Page images
PDF
EPUB

AESTHETICA LITERARIA

ANTIQUA CLASSICA,

SI VE

ANTIQUORUM SCRIPTORUM

CUM

GRAECORUN TUM LATINORUM DE ARTE LITERARIA

PRAECEPTA ET PLACITA,

COLLECTA,

ORDINE SYSTEMATICO DISPOSITA ADNOTATIONIBUSQUE

PASSIM INSTRUCTA

A

JOSEPHO HILLEBRAND,

PAILOSOPHIAE PROFESSORE ET PA EDAGOGIARCAA

GISSENSI.

MOGUNTIAE,

SUMT I BUS FLOR. KUP FERB E R G.

MDCCCXXVIII.

[ocr errors][merged small]

PR Æ FATI O.

. Equidem persuasum habeo, quum omni aetate tum praesertim hae nostra ab iis, quibus scholarum labor et cura demandata sit, id esse inprimis enitendum, ut humanitatis studia juventuti, literis operam navanti , quam maxime commendentur. Quod ut rite et cum fructu fieri possit, mirum quantum juvabit, si humanitatis praecepta ex ipso veterum scriptorum quasi ore percipiantur. Totius autem rei literariae, quatenus scilicet artem attinet , doctrinam ab antiquis praeclarissime tractatam accepimus. Quae cum ad excolendum juventutis animum plurimum valeat atque humanitatis studia potissimum complectatur, me hujus artis studiosis non male consulturum putabam, si, omnium, quae ex antiquitate nobis de ea tradita sunt, placitorum habito delectu praecipua finique obtinendo aptissima colligerem et diligentiori illorum examini proponerem ; quod quidem jam quadraginta abhinc annis Wideburgium in libro suo

. Prae

cepta rhetorica, e libris Aristotelis , Ciceronis, Quintiliani, Demetrii et Longini collecta , disposita passimque suppleta - aliqua ex parte molitum esse constat. Ab eo vero, quantum quum ambitu et varietate rerum, tum ordine ac dispositione in hoc meo opere absim, primo statim intuitu appareat necesse est. Namque non solum, (quo quidem vir ille doctissimus supersedit), aesthetices universae doctrinam attingendam putavi, sed et integram poeticam amplexus sum, atque insuper de via ac ratione comparandi artis literariae facultatem , quae potioria duxi, praecepta colligere volui *). Praeterea omnes, qui quidem classici haberi consueverunt , auctores, plures quoque serioris aetatis

quorum circa hanc materiam scripta accepimus, adii, magnamque sane rerum copiam , de qua comparanda mature cogitare coepi, ita digerrere laboravi, ut unum quasi opus ex multorum sententiis exsisteret. Ex graecis non pauciora, quam ex latinis fontibus praecepta adferenda esse censui; quum jam nobis juvenibusque, humanitatis

4

*) Wideburgius in libro modo laudato praecepta solummodo rhetorica et pauca de pronunciatione exhibet. In his vero ipsis Aesthetica, quam nunc habes, antiqua classica et materiarum delectu et dispositionis ordine ab illo opere plurimum differt. Plura tamen, quae Wideburgius proposuit, recepta invenies.

artibus imbuendis, gratulari sane interiorem aetatis nostrae graecarum literarum amorem pos. simus *). Siquidem nonnulla copiosius ad. scripta putes , meminisse velis, ipsam cogitandi vim et facilitatem subtiliori antiquorum disserendi modo multum adjuvari. ' Neque plurium auctorum eadem de re placita simul proposita indigneris, quum inde et comparationi variorum et notitiae ipsi literariae plurima commoda exoriantur. Genus oratorium fusius exponendum patavi; cujus quidem consilii causa facile apparebit reputanti, veteres auctores in eo ipso ex. plicando longissimos esse, multaque eorundem in hac materia decreta ad reliquas quoque referri

posse. Adnotationibus parcendum erat, ne liber nimium excresceret, nec explicationi, coram habendae, obsisteretur. Attamen eas, quae aut

*) Aliter circa hanc rem Wideburgius de adolescentibus suae aetatis sentiebat, quod quidem his ipsius' verbis satis indicatur: « Et multa quidem a Cicerone , plura tamen'a Quintiliano pelii ; a Graecis pauciora, propter eos , qui haec legere non possunt. Verebar enim non sine causa ,

quoque

in scholis aliquibus superessent adolescentes , qui, quanquam literali videri vellent, a literis tamen Graecis , omnis doctrinae et elegantiae fontibus , abhorrerent. » Cf. Widel. Praecepta rhetorica etc. Praefat.

ne hodie

« PreviousContinue »