Page images
PDF
EPUB

Donavit terris: elemento gratulor, et te
Exsultare reor: sed qui mordere cadaver
Sustinuit, nil unquam hac carne libentius edit.
Nam scelere in tanto ne quæras, et dubites, an
Prima voluptatem gula senserit: ultimus autem
Qui stetit, absumto jam toto corpore, ductis
Per terram digitis, aliquid de sanguine gustat.
Vascones, hæc fama est, alimentis talibus olim
Produxêre animas: sed res diversa, sed illic
Fortunæ invidia est, bellorumque ultima, casus
Extremi, longæ dira obsidionis egestas.
Hujus enim, quod nunc agitur, miserabile debet
Exemplum esse cibi: sicut modo dicta mihi gens,
Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid
Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus,
Membra aliena fame lacerabant, esse parati

Et sua. Quisnam hominum veniam dare, quisve Deorum
Viribus abnuerit dira atque immania passis;

Et quibus illorum poterant ignoscere manes,

Quorum corporibus vescebantur? Melius nos

Zenonis præcepta monent: nec enim omnia, quædam
Pro vitâ facienda putat: sed Cantaber unde
Stoïcus, antiqui præsertim ætate Metelli?

86. Te. Volusium alloquitur poeta, qui forsan philosophus fuerit atque ita eum leniter perstringit poeta elemento gratulans.

88. Ita insaniverunt immanes illi Tentyritæ ut carnem humanam etiam cum voluptate quâdam absumerent.

90. Prima gula. Qui primus carnem gustavit.

91. Qui tardiùs advenerat, cum nihil carnis maneret.

93. Vascones. Urbis Calaguris in dextrâ Iberi ripâ sitæ incolæ.-Hi, obsidione Cn. Pompeii ad ultima redacti, uxoribus suis natisque vescebantur.

94. Illic. Vasconas Fortuna adversa, belli mala extrema, casus duri, et dira obsidionis egestas ad tantum adegerunt facinus.

90

95

100

105

97. Hujus enim cibi Calaguritanorum exemplum misericordiam potiùs quam indignationem meretur.

98. Gens. Vascones.

102. Membra aliena. Humana, aliorum hominum. Esse parati. Ita avidi ut ederent.

104. Viribus. Viris rabidis ac violentis propter famem.

105. Qui ita digni miseratione videntur, ut ipsorum, quibus vescebantur, manes eis ignoscere possent.

106. Nos quidem Romani meliùs edocti sumus, et didicimus non omnia etiam propter vitam facienda esse.-Vascones autem Stoicorum philosophiam nunquam audierant.

Nunc totus Graias, nostrasque habet orbis Athenas.
Gallia causidicos docuit facunda Britannos :
De conducendo loquitur jam rhetore Thule.
Nobilis ille tamen populus, quem diximus; et par
Virtute atque fide, sed major clade, Saguntus
Tale quid excusat. Mæotide sævior arâ
Ægyptus: quippe illa nefandi Taurica sacri
Inventrix homines (ut jam, quæ carmina tradunt,
Digna fide credas) tantum immolat: ulterius nil,
Aut gravius cultro timet hostia. Qui modo casus
Impulit hos? quæ tanta fames, infestaque vallo
Arma coëgerunt, tam detestabile monstrum
Audere? anne aliam, terrâ Memphitide sicca,
Invidiam facerent nolenti surgere Nilo?

Quâ nec terribiles Cimbri, nec Britones unquam,
Sauromatæve truces, aut immanes Agathyrsi,
Hâc sævit rabie imbelle et inutile vulgus,
Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis,
Et brevibus pictæ remis incumbere testæ.
Nec pœnam sceleri invenies, nec digna parabis

110

115

120

125

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
Et similes ira atque fames. Mollissima corda

Quæ lacrymas dedit: hæc nostri pars optima sensûs.

Humano generi dare se Natura fatetur,

Plorare ergo jubet causam dicentis amici

Squalorem atque rei, pupillum ad jura vocantem
Circumscriptorem, cujus manantia fletu
Ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturæ imperio gemimus, cum funus adultæ

130

135

Virginis occurrit, vel terrâ clauditur infans,

Et minor igne rogi: quis enim bonus, et face dignus

140

Arcanâ, qualem Cereris vult esse sacerdos,

Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos

A grege mutorum, atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium, divinorumque capaces,
Atque exercendis capiendisque artibus apti,
Sensum a cœlesti demissum traximus arce,

145

Cujus egent prona, et terram spectantia. Mundi

Principio indulsit communis conditor illis

Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
Affectus petere auxilium et præstare juberet,
Dispersos trahere in populum, migrare vetusto
De nemore, et proavis habitatas linquere silvas;
Ædificare domos, laribus conjungere nostris
Tectum aliud, tutos vicino limine somnos

131. Similes ira atque fames, qui per iram eadem nefanda faciunt quæ alii per famem extremam; itaque iram et famem similes et pares esse causas existimare

videntur.

132. Naturam molissima corda humano generi dedisse hoc probatur, quòd soli homines lacrymas effundant.

133. Hæc, misericordia.

134. Jubet natura cum miseratione amici rei squalorem spectare.

136. Circumscriptorem, tutorem qui pupillum bonis suis fraudavit. Cujus capilli puellares longi et defluentes ora fletu manantia incerta faciunt; incertum

K

faciunt puerne sit, an puella.

150

140. Minor igne rogi. Junior quam ut cremari fas esset, infantes enim non cremabantur.-Dignus qui ferat facem castam atque puram qualem Cereris esse dicit sacerdos.-Quis, licet optimus sit, credat ulla mala sibi accidere non posse; sive, quis bonus mala aliena sua nihil interesse credit.

144. Divinorum capaces. Res divinas intelligere valentes.

147. Prona, alia omnia animalia.
149. Animas. Vitas.

153. Nostra ædificia cum alienis conjungere, ut mutua fiducia tutiores somnos nostros efficeret.

Ut collata daret fiducia: protegere armis
Lapsum, aut ingenti nutantem vulnere civem ;
Communi dare signa tubâ, defendier îsdem
Turribus, atque unâ portarum clave teneri.
Sed jam serpentum major concordia: parcit
Cognatis maculis similis fera: quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore unquam
Exspiravit aper majoris dentibus apri?
Indica tigris agit rabidâ cum tigride pacem
Perpetuam sævis inter se convenit ursis:

155

160

Ast homini ferrum letale incude nefandâ

165

Produxisse parum est; cum, rastra et sarcula tantum

Assueti coquere, et marris ac vomere lassi,

Nescierint primi gladios extundere fabri.

Adspicimus populos, quorum non sufficit iræ

Occidisse aliquem: sed pectora, brachia, vultum,
Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo,
Vel quo non fugeret, si nunc hæc monstra videret,
Pythagoras; cunctis animalibus abstinuit qui,
Tamquam homine, et ventri indulsit non omne legumen?

156. Nutantem. Labentem,

159. Sed jam, quum Tentyritæ tale
facinus audeant, homines minus inter se
concordes quàm serpentes videntur.

160. Cognatis maculis. Feræ easdem
cum suis maculas habenti.-Similis fera.
Quæque fera feris sui generis parcit.

163. Indica. Indice Tigres maximæ
sunt et ferocissimæ.

170

166. Parum est. Non satis est.-
Primi fabri nihil præter instrumenta
rustica e ferro parabant.

169. Populos. Tentyritas.

173. Pythagoras omnium animalium
carne abstinebat et quibusdam quoque
leguminibus.-Quia credidit animas huma-
nas eis inesse, quæ e corporibus humanis
migrâssent.

SATIRA DECIMA SEXTA.

Militia commoda recenset poeta, et specie laudis nimiam militum licentiam perstringit.

Quis numerare queat felicis præmia, Galle,
Militia? Nam si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere: plus etenim fati valet hora benigni,
Quam si nos Veneris commendet epistola Marti,
Et Samiâ genitrix quæ delectatur arenâ.

Commoda tractemus primum communia, quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat immo, etsi pulsetur, dissimulet, nec
Audeat excussos prætori ostendere dentes,
Et nigram in facie tumidis livoribus offam,
Atque oculum, medico nil promittente, relictum.
Bardaïcus judex datur hæc punire volenti
Calceus, et grandes magna ad subsellia suræ

1. Galle. Gallus, poetæ amicus, forsan in militiam abierat.

2. Si prospera sit militia, tanta habet commoda ut ipsum me tironem licet persuadeant militem fieri et portam castrorum intrare.

4. Horâ enim felice natum esse plus prodest, quàm si quem Marti ipsa commendâsset Venus, aut genitrix ejus Juno, quæ Samo insulâ colitur.

7. Communia. Omnium militum.

8. Ne te pulsare. Quòd togatus (quicunque non miles est) metuat te pulsare,

5

10

atque etiam timeat te in jus vocare, si a te violatus sit.

10. Prætore. Qui nihil habeat in milites auctoritatis.

11. Offam. Carnis tumorem.

12. Oculum relictum sane, nec omnino excussum, sed tali in conditione ut medicus nihil salutis promittere possit.

13. Si quis togatus hæc punire velit, ei judex datur Centurio Bardäicus cucullo hirsuto atque villoso indutus.

14. Calceus. Caliga,-inde pro caligato, -grandes sure gravibus ocreis tectæ.Militaris habitus pro ipso milite pronitur.

« PreviousContinue »