Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

VENEUNT

ETIAM LONDINI, APUD LONGMAN, ETC. ; WHITTAKER, ETC. ;

CANTAB. APUD DEIGHTON ET FILIOS;

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Excuderunt G. H. et W. R. Wood, Bathoniæ.

PRÆFATIO IN EDITIONEM PRIMAM.

Ne plus æquo hujusce libelli lector expectet, sciat hanc Juvenalis editionem puerorum modo in usum esse confectam. Quo in opere exigendo, eo usus sum consilio, ut sententiarum difficultates, quibus maximè inhærent pueri, quantum in me fuit, amoverem, neque tamen ignaviæ nimis indulgerem eos solvendo verborum nexus, qui modico labore, et grammatices simplicis scientiâ excutiendi essent.

Indices in editione mutilâ prope inutiles, notas criticas, et varias lectiones, quò minimo pretio venderetur liber, omnino prætermisi.—His autem conatibus si quid laudis deberi existimetur, viro doctissimo Ruperti, cujus auctoritate maximè fretus sum, detur ; si quid culpæ ;-ei ignoscatur, qui vitæ semitam longè dissimilem ingrediens literarum studia grato animo respexit, et otii sui fructum, levem sanè et immaturum, neque forsan omnino inutilem, studiosis mente benignâ quasi legatum tradidit.

J. R. P.

D. JUNII JUVENALIS

JUVENALIS AQUINATIS

SATIRÆ.

SATIRA

PRIMA.

Satirâ hâc cæteris præfationis loco præmissâ causas pronuntiat

Juvenalis, propter quas Satiras scribere statuerit-vitia deinde, et morum turpitudinem breviter, acritèr, severè increpat.

5

SEMPER ego auditor tantum ? nunquamne reponam,
Vexatus toties rauci Theseïde Codri ?
Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos ? impune diem consumserit ingens
Telephus ? aut, summi plenâ jam margine libri,
Scriptus et in tergo, nec dum finitus, Orestes ?

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus
Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras
Æacus ; unde alius furtivæ devehat aurum
Pelliculæ; quantas jaculetur Monychus ornos,

10

ANNOTATIONES.

1. Auditor. Poetarum nempe recitantium, qui non modo inter amicos, sed etiam in balneis aliisque locis publicis poemata sua recitabant.

3. Togatas. Togatæ dicuntur comædiæ in quibus personæ inducuntur togatorum et privatorum — Prætexte dicuntur Tra

B

gædiæ, quarum sunt viri prætextati et nobiles.

7. Sequuntur fabulæ quædam, quas usque ad fastidium iterabant poetæ.

10. Alius. Jason.

11. Monychus. Centaurus contra Lapithas ornos jaculans.

« PreviousContinue »