Page images
PDF
EPUB

20

Frontonis platani, convulsaque marmora clamant
Semper, et assiduo ruptæ lectore columnæ.
Exspectes eadem a summo minimoque poëtâ.
Et nos ergo manum ferulæ subduximus; et nos

15
Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, cum tot ubique
Vatibus occurras, perituræ parcere chartæ.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
Per quem magnus equos Auruncæ flexit alumnus,
Si vacat, et placidi rationem admittitis, edam.

Cum tener uxorem ducat spado, Mævia Tuscum
Figat aprum, et nudâ teneat venabula mamma;
Patricios omnes opibus cum provocet unus,
Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat;

25
Cum pars Niliacæ plebis, cum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ;
Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquæ 30
Tam patiens Urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Causidici nova cum veniat lectica Mathonis
Plena ipso ? post hunc magni delator amici,
Et cito rapturus de nobilitate comesâ
Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat 35
Carus, et a trepido Thymele submissa Latino ?

Quid referam, quantâ siccum jecur ardeat irâ,
Cum populum gregibus comitum premit hic spoliator

12. Fronto dives erat quidam, qui 32. Matho causidicus olim pauper domum recitantibus præbuit;

nunc propter vitia Neroni amicus factus parietes ejus voce recitantium, et strepitu lecticâ vehitur. plaudentium resonabant, et (hyperbolicè) 33. Magni delator amici. Quis fuerit rumpebantur.

hic delator non constat. Regulum innui 15. Nos quoque apud scholas exercita multi existimârunt, de quo Plinius (lib. i. tionis causâ vulgatas tractavimus materias. epist. 5.) “Scripsit in epistola quadam, 20. Auruncæ alumnus. Lucilius.

apud Domitianum recitata est, In arenâ nempe amphitheatri. Regulus omnium bipedum nequissimus.' 26. Canopi. Oppidum erat Ægypti. Quæ quidem Modestus verissimè scripserat.”

27. Crispinus purpureas in humerum 35. Massa, Carus, delatores ipsi quoque rejiciebat lacernas

famosissimi, ostenderet.

36. Thymele, uxor Latini mimi Domi. 28. Æstivum. Leviorem, quem estate tiano gratissimi missa est a marito ut gereret, annulum habuit.

delatorem placaret.

ita

ut

que

23.

ita

ut

omnibus

40

45

Pupilli plorantis ? et hic, damnatus inani
Judicio, (quid enim salvis infamia nummis ?)
Exsul ab octavâ Marius bibit, et fruitur Dîs
Iratis ; at tu, victrix provincia, ploras ?

Hæc ego non credam Venusinâ digna lucernâ ?
Hæc ego non agitem ? sed quid magis Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi,
Et mare percussum puero, fabrumque volantem?
Cum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit præsepibus, et caret omni
Majorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam ; (puer Automedon nam lora tenebat,
Ipse lacernatæ cum se jactaret amica)
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio ? cum jam sextâ cervice feratur
Hinc atque inde patens, ac nudâ pæne cathedrâ,
Et multum referens de Mæcenate supino,
Signator falso, qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemmâ fecerat udâ.
Occurrit matrona potens, quæ, molle Calenum
Porrectura, viro miscet sitiente rubetam ;
Instituitque rudes melior Locusta propinquas

50

55

60

39. Plorantis. Aliter vulgo. Verbum unum verecundiæ causâ submovere ausus sum; plorantis a quibusdam olim suggestum, nunc primùm in textum recepi.

41. Marius Priscus proconsul provinciam Africam expilaverat; quum autem repetundarum accusatus esset,

senatui placuit pecuniam ærario inferri, Mario urbe et Italiâ interdici. Quod judicium neque Afris quidquam profuit, neque Mario multum nocuit, quippe qui tantum prædæ retineret, ut lautiùs nunc in exsilio, quam olim Romæ vivere posset.

43. Venusinâ lucerna, ingenio Horatiano-Nonne hos dignos credam quos insectaretur Horatius Venusiâ natus? Nisi forsan lucerna labor șit nocturnus, sive satira Horatii vigiliis elaborata.

44. Sed quid magis. Cur potius vulgata illa celebrarem.

46. Puero. Icaro. — Fabrum. Dædalum.

47. In Neronis gratiam juvenes multi nobiles aurigandi studio capti sunt-Hi rem in equis alendis insumsere.

50. Automedon. Pro quovis auriga.

5). Ipse. Nero, se amicæ mascule, nempe Sporo, commendabat fingendo sese aurigari, dum adstabat in curru auriga.

53. Quadrivio. Materia, quæ chartas impleat, in ipsâ occurrit viâ.

55. Mecenatem imitans supinum, et mollem.

57. Gemma uda. Annulo signatorio, cui gemma est inserta, qui humectatus imprimitur ceræ, ne eam ad se trahat.

60. Melior Locusta. Veneficii peritior, quàm ipsa notissima Locusta cujus ope Claudium sustulit Agrippina.

B 2

65

70

Per famam et populum nigros efferre maritos.

Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis : probitas laudatur, et alget.
Criminibus debent hortos, prætoria, mensas,
Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum.
Quem patitur dormire nurûs corruptor avaræ,
Quem sponsæ turpes, et prætextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcumque potest, quales ego, vel Cluvienus.

Ex quo Deucalion, pimbis tollentibus æquor,
Navigio montem adscendit, sortesque poposcit,
Paulatimque animâ caluerunt mollia saxa,
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas ;
Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.
Et quando uberior vitiorum copia ? quando
Major avaritiæ patuit sinus ? alea quando
Hos animos ? Neque enim loculis comitantibus itur
Ad casum tabulæ, positâ sed luditur arcâ.
Proelia quanta illic dispensatore videbis
Armigero! Simplexne furor sestertia centum
Perdere, et horrenti tunicam non reddere servo ?
Quis totidem erexit villas ? quis fercula septem
Secreto cenavit avus? Nunc sportula primo
Limine parva sedet, turbæ rapienda togatæ.
Ille tamen faciem prius inspicit ; et trepidat, ne

75

80

85

61. Per famam et populum. Palam famâ rei vulgatâ. Nigros. Veneno sublati lividi fiunt et nigri.

62. Gyaris. Cycladum asperrima erat Gyara, in quam cum ejusmodi insulis deportabantur damnati ab Imperatoribus.

67. Prætextatus. Etiam inter nobiles erant adulteri. Prætextâ utebantur magistratus, sacerdotes, et pueri ingenui priusquam togam virilem accepissent. 78. Loculis comitantibus.

Jam non satis est pecuniam modicam in crumenâ ad ludum attulisse. Ipsa infertur arca. 80. Dispensatore armigero.

Servus

rei familiaris curator pecuniam, aleas, et ludi instrumenta cætera subministrat.

82. Tunicain non reddere servo. Tantum pecuniæ perdidit dominus, ut ne satis quidem haberet ad tunicas servis comparandas.

84. Secreto cænavit. Divites olim clientibus lautas exhibebant epulas ; nunc soli epulantur, et clientibus ante fores vile aliquid e sportulâ, sive corbulâ, distribuunt.

85. Togate. Pauperiores et plebeii Cæsarum temporibus soli togâ utebantur.

86. Ille. Servus, qui sportulam distribuit, vel ipse dominus sordidus.

90

95

Suppositus venias, ac falso nomine poscas.
Agnitus accipies. Jubet a præcone vocari
Ipsos Trojugenas; nam vexant limen et ipsi
Nobiscum. Da prætori, da deinde tribuno.
Sed libertinus prior est: prior, inquit, ego adsum.
Cur timeam, dubitemve locum defendere, quamvis
Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestræ
Arguerint, licet ipse negem ? Sed quinque tabernæ
Quadringenta parant. Quid confert purpura major
Optandum, si Laurenti custodit in agro
Conductas Corvinus oves ? Ego possideo plus
Pallante, et Licinis. Exspectent ergo tribuni :
Vincant divitiæ: sacro nec cedat honori,
Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis ;
Quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum
Majestas: etsi, funesta Pecunia, templo
Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras,
Ut colitur Pax, atque Fides, Victoria, Virtus,
Quæque salutato crepitat Concordia nido.

Sed cum summus honor finito computet anno,
Sportula quid referat, quantum rationibus addat;
Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est,
Et panis, fumusque domi? Densissima centum
Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum,
Languida, vel prægnans, et circumducitur, uxor.

100

105

110

105. Salutato crepitat nido. Neglectum Concordiæ templum satiricè carpit poeta ; cujus in fastigio vetustate collapso ciconia nidum posuit, quæ ubi pullos revisit, rostro crepitat. Nisi forsan intelligendum sit ibi conspicuam esse concordiam ubi pulli parentem ad nidum redeun. tem salutant.

89. Ipsos Trojugenas. Nobiles etiam aderant, qui se a Trojanis originem ducere gloriabantur.

91. Libertinus. Libertini originem arguunt aures more Orientis populorum perforatæ, sed tamen nobilibus cedere nonvult propter divitias glorians.

97. Corvinus. Quivis nobilissimus ad inopiam redactus.

98. Pallante. Claudii liberto.Licinis, familiâ ditissimâ.

100. Pedibus qui venerat albis. Ille, cretatis pedibus, indicium gesserat servorum trans mare advectorum. Nec tu, si quis erit capitis mercede redemptus, Despice gypsati crimen inane pedis.-Ovid.

106. Sed cum summus honor. Quum autem summi viri computent quantum emolumenti dona hujusmodi sibi conferant, certè non culpandi sunt humiliores, si eadem petant.

109. Densissima lectica. Veniunt etiam plurimi nobiles lecticis advecti, quos etiam uxores sequntur.

Hic petit absenti, notâ jam callidus arte,
Ostendens vacuam et clausam, pro conjuge, sellam.
Galla mea est, inquit. Citius dimitte. Moraris ?
Profer, Galla, caput. Noli vexare; quiescit.

115
Ipse dies pulcro distinguitur ordine rerum:
Sportula, deinde forum, jurisque peritus Apollo,
Atque triumphales, inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Ægyptius, atque Arabarches,
Cujus ad effigiem non tantum meiere fas est.

120 Vestibulis abeunt veteres lassique clientes ; Votaque deponunt, quamquam longissima cænæ Spes homini. Caules miseris, atque ignis emendus. Optima silvarum interea pelagique vorabit Rex horum, vacuisque toris tantum ipse jacebit.

125 Nam, de tot pulcris et latis orbibus, et tam Antiquis unâ comedunt patrimonia mensâ. Nullus jam parasitus erit! Sed quis ferat istas Luxuriæ sordes ? quanta est gula, quæ sibi totos Ponit apros, animal propter convivia natum !

130 Pæna tamen præsens, cum tu deponis amictus Turgidus, et crudum pavonem in balnea portas. Hinc subitæ mortes, atque intestata senectus. It nova, nec tristis, per cunctas fabula cænas: Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

135 Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat Posteritas : eadem cupient facientque minores.

112. Hic petit absenti. Alius uxori Triumphabant olim Romani nobiles, nunc absenti, quasi in lecticâ adesset, donum quilibet vilissimus. petit.

120. Cujus ad effigiem. Hujusmodi 116. Pulcro ordine rerum. Carpit poeta effigies minimè sacra habenda est. rerum ordinem, quo gravioribus levia

121. Vestibulis abeunt. Clientes pamiscentur, et mentes hominum sportula

tronos domum deducunt, inde dimittuntur, prima occupat.

peque ad cænam admittuntur, cujus spem 117. Jurisque peritus Apollo. Juris diu, sed frustra aluerunt. peritus facetè dicitur Apollo quod ejus

126. Orbibus. Patinis. statua in foro erat, ita ut lites quotidie astans audiret.

128. Nullus parasitus erit. Nemini

operæ pretium erit parasiti partes egisse, 118. Triumphales. Statuas nempe sum- si ad cænas non admittatur. morum ducum, quas Augustus in utrâque

132. Mors subita eos sæpe opprimit, qui fori sui porticu dedicaverat.

cibis pinguibus onerati statim luxuriæ 119. Arabarches. Arabum princeps. gratiâ balnea petunt.

« PreviousContinue »