Titi Livi Ab urbe condita libri, Volume 6

Front Cover
Weidmannsche Buchhandlung, 1858

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 364 - Hanni9 bal potest. cautior tarnen quam promptior hie habitus; et sicut dubites, utrum ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie, quod turn gerebatur, aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis 10 cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait.
Page 114 - Elephanti plures ab ipsis rectoribus quam ab hoste interfecti. Fabrile scalprum cum malleo habebant ; id, ubi saevire beluae ac ruere in suos coeperant, magister inter aures positum, ipso in articulo quo 2 iungitur capiti cervix, quanto maximo 2 poterat ictu adigebat.
Page 376 - Martemque belli communem propone animo, utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam minus quam in bello eventus respondent, non tantum ad id, quod data pace iam habere potes, 21 si proelio vincas, gloriae adieceris, quantum dempseris, si quid adversi eveniat.
Page 218 - Ille consul profectus in Hispaniam, ut Hannibali ab Alpibus descendenti occurreret, in Italiam ex provincia rediit; tu, cum Hannibal in Italia sit, relinquere Italiam paras, non quia rei publicae id utile, sed quia tibi amplum et gloriosum censes esse, sicut cum provincia et...
Page 90 - Confestim ad aliud sacrificium eidem divae ab decemviris edicta dies, cuius ordo talis fuit: ab aede Apollinis boves feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae; post eas duo signa cupressea lunonis Reginae portabantur...
Page 353 - Crotoniensi acie conflixit. obscura eius pugnae fama est. Valerius Antias quinque milia hostium caesa ait, quae tanta res est, ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa.
Page 261 - Hispania ceciderat, adulescentem nondum quaestorium, iudicaverunt in tota civitate virum bonorum optimum esse. Id quibus virtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriae temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita meas opiniones coniectando rem vetustate obrutam non interponam.
Page 212 - Illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si, cum in me ipso numquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne tuam...
Page 381 - Ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri.
Page 379 - ... ex iure manum consertum' uocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem, de qua ageretur, uocaret atque profecti simul in agrum, de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba, tamquam in toto agro, uindicarent.

Bibliographic information