Page images
PDF
EPUB

COMMENTARIUS SECUNDUS.

1. Superiore commentario de jure personarum exposuimus; modo videamus de rebus; quae vel in nostro patrimonio sunt vel extra nostrum patrimonium habentur.

2. Summa itaque rerum divisio in duos articulos diducitur: nam aliae sunt divini juris, aliae humani. 3. Divini juris sunt veluti res sacrae et religiosae. 4. Sacrae sunt quae diis superis consecratae sunt; religiosae quae diis Manibus relictae sunt. 5. Sed sacrum quidem hoc solum existimatur quod ex auctoritate populi Romani consecratum est, veluti lege de ea re lata aut senatusconsulto facto. 6. Religiosum vero nostra voluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si modo ejus mortui funus ad nos pertineat. 7. Sed in provinciali solo placet plerisque solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium populi Romani est vel Caesaris, nos autem possessionem tantum vel usumfructum habere videmur; utique tamen etiamsi non sit religiosum, pro religioso habetur. 7. Item quod in provinciis non ex auctoritate populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur. 8. Sanctae quoque res, velut muri et portae, quodammodo divini juris sunt. 9. Quod autem divini juris est, id nullius in bonis est; id vero quod humani juris est, plerumque alicujus in bonis est; polest autem et nullius in bonis esse; nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt1.

8 lignes illisibles environ.

... e domino. 10. Hae autem quae humani juris sunt, aut publicae sunt aut privatae. 11. Quae publicae sunt, nullius vi⚫dentur in bonis esse; ipsius enim universitatis esse creduntur. Privatae sunt quae singulorum hominum sunt.

12. Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. 13. Corporales hae sunt quae tangi possunt, velut fundus homo vestis aurum argentum et denique aliae res innumerabiles. 14. Incorporales sunt quae tangi non possunt, qualia sunt ea quae jure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae. Nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur et fructus qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et quod ex aliqua

1. Restitué d'après D., 1, 8, 1, pr. Le texte devait ensuite contenir un autre passage omis au Dig. V. les conjectures dans Dubois.

obligatione nobis debetur, id plerumque corporale est, veluti fundus homo pecunia; nam ipsum jus successionis et ipsum jus utendi fruendi et ipsum jus obligationis incorporale est. Eodem numero sunt jura praediorum urbanorum et rusticorum. Praediorum urbanorum jura sunt velut jus altius tollendi aedes et officiendi luminibus vicini aedium aut non extollendi ne luminibus vicini officiatur. Item fluminum et stillicidiorum jus id est ut vicinus flumen vel stillicidium in aream vel in aedes suas recipiat; item cloacae immittendae et luminum immittendorum. Praediorum rusticorum jura sunt velut via iter actus, item pecoris ad aquam adpulsus item jus aquae ducendae. Haec jura tam rusticorum quam urbanorum praediorum servitutes vocantur. 14. Est etiam alia rerum divisio: nam aut mancipi sunt aut nec mancipi. Mancipi sunt velut fundus in Italico solo, item aedes in Italico solo, item servi et ea animalia quae collo dorsove domari solent, velut boves equi muli asini; item servitutes praediorum rusticorum. Nam servitutes praediorum urbanorum nec mancipi sunt. 15. Item stipendiaria praedia et tributaria nec mancipi sunt. Sed quod diximus ea animalia quae domari solent mancipi esse quomodo intellegendum sit, quaeritur, quia, non statim ut nata sunt, domantur. Et nostrae quidem scholae auctores, statim ut nata sunt mancipi esse putant; Nerva vero et Proculus et ceteri diversae scholae auctores non aliter ea mancipi esse putant, quam si domita sunt; et si propter nimiam feritatem domari non possunt, tunc videri mancipi esse incipere, cum ad eam aetatem pervenerint, qua domari solent. 16. Item ferae bestiae nec mancipi sunt, velut ursi, leones, item ea animalia quae fere bestiarum numero sunt, veluti elephanti et cameli; et ideo ad rem non pertinet, quod haec animalia etiam collo dorsove domari solent; nam ne nomen quidem eorum animalium illo tempore notum fuit, quo constituebatur quasdam res mancipi esse quasdam nec mancipi. 17. Item fere omnia quae incorporalia sunt, nec mancipi sunt, exceptis servitutibus praediorum rusticorum; nam eas mancipi esse constat, quamvis sint ex numero rerum incorporalium.

18. Magna autem differentia est inter mancipi res et nec mancipi. 19. Nam res nec mancipi ipsa traditione pleno jure alterius fiunt, si modo corporales sunt et ob id recipiunt traditionem. 20. Itaque si tibi vestem vel aurum vel argentum

1. Restitué quant au sens par Studemund et Krueger; v. d'autres restitutions dans Dubois.-2. Restitué quant au sens.

tradidero sive ex venditionis causa sive ex donationis sive quavis alia ex causa, statim tua fit ea res, si modo ego ejus dominus sim. 21. In eadem causa sunt provincialia praedia, quorum alia stipendiaria alia tributaria vocamus. Stipendiaria sunt ea quae in his provinciis sunt, quae propriae populi Romani esse intelleguntur; tributaria sunt ea quae in his provinciis sunt, quae propriae Caesaris esse creduntur.

22. Mancipi vero res sunt quae per mancipationem ad alium transferuntur; unde etiam mancipi res sunt dictae. Quod autem valet mancipatio, idem valet et in jure cessio. 23. Et mancipatio quidem quemadmodum fiat, superiore commentario tradidimus. 24. In jure cessio autem hoc modo fit: apud magistratum populi Romani, veluti praetorem, is cui res in jure ceditur, rem tenens ita dicit: HUNC EGO HOMINEM EX JURE QUIRITIUM MEUM ESSE AIO; deinde postquam hic vindicaverit, praetor interrogat eum qui cedit, an contra vindicet; quo negante aut tacente tunc ei qui vindicaverit, eam rem addicit; idque legis actio vocatur. 25. Hoc fieri potest etiam in provinciis apud praesides earum. 26. Plerumque tamen et fere semper mancipationibus utimur: quod enim ipsi per nos praesentibus amicis agere possumus, hoc non est necesse cum majore difficultate apud praetorem aut apud praesidem provinciae agere. 27. Quodsi neque mancipata neque in jure cessa sit res mancipi1, sed tantum tradita.....1

Suivent 31 lignes presque totalement illisibles.

27... est quo nomine....... ere vel....... praedium..... dem ulla libera civitas..... admonendi sumus... esse, provincialis soli nexum non e.........'significationem solum Italicum mancipi est, provinciale nec mancipi est; aliter enim veteri lingua a. mancipa...

28. Res incorporales traditionem non recipere manifestum est. 29. Sed jura praediorum urbanorum in jure cedi tantum possunt; rusticorum vero etiam mancipari possunt.

30. Ususfructus in jure cessionem tantum recipit, nam dominus proprietatis alii usumfructum in jure cedere potest, ut ille usumfructum habeat et ipse nudam proprietatem reti

1. Suit une page très difficile dans laquelle on n'avait rien lu avant Studemund qui n'y a discerné que quelques mots:... plena possessio... concessa... ex formula qua hi qu... fructus na... Item adhuc í... non fuissent'. Pour cette page, ainsi que pour la suivante, dont le commencement est également très difficile à lire, les lettres lues par Studemund condamnent quant à la forme à peu près toutes les restitutions antérieures. Quant au fond, Gaius paraît avoir traité, dans le passage qui manque, de la tradition d'une res mancipi et du commercium. Cf. Ulpien, 19, 4-5.

neat. Ipse usufructuarius in jure cedendo domino proprietatis usumfructum efficit, ut a se discedat et convertatur in proprietatem ; alii vero in jure cedendo nihilo minus jus suum retinet; creditur enim ea cessione nihil agi. 31. Sed haec scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia mancipationem et in jure cessionem recipiunt, alioquin in provincialibus praediis sive quis usumfructum sive jus eundi, agendi aquamve ducendi vel altius tollendi aedes aut non tollendi, ne luminibus vicini officiatur, ceteraque 'similia jura constituere velit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest; quia ne ipsa quidem praedia mancipationem aut in jure cessionem recipiunt. 32. Sed cum ususfructus et hominum et ceterorum animalium constitui possit, intellegere debemus horum usumfructum etiam in provinciis per in jure cessionem constitui posse. 33. Quod autem diximus usumfructum in jure cessionem tantum recipere, non est temere dictum, quamvis etiam per mancipationem constitui possit eo, quod in mancipanda proprietate detrahi potest; non enim ipse ususfructus mancipatur, sed cum in mancipanda proprietate deducatur, eo fit ut apud alium ususfructus, apud alium proprietas sit.

34. Hereditas quoque in jure cessionem tantum recipit. 35. Nam si is ad quem ab intestato legitimo jure pertinet hereditas, in jure eam alii ante aditionem cedat, id est antequam heres exstiterit, proinde fit heres is cui in jure cesserit, ac si ipse per legem ad hereditatem vocatus esset; post obligationem vero si cesserit, nihilo minus ipse heres permanet et ob id creditoribus tenebitur, debita vero pereunt eoque modo debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora vero ejus hereditatis proinde transeunt ad eum cui cessa est hereditas, ac si ei singula in jure cessa fuissent. 36. Testamento autem scriptus heres ante aditam quidem hereditatem in jure cedendo eam alii nihil agit; postea vero quam adierit si cedat, ea accidunt quae proxime diximus de eo ad quem ab intestato legitimo jure pertinet hereditas, si post obligationem in jure cedat. 37. Idem et de necessariis heredibus diversae scholae auctores existimant, quod nihil videtur interesse, utrum aliquis adeundo hereditatem fiat heres, an invitus existat; quod quale sit, suo loco apparebit. Sed nostri praeceptores putant nihil agere necessarium heredem, cum in jure cedat hereditatem.

38. Obligationes quoquo modo contractae nihil eorum recipiunt. Nam quod mihi ab aliquo debetur, id si velim tibi deberi, nullo eorum modo, quibus res corporales ad alium transferuntur, id efficere possum, sed opus est, ut jubente me tu ab

eo stipuleris; quae res efficit, ut a me liberetur et incipiat tibi teneri; quae dicitur novatio obligationis. 39. Sine hac vero novatione non poteris tuo nomine agere, sed debes ex persona mea quasi cognitor aut procurator meus experiri.

40. Sequitur ut admoneamus apud peregrinos quidem unum esse dominium; nam aut dominus quisque est, aut dominus non intellegitur. Quo jure etiam populus Romanus olim utebatur: aut enim ex jure Quiritium unusquisque dominus erat, aut non intellegebatur dominus; sed postea divisionem accepit dominium, ut alius possit esse ex jure Quiritium dominus, alius in bonis habere. 41. Nam si tibi rem mancipi neque mancipavero neque in jure cessero, sed tantum tradidero, in bonis quidem tuis ea res efficitur, ex jure Quiritium vero mea permanebit, donec tu eam possidendo usucapias; semel enim impleta usucapione proinde pleno jure incipit, id est et in bonis et ex jure Quiritium tua res esse, ac si ea mancipata vel in jure cessa esset. 42. Usucapio autem mobilium quidem rerum anno completur, fundi vero et aedium biennio; et ita lege x tabularum cautum est.

43. Ceterum etiam earum rerum usucapio nobis competit quae non a domino nobis traditae fuerint, sive mancipi sint eae res sive nec mancipi, si modo eas bona fide acceperimus, cum crederemus eum qui traderet, dominum esse. 44. Quod ideo receptum videtur, ne rerum dominia diutius in incerto essent, cum sufficeret domino ad inquirendam rem suam anni aut biennii spatium, quod tempus ad usucapionem possessori tributum est.

45. Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide alienam rem possideat, non tamen illi usucapio procedit, velut si quis rem furtivam aut vi possessam possideat ; nam furtivam lex xii tabularum usucapi prohibet, vi possessam lex Julia et Plautia. 46. Item provincialia praedia usucapionem non recipiunt. 47. Item olim mulieris quae in agnatorum tutela erat, res mancipi usucapi non poterant, praeterquam si ab ipsa tutore auctore traditae essent; idque ita lege xii tabularum cautum erat. 48. Item liberos homines et res sacras et religiosas usucapi non posse manifestum est. Quod ergo vulgo dicitur furtivarum rerum et vi possessarum usucapionem per legem XII tabularum prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne ipse fur quive per vim possidet, usucapere possit (nam huic alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possidet); sed nec ullus alius, quamquam ab eo bona fide emerit, usucapiendi jus habeat. 49. Unde in rebus mobilibus non facile pro

« PreviousContinue »