magistros institutus. Quo quidem tempore aiunt metoposco- 10 pum, a Narcisso Claudi liberto adhibitum, ut Britannicum inspiceret, constantissime affirmasse, illum quidem nullo modo, ceterum Titum, qui tunc prope astabat, utique imperaturum. Erant autem adeo familiares, ut de potione, qua Britannicus hausta periit, Titus quoque iuxta cubans gustasse credatur 15 gravique morbo adflictatus diu. Quorum omnium mox memor, statuam ei auream in Palatio posuit, et alteram ex ebore equestrem, quae Circensi pompa hodieque praefertur, dedi3 cavit prosecutusque est. In puero statim corporis animique dotes explenduerunt, magisque ac magis deinceps per aeta- 20 tis gradus: forma egregia et cui non minus auctoritatis inesset quam gratiae, praecipuum robur, quamquam neque procera statura et ventre paulo proiectiore; memoria singularis, docilitas ad omnis fere tum belli tum pacis artes. Armorum et equitandi peritissimus, Latine Graeceque, vel in orando 25 vel in fingendis poematibus, promptus et facilis ad extemporalitatem usque; sed ne musicae quidem rudis, ut qui cantaret et psalleret iucunde scienterque. E pluribus comperi, notis quoque excipere velocissime solitum, cum amanuensibus suis per ludum iocumque certantem, imitarique chiro-30 grapha quaecumque vidisset, ac saepe profiteri, maximum falsarium esse potuisse.

4 Tribunus militum et in Germania et in Britannia meruit summa industriae, nec minore modestiae fama, sicut apparet

« PreviousContinue »