Page images
PDF
EPUB

7

8

Dein vergente iam die ingressus senatum, positaque brevi ratione quasi raptus de publico et suscipere imperium vi coactus gesturusque communi omnium arbitrio, Palatium petit. Ac super ceteras gratulantium adulantiumque blanditias ab infima plebe appellatus Nero, nullum indicium recusantis dedit, s immo, ut quidam tradiderunt, etiam diplomatibus primisque epistulis suis ad quosdam provinciarum praesides Neronis cognomen adiecit. Certe et imagines statuasque eius reponi passus est et procuratores atque libertos ad eadem officia revocavit, nec quicquam prius pro potestate subscripsit quam quin- 10 genties sestertium ad peragendam Auream domum.

Dicitur ea nocte per quietem pavefactus gemitus maximos edidisse, repertusque a concursantibus humi ante lectum iacens, per omnia piaculorum genera Manes Galbae, a quo deturbari expellique se viderat, propitiare temptasse; postridie 15 quoque in augurando tempestate orta graviter prolapsum identidem obmurmurasse:

Τί γάρ μοι καὶ μακροῖς αὐλοῦς ;

Sub idem vero tempus Germaniciani exercitus in Vitelli verba iurarant. Quod ut comperit, auctor senatui fuit mitten- 20 dae legationis, quae doceret electum iam principem, quietem et concordiam suaderet; et tamen per internuntios ac litteras consortem imperii generumque se Vitellio optulit. Verum haud dubio bello, iamque ducibus et copiis quas Vitellius praemiserat appropinquantibus, animum fidemque erga se praetoriano- 25 rum paene internecione amplissimi ordinis expertus est. Placuerat per classiarios arma transferri remittique navibus; ea cum in castris sub noctem promerentur, insidias quidam suspicati tumultum excitaverunt; ac repente omnes nullo certo duce in Palatium cucurrerunt caedem senatus flagitantes, repulsis- so que tribunorum, qui inhibere temptabant, nonnullis et occisis, sic ut erant cruenti, ubinam imperator esset requirentes, perruperunt in triclinium usque, nec nisi viso destiterunt.

Expeditionem autem inpigre atque etiam praepropere inchoavit, nulla ne religionum quidem cura, sed et motis necdum 35 conditis ancilibus, (quod antiquitus infaustum habetur) et die, quo cultores deum Matris lamentari et plangere incipiunt; praeterea adversissimis auspiciis. Nam et victima Diti patri caesa

litavit, cum tali sacrificio contraria exta potiora sint, et primo egressu inundationibus Tiberis retardatus, ad vicensimum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam viam offendit. Si- 9 mili temeritate, quamvis dubium nemini esset quin trahi bel5 lum oporteret, quando et fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare statuit, sive impatiens longioris sollicitudinis sperans que ante Vitelli adventum profligari plurimum posse, sive impar militum ardori pugnam deposcentium. Nec ulli pugnae affuit substititque Brixelli. 10 Et tribus quidem verum mediocribus proelis apud Alpes circaque Placentiam et ad Castoris, quod loco nomen est, vicit; novissimo maximoque apud Betriacum fraude superatus est, cum spe conloquii facta, quasi ad conditionem pacis militibus eductis, ex inproviso atque in ipsa consalutatione dimi15 candum fuisset. Ac statim moriendi impetum cepit, ut multi nec frustra opinantur, magis pudore ne tanto rerum hominumque periculo dominationem sibi asserere perseveraret, quam desperatione ulla aut diffidentia copiarum ; quippe residuis integrisque etiam nunc quas secum ad secundos casus detinue20 rat, et supervenientibus aliis e Dalmatia Pannoniaque et Moesia, ne victis quidem adeo afflictis ut non in ultionem ignominiae quidvis discriminis ultro et vel solae subirent.

Interfuit huic bello pater meus Suetonius Laetus, tertiae 10 decimae legionis tribunus angusticlavius. Is mox referre cre25 bro solebat, Othonem etiam privatum usque adeo detestatum civilia arma, ut memorante quodam inter epulas de Cassi Brutique exitu cohorruerit; nec concursurum cum Galba fuisse, nisi confideret sine bello rem transigi posse; tunc ad despiciendam vitam exemplo manipularis militis concitatum, qui 30 cum cladem exercitus nuntiaret nec cuiquam fidem faceret, ac nunc mendaci nunc timoris quasi fugisset ex acie argueretur, gladio ante pedes eius incubuerit. Hoc viso proclamasse eum aiebat, non amplius se in periculum talis tamque bene meritos coniecturum.

35

Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohorta us ut sibi quisque pro facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque capto binos codicillos exaravrt, ad sororem consolatorios, et ad Messalinam Neronis,

quam matrimonio destinarat, commendans reliquias suas et memoriam. Quidquid deinde epistularum erat, ne cui periculo aut noxae apud victorem forent, concremavit. Divisit et pe11 cunias domesticis ex copia praesenti. Atque ita paratus intentusque iam morti, tumultu inter moras exorto ut eos, qui s discedere et abire coeptabant, corripi quasi desertores detinerique sensit, Adiciamus inquit vitae et hanc noctem! (his ipsis totidemque verbis) vetuitque vim cuiquam fieri; et in serum usque patente cubiculo, si quis adire vellet, potestatem sui praebuit. Post hoc sedata siti gelidae aquae potione, 10 arripuit duos pugiones et explorata utriusque acie, cum alterum pulvino subdidisset, foribus adopertis artissimo somno quievit. Et circa lucem demum expergefactus, uno se traiecit ictu infra laevam papillam, irrumpentibusque ad primum gemitum modo celans modo detegens plagam, exanimatus est 15 et celeriter (nam ita praeceperat) funeratus, tricensimo et octavo aetatis anno et nonagensimo et quinto imperii die. 12 Tanto Othonis animo nequaquam corpus aut habitus competit. Fuisse enim et modicae staturae et male pedatus scambusque traditur, munditiarum vero paene muliebrium, vulso 20 corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato et adnexo, ut nemo dinosceret; quin et faciem cotidie rasitare ac pane madido linere consuetum, idque instituisse a prima lanugine, ne barbatus umquam esset; sacra etiam Isidis saepe in lintea religiosa que veste propalam celebrasse. 25 Per quae factum putem, ut mors eius minime congruens vitae maiore miraculo fuerit. Multi praesentium militum cum plurimo fletu manus ac pedes iacentis exosculati, fortissimum virum, unicum imperatorem praedicantes, ibidem statim nec procul a rogo vim suae vitae attulerunt; multi et absentium, ac- 30 cepto nuntio, prae dolore armis inter se ad internecionem concurrerunt. Denique magna pars hominum, incolumem gravissime detestata, mortuum laudibus tulit, ut vulgo iactatum sit etiam, Galbam ab eo non tam dominandi quam rei p. ac libertatis restituendae causa interemptum.

35

VITELLIUS.

Vitelliorum originem alii aliam et quidem diversissimam 1 tradunt, partim veterem et nobilem, partim vero novam et obscuram atque etiam sordidam; quod ego per adulatores obtrectatoresque imperatoris Vitelli evenisse opinarer, nisi 5 aliquanto prius de familiae conditione variatum esset. Extat Q. Elogi ad Quintum Vitellium Divi Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse; horum residuam stirpem ex Sabinis transisse Ro10 mam atque inter patricios adlectam; indicia stirpis mansisse diu viam Vitelliam ab Ianiculo ad mare usque, item coloniam eiusdem nominis, quam gentili copia adversus Aequiculos tutandam olim depoposcissent; tempore deinde Samnitici belli praesidio in Apuliam misso, quosdam ex Vitellis subse15 disse Nuceriae, eorumque progeniem longo post intervallo repetisse urbem atque ordinem senatorium. Contra plures 2 auctorem generis libertinum prodiderunt, Cassius Severus nec minus alii eundem et sutorem veteramentarium, cuius filius sectionibus et cognituris uberius compendium nanctus, 20 ex muliere vulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia, equitem R. genuerit. Sed quod discrepat, sit in medio. Ceterum P. Vitellius domo Nuceria, sive ille stirpis antiquae sive pudendis parentibus atque avis, eques certe R. et rerum Augusti procurator, quattuor filios amplissimae dignitatis co25 gnomines ac tantum praenominibus distinctos reliquit Aul. Q. P. L. Aulus in consulatu obiit, quem cum Domitio Neronis Caesaris patre inierat, praelautus alioqui famosusque caenarum magnificentia. Quintus caruit ordine, cum auctore Tiberio secerni minus idoneos senatores removerique placuis30 set. P., Germanici comes, CN. Pisonem inimicum et interfectorem eius accusavit condemnavitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus et in custodiam fratii datus scalpro librario venas sibi incidit, nec tam mortis pae

nitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus, in eadem custodia morbo periit. L. ex consulatu Syriae praepositus, Artabanum Parthorum regem summis artibus non modo ad conloquium suum, sed etiam ad veneranda legionum signa pellexit. Mox cum Claudio principe duos in-s super ordinarios consulatus censuramque gessit. Curam quoque imperii sustinuit, absente eo expeditione Britannica; vir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam salivis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam, arterias et fauces pro remedio fove- 10 bat. Idem miri in adulando ingenii, primus C. Caesarem adorare ut deum instituit, cum reversus ex Syria non aliter adire ausus esset quam capite velato circumvertensque se, deinde procumbens. Claudium uxoribus libertisque addictum ne qua non arte demereretur, pro maximo munere a Messalina petit, 15 ut sibi pedes praeberet excalciandos; detractumque socculum dextrum inter togam tunicasque gestavit assidue, nonnumquam osculabundus. Narcissi quoque et Pallantis imagines aureas inter Lares coluit. Huius et illa vox est: Saepe facias! cum Saeculares ludos edenti Claudio gratularetur. 20 3 Decessit paralysi altero die quam correptus est, duobus filiis superstitibus, quos ex Sextilia probatissima nec ignobili femina editos consules vidit, et quidem eodem ambos totoque anno, cum maiori minor in sex menses successisset. Defunctum senatus publico funere honoravit, item statua pro ro- 25 stris cum hac inscriptione: pietatis immobilis erga principem.

A. Vitellius L. filius Imperator natus est VIII. Kl. Oct. vel ut quidam VII. Id. Sept. Druso Caesare, Norbano Flacco cons. Genituram eius praedictam a mathematicis ita parentes ex- 30 horruerunt, ut pater magno opere semper contenderit, ne qua ei provincia vivo se committeretur, mater et missum ad legiones et appellatum imperatorem pro afflicto statim lamentata sit. Pueritiam primamque adulescentiam Capreis egit inter Tiberiana scorta, et ipse perpetuo spintheriae co 35 gnomine notatus existimatusque corporis gratia initium et causa incrementorum patri fuisse, sequenti quoque aetate omnibus probris contaminatus. Praecipuum in aula locum

« PreviousContinue »