Eclogae ex [Q. Horatii Flacci] poematibus |
What people are saying - Write a review
We haven't found any reviews in the usual places.
Common terms and phrases
ablative according addressed ancient Apollo appears atque Augustus Bacchus battle bring Caesar called Carm CARMEN celebrated cloth common Compare Connect consequently construction Construe death edition expression extra famed father give given goddess gods Gram Greek hands hence honour Horace inter Italy Jupiter keep kind king Latin lived Maecenas mare means mentioned mihi namely nature neque nunc omne particularly person poem poet poetical poetry praise present properly quae quam Quid quis quod Quum refers regard Roman Rome royal Satires says scil sense ship sine sive supply taken thee thou tibi town virtue volume whole wine wishes written young
Popular passages
Page 163 - Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae ; mutat terra vices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet...
Page 25 - Mercator metuens, otium et oppidi Laudat rura sui : mox reficit rates Quassas, indocilis pauperiem pati. Est, qui nee veteris pocula Massici, Nee partem solido demere de die, Spernit ; nunc viridi membra sub arbuto Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Page 59 - Integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nec venenatis gravida sagittis, Fusee, pharetra, sive per Syrtis iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus lambit Hydaspes. namque me silva lupus in Sabina, dum meam canto Lalagen et ultra 10 terminum curis vagor expeditis, fugit inermem, quale portentum neque militaris Daunias latis alit aesculetis nec lubae tellus generat, leonum 15 arida nutrix.
Page 309 - Natura fieret laudabile carmen an arte Quaesitum est : ego nee Studium sine divite vena Nee rude quid possit video ingenium ; alterius sic 410 Altera poscit opem res et conjurat amice.
Page 178 - Tempere sacro, Quo Sibyllini monuere versus Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen. Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere majus.
Page 207 - Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Page 308 - Tu nihil invita dices faciesve Minerva; 385 id tibi iudicium est, ea mens. Si quid tamen olim scripseris in Maeci descendat iudicis aures et patris et nostras, nonumque' prematur in annum, membranis intus positis : delere licebit quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Page 289 - cui sic extorta voluptas et demptus per vim mentis gratissimus error».
Page 305 - ... munus et officium, nil scribens ipse, docebo, unde parentur opes, quid alat formetque poetam, quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error...
Page 306 - Eu ! Rem poteris servare tuam. Redit uncia; quid fit?' ' Semis.' At haec animos aerugo et cura peculi 330 Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi Posse linenda cedro et levi servanda cupresso ? Aut prodesse volunt aut delectare poetae, Aut simul et jucunda et idonea dicere vitae.