Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

ad discentinm diligentiam, aut docentium attentionem excitandam aptae videri possint, vix desideraveris. Ceterum materiam ita disposui, ut ordo operis libro meo vernaculo, quem anno praeterlapso de eadem doctrina vulgavi *), responderet. Utrumque nimirum opus, praecipue scholarum usui destinatum, in tradenda artis literariae doctrina ita conjungi comn:ode potest,

*) Lehrbuch der Literar - Aesthetik, oder Theorie und Geschichte der schönen Literatur, mit besonderer Berücksichtigung der deutschen, zum Selbststudium und Gebrauche bei Vorträgen, 2 Bde. Mainz, 1827. Librum hunc jam in pluribus scholis instituendae in hac disciplina juventuti cominendari, non sine magna laetitia accepi ; quippe qui inde intelligam, nec consilium meum, quod in eo elaborando secutus sum, omnino improbari, neque rem ipsam ejusdemque tractandae rationem omnibus, qui quidem de opere ipso judicare valeant, displicere. Quo magis doleo, ex erratorum, quae ibi offenduntur, copia plura , eaque non minima, a me indicari non potuisse, quia mihi postremas plagulas in perficiendo mendorum indice inspiciendi potestas facta non est. Qua in re gratum mihi fecit anonymus, qui in Seebodii Biblioth, critic. ann. 1828. mens, Mart, Nro. 19. circa ista errata rectissime conjecturavit simulque amicissime monuit. Praesertim emendanda haec sunt. Tom. I. p. 132. pro Philetas circa an. 450. I. circa an. 300. Tom. II, p. 716. pro Serena I. Selina et in ipso indice pro Aleximenes l, Alexçamenos etc.

[ocr errors]
[ocr errors]

و

[ocr errors]

ut singulis vernaculae scriptionis capitibus loci pertinentes, ex antiquis auctoribus transscripti, interpretandi et explicandi addantur: unde certe haud minimos solidioris eruditionis fructus dis. cipulis, ultra rudimenta jamjam longius progressis, redundaturos,. exspectare licet.

At dicat quispiam: Cur non unum eundemque scriptorem, cujus integrum de hac disciplina librum habemus, v. g. Quintilianum Ciceronem aut Aristotelem exponendum adhibeamus ? Huic quidem, si necesse sit, breviter respondendum videtur, non solum verborum, sed etiam et quidem inprimis rerum cognitionem his studiis petendam esse, quae utraque certe, variorum comparanda ratione atque doctrina , plenior exsistat oportet, quam acquiescendo in unius, vel principis, scriptoris lectione; sed ne exstare quidem ex tota antiquitate opus, in

quo res nostra universa cum singulis partibus tractata sit; praeterea praecipuas hujus generis scriptiones non raro ad eas delabi subtilitates, quae, utpote illius aetatis rationi omnino propriae, a nostra nimium alienae appareant, et intelligendi difficultates sine aliquo fructu supra modum adaugeant. Quae si recte se habent; spero equidem, fore ut labor hic meus, qualiscunque demum sit, certe abunde operosus, nec ingratus omnino nec inutilis jis videatur, qui

ܪ

[ocr errors]
[ocr errors]

se artis literariae magistros profitentur. Ab iisdem certe circa ea , quae in opere desidera- . verint, admoneri me libenter patiar : imo ut propter ipsum, quem spectavi, finem aequo me judicio edocere velint, plurimum rogo. . Dabam Gissae ipsis Kalend. Jun.

a. MDCCCXXVIII.

CORRIG E N D A.

Pag, 4 lin. 11 leg. "Ouas.

8 in not. lin. 15 leg. De' audit. poet:
9
g lin. 17 leg. facientia.
10 in not. 2da lin. 1 leg. seorsum.
21 lin, u addend. p. 289.
76 in not. lin. 22 leg. haec.
95 in not. lin 33 leg. Aldin.

Ib. lin. 34 leg. Praeter differentiam.
no lin: 3 deleat. ).
Ib. lin. 7 leg. unoquoque.

in not. ada lin 4 leg. Hermog.
165 in not. lin. 13 leg. sodes.

Ib. lin. 30 leg. tetigesse. 181 in not. lin. 26 leg. melorota. 199 in not. lin. 7 leg. ob id. 222 in not. lin. 1 leg, coinoedia. 223 in not. ada lin. 18 leg. Grot. 237 in not. lin. 3 leg. quoque. 241 in not. lin. 4 leg. Nintgav 371 in not. ada leg, menorata. 379 in not, ima leg. machinis. 405 in not. 3tia lin. 5 del. comma post conjicit. 427 l. 7. del, et modo.

ARGUMENTA CAPITUM.

PARS PRIMA.

Prolegomena Aesthetices literarine generalia , sive de

pulchritudine et arle in genere. Cap. I. De pulchritudine. Сар. ІІ.

De 'notionibus quibusdam , quae inprimis ad

pulchritudinis vim referri possunt.
De sublinitate. §. 6.
De ridiculo. S. 7.

De miseratione. S. 8.
Cap. III. De artibus in genere.

PARS SECUNDA.

De arte literaria.

S E C TI O PRIM A. De universa artis literariae natura ac constitutione.

[blocks in formation]

De recta nominum ratione. f. 13. Cap. I. De simplicis elocutionis virlutibus , sive de

elegantia.
Cap. II. De elocutionis ornatu.

De ornatu ex compositione. s. 20.
De ornatu ex amplificatione. S. 21.

De ornatu ex figuris. s. 22.
Cap. III. De elocutionis varietate alque differentia ,
B. De materia dicendi universa.
Cap. 1. De affectibus.

sive de generibus dicendi. De singulorum elocutionis generum natura

ac virtutibus. S. 23. Vita quaedam singulis dicendi generibus

opposita. S. 24. Cap. IV. De elocutionis decoro.

De affectuum notione atque natura. S. 26.
De singulis quibusdam affectibus, inprimis

quatenus dicendi materiam praebere

possunt. S. 27. De modo, quo in dicendo affectas trace

tandi sint. $. 28. Cap. II. De moribus.

De moribus juvenum. S. 29.
De moribus senum. f. 30.
De moribus virorum. S. 31.
De moribus bilium. $. 32.
De moribus divitum. $. 33.

De moribus potentium. $. 34.
Cap. III. Di simili , sive comparabili.

$ E C TI O SE CU N D A. De artis literariae generibus , sive de arte poetica et

prosaica.

A. De arte poetica.

1.

Cap. II.

De universa artis poeticae natura ac constitutione. Cap. I. De poeseos notione et proprietatibus internis.

De elocutione poetica.
De universo elocutionis poeticae charactere.

S. 39.
De elocutione metrica. S. 40.

[ocr errors]

II. De artis poeticae varietate et generibus. Cap. I. De divisione poematum, Cap. II. De genere poeseos dramatico s. imitativo (uc

μητικώ).
De poesos dramaticae nomine et differentia.

S. 42.
De tragoedia. $. 43.
De comoedia. S. 44.

« PreviousContinue »