Page images
PDF
EPUB

Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter ac ratus erat evenit. Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanus imperator erat et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem * brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Ac sane, quod difficillumum in primis est, et praelio strenuus erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre plerumque solet. Igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque [eum] in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi et ingenii solertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.

e!

e

Cap. VIII. Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant; si Micipsa rex occidisset, fore, uti solus imperii Numidiae potiretur; in ipso maxumam virtutem, Romae omnia venalia esse. Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro concione Iugurtham in praetorium adduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi R. coleret, neu quibus largiri insuesceret, periculose a paucis emi, quod multorum esset; si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum, sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum.

Cap. IX. Sic locutus cum literis eum, quas Micipsae redderet, dimisit; earum sententia haec erat: lugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse; nobis ob merita sua carus est, ut idem senatui populoque Romano sit, summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor; en habes virum dignum te atque avo suo Masinissa. Igitur rex, ubi ea, quae fama acceperat, ex literis imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est, statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus quum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adher

bale et Hiempsale filiis dicitur huius modi verba cum Iugurtha habuisse.

Cap. X. Parvum ego, te, Iugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus, in meum regnum accepi, existumans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, ob beneficia carum fore; neque ea res falsum me habuit. Nam ut alia magna et egregia tua omittam, novissume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti, tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti, in Hispania nomen familiae renovatum est, postremo, quod difficillumum inter mortalis, gloria invidiam vicisti. Nunc quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas, neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas, officio et fide pariuntur. Quis autem amicior quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, imbecillum. Nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur. Ceterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. Nam in omni certamine, qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite et observate hunc talem virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse.

Cap. XI. Ad ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat, et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, natura ferox etiam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextera Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Iugurtha foret. Dein tamen, ut aetati concederet, fatigatus a fratre vix in partem alteram transductus est. Ibi quum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit: opportere quinqueni consulta et decreta omnia rescindi. Nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit: Nam ipsum illum tribus his proxumis annis adoptione in regnum pervenisse. Quod verbum

[ocr errors]

in pectus lugurthae altius, quam quisquam ratus erat, descendit. Itaque ex ec tempore ira et metu anxius moliri, parare, atque ea modo animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

Cap. XII. Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finisque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. Sed Hiempsal in de oppido Thirmida forte eius domo utebatur, qui proxumus lictor ic Iugurthae carus acceptusque ei semper fuerat, quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti, tamquam 2: suam visens, domum eat, portarum clavis adulterinas paret, nam verae ad Hiempsalem referebantur; ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata brevi conficit, atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit. Qui postquam in aedis irrupere, divorsi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere; quum interim Hiempsal reperitur occultans sese tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput eius ut iussi erant ad Iugurtham referunt.

st

I

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Cap. XIII. Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divolgatur; Adherbalem omnisque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit; in duas partes discedunt; Numidae plures Adherbalem sequuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Iugurtha quam maxumas potest copias parat urbis partim vi, alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat. Adherbal, tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex praelio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit. Tum Iugurtha patratis consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans, timere populum Romanum neque advorsus iram eius usquam nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit, primum uti veteres amicos muneribus expleant, deinde novos acquirant, postremo quaecumque possent largiundo parare ne cunctentur. Sed ubi Romam

legati venere et ex praecepto regis hospitibus auisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, uti ex maxuma invidia in gratiam et favorem nobilitatis Iugurtha veniret, quorum pars spe, alii praemio inducti singulos ex Senatu ambiundo nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. Igitur, ubi legati satis confidunt, die constituto Senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus.

Cap. XIV. „Patres conscripti. Micipsa pater meus moriens mihi praecepit, uti regni Numidiae tantummodo procurationem existumarem meam, ceterum ius et imperium eius penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam maxumo usui esse populo Romano; vos in cognatorum, vos in adfinium locum ducerem; si ea fecissem, in vostra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum. Quae quum praecepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissumus, contempto imperio vestro, Masinissae me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, Patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia posse me a vobis auxilium petere, ac maxume deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est, neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, Patres conscripti, quibus, quod mihi miserrumum est, cogor prius oneri quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti [sunt] aut in suis dubiis rebus societatem vostram adpetiverunt; familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides eius quam fortuna petenda erat. Quorum progeniem vos, Patres conscripti, nolite pati me nepotem Masinissae frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil caussae haberem praeter miserandam fortunam, quod paullo ante rex genere, fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops, alienas opes exspecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere. Verum ego iis finibus eiectus sum, quos maioribus meis populus Romanus dedit, unde pater et avus meus una vobiscum expulere Sufacem et Carthaginiensis. Vostra beneficia mihi erepta sunt, Patres conscripti, vos in mea iniuria despecti estis. Eheu me miserum! Huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, ut, quem tu parem cum liberis

[ocr errors]

[tuis] regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae extinctor sit? Numquamne ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine, ferro, fuga versabitur? Dum Cathaginienses incolumes fuere, iure omnia saeva patiebamur; hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa eiecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos iussissetis. Ecce autem ex improviso Iugurtha intoleranda audacia, scelere atque superbia se efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum eius sceleris sui praedam fecit, post, ubi me iisdem dolis non quit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vostro, sicuti videtis, extorrem patria, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno essem. Ego sic existumabam, Patres conscripti, ut praedicantem audiveram patrem meum, qui vostram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxume tutos esse. Quod in familia nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simus in vostra manu est, Patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit, tertium, Iugurtham, beneficiis suis ratus est coniunctum nobis fore; alter eorum necatus est, alterius ipse ego,manus impias vix effugi. Quid agam? aut quo potissumum infelix accedam? Generis praesidia omnia exstincta sunt, pater, uti necesse erat, naturae concessit; fratri, quem minume decuit, propinquus per scelus vitam eripuit; adfinis, amicos, propinquos ceteros [meos] alium alia clades oppressit, capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti; pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum moerore et luctu morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, Patres conscripti, quibus pro magnitudine imperii ius et iniurias omnis curae esse decet. Nunc vero exsul patria, domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo accedam aut quos appellem? nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob vostram amicitiam infesti sunt? an quoquam mihi adire licet, ubi non maiorum meorum hostilia monumenta plurima sint? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo Masinissa nos ita instituit, Patres conscripti, ne quem coleremus, nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera nova acciperemus; abunde magna praesidia nobis in vostra amicitia fore; si huic imperio fortuna mutaretur, una occi

« PreviousContinue »