M. T. Ciceronis Academica, seu academicorum veterum disputationes de natura et imperio cognitionis humanae

Front Cover
Bibliopolio Keiliano, 1806 - 651 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 85 - ... efficeretur aliquid. In eo quod efficeret vim esse censebant, in eo autem quod efficeretur materiam quandam ; in utroque tamen utrumque, neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia (nihil est enim quod non alicubi esse cogatur).
Page 294 - Hicetas Syracusius, ut ait Theophrastus, caelum, solem, lunam, stellas, supera denique omnia stare censet neque praeter terram rem ullam in ' mundo moveri : quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia, quae, si stante terra caelum moveretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius.
Page 133 - Neque inter nos et eos, qui se scire arbitrantur, quidquam interest, nisi quod illi non dubitant, quin ea vera sint, quae defendunt: nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, affirmare vix possumus.
Page 110 - Platonem ex ilia vetere numeramus, cuius in libris nihil adfirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur, nihil certi dicitur : sed tamen ilia, quam exposuisti, vetus, haec nova nominetur : quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit. Carneades autem nullius...
Page 66 - Quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea, quantum potui, (nihil enim magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris. A Graecis enim peti non poterant ac, post L. Aelii nostri occasum, ne a Latinis quidem.
Page 419 - Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur ; ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
Page 107 - Zenone, inquam, ut accepimus, Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi, ut mihi quidem videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et iam, ante Socratem, Democritum, Anaxagoram, Empedoclem, omnes paene veteres, qui nihil cognosci, nihil percipi, nihil sciri posse dixerunt ; angustos sensus, imbecillos animos, brevia curricula vitae et, ut Democritus, in profundo veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia...
Page 66 - Platonem est, e maius aut melius a dis datum munus homini. sed meos amicos, in quibus est Studium, in Graeciam mitto [id est, ad Graecos ire iubeo], ut ea a fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur; quae autem nemo adhuc docuerat, nee erat unde studios!
Page 75 - Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes. primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret, vel si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
Page 226 - Oral. 114. tot saeculis : not ' during so many ages' but ' after so many ages'. 266 XXIV 77] ACADEMICORUM PRIORUM II. io inuenire uoluisse sic intellegitur. Nemo umquam superiorum 77 non modo expresserat, sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nee solum posse, sed ita necesse esse sapienti.

Bibliographic information