Page images
PDF
EPUB

Anhang.

I. Pomponius ad Sabinum.

487 § 1.

Sab. Cui certum pondus argenti dare heres iussus sit, ei pecuniam numeratam dando iure ipso liberatur, si in ea pecunia eadem aestimatio fuerit.

Pomp. quod ita verum est, si non certum genus argenti legatum sit.

535.

Sab. Si fundus annua bima trima die ea lege venisset, ut, si in diem statutum pecunia soluta non esset, fundus inemptus foret et ut, si interim emptor fundum coluerit fructusque ex eo perceperit, inempto eo facto restituerentur et ut, quanti minoris postea alii venisset, ut id emptor venditori praestaret: ad diem pecunia non soluta placet venditori ex vendito eo uomine actionem esse.

Pomp. nec conturbari debemus, quod inempto fundo facto dicatur (sc. a Sabino) „actionem ex vendito futuram esse“...

577.

Sab. Adeo morte socii solvitur societas, ut nec ab initio pacisci possimus, ut heres etiam succedat societati.

Pomp. haec ita in privatis societatibus ait...
Lenel, Paling. ad h. 1. n. 2.

696.

Sab. Cum solus heres essem, existimarem autem te quoque pro parte heredem esse, res hereditarias pro parte tibi tradidi. propius est, ut usu eas capere non possis, quia nec pro herede usucapi potest quod ab herede possessum est neque aliam ullam habes causam possidendi.

Pomp. ita tamen hoc verum est, si non ex transactione id factum fuerit . . .

765.

Sab. Post mortem eius, qui hominem emerit, expleto tempore, quod defuisset ad usucapionem, quamvis eum hominem heres possidere non coepisset, fiet tamen eius.

Pomp. sed ita hoc, si nemo eum possedisset.

II. Paulus ad Sabinum.

1704.

Sab. Si venditor simulaverit meliorem allatam condicionem, cum minoris vel etiam tantidem alii venderet, utrique emptori in solidum erit obligatus. Sed si emptor alium non idoneum subiecit eique fundus addictus est, non video, inquit, quemadmodum priori sit emptus, cum alia venditio et vera postea subsecuta sit.

Paul. sed verum est venditorem deceptum ex vendito actionem habere cum priore emptore...

Lenel, Paling. Sabin. 89.

1752.

Sab. Si id quod donatum sit perierit vel consumptum sit, eius qui dedit est detrimentum.

Paul. merito, quia manet res eius qui dedit suamque rem perdit.

1780.

Quod dicitur [a Sabino sc.]:

,,si indistincte datus sit curator, in totam litem

datum videri",

fortasse eo spectet ...

1787.

Sab. Cum aes pignori datur, etiamsi aurum esse dicitur, turpiter fit, furtum non fit. sed si datum est aurum, deinde, cum dixisset se ponderare aut obsignare velle, aes subiecit, furtum fecit: rem enim pignori datam intervertit.

Fr. 36 pr. 13, 7.

Si quis in pignore pro auro aes subiecisset creditori, qualiter teneatur, quaesitum est. in qua specie rectissime Sabinus scribit, si quidem dato auro aes subiecisset, furti tenere: quod si in dando aes subiecisset, turpiter fecisse, non furem esse.

1854.

Sab. Praeses provinciae in suae provinciae homines tantum imperium habet.

Paul. et hoc dum in provincia est: nam si excesserit, privatus est.

1862.

Sab. Vi facit tam is qui prohibitus fecit quam is qui, quo minus prohibeatur, consecutus est periculo puta adversario denuntiato aut ianua puta praeclusa.

Paul. „Prohibitus" autem intelligitur... Tamdiu autem „vi facit prohibitus“, quamdiu ...

1877.

Sab. Servitutes praediorum rusticorum etiamsi corporibus accedunt, incorporales tamen sunt et ideo usu non capiuntur.

Paul. vel ideo, quia tales sunt servitutes, ut non habeant certam continuamque possessionem...

1880. Sab. In re communi nemo dominorum iure servitutis neque facere quicquam invito altero potest neque prohibere, quominus alter faciat: nulli enim res sua servit.

Fr. 28 10, 3.

Sabinus ait in re communi neminem dominorum iure facere quicquam invito altero posse.

1881.

Sab. Foramen in imo pariete conclavis vel triclinii, quod esset proluendi pavimenti causa, id neque flumen esse neque tempore adquiri placuit.

Paul. hoc ita verum est, si ...

Es ist zu lesen:

Druckfehler.

S. 2, Anm. 4 So wohl statt Sowohl.

13, no. 2430, § 4 compos mentis statt composmentis.
31, no. 2531 und S. 32, Z. 9 deleta statt delata.

33, Z. 2 adita statt aditer.

33, no. 2550, 2a tuitione statt tutione.

36, no. 2562 beginnt die Note Ulpians bei den Worten

sed ita ...

42, no. 2582 tollere statt tolere.

43, no. 2590 Senatus consulto statt S. consultu.

69, no. 2741 quid ergo statt quid enim.

87, Z. 6 accipientis statt accippiendis.

93, no. 535 eo nomine statt eo uomine.

Druck von Ehrhardt Karras, Halle a. d. S.

[graphic]
« PreviousContinue »