Page images
PDF
EPUB

OPERA

QUAE SUPERSUNT OMNIA

EX RECENSIONE

10. CASP. ORELLII.

EDITIO ALTERA EMENDATIOR.

CURAVERUNT

10. CASP. ORELLIUS ET 10. GEORG. BAITERUS

PROFESSORES TURICENSES.

VOLUMEN PRIMUM.

TURICI
SUMPTIBUS AC TYPIS ORELLII, FUSSLINI ET SOCIORUM.
LONDINII,

AMSTELODAMI,
WILLIAMS & NORGATE.

10. MÜLLER.
M. DCCC. XLV.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

Praestantissimi Codices cum nobis obtigissent in Libris ad Herennium et de Inventione rhetorica, in eo elaborandum duximus, ut nova quasi forma eaque meliore quam antea nunc prodirent. Sunt autem in Libris ad Herennium hi :

P= Parisiensis Biblioth. Reg. n. 7714. (Fuerat Claudii Puteani.) Sec. IX. Sed unum folium, quod continet initium, inde à verbis Etsi in negotiis usque ad verba deinceps de insinuatione (S. 9.), a recentiore manu seculi, ut videtur, undecimi scriptum est. Hunc nostros in usus Iacobus Escherus Turicensis, optimae spei iuvenis, tam accurate contulit, nihil ut optandum nobis relinqueret.

A = Cod. Bambergensis. n. 420. Sec. X. (M. V. 3.)

B = Cod. Bambergensis alter n. 423. Sec. XIII. (M. V. 8.) Horum collationem accepimus a Iaeckio, Viro clarissimo atque ad iuvanda Criticorum incepta maximopere semper prompto.

F = Cod. Frisingensis, nunc Monacensis. Sec. XI. Huius lectiones nobiscum liberaliter communicavit L. Spengelius, vir cum doctissimus, tum humanissimus.

R = Cod. Trossii. Sec. XII., cuius varietatem possessor, Lud. Tross, diligenter enotavit. (Neue Jahrbb. f. Philol. u. Paedagog. IX. Supplem. 3. Heft p. 426. seqq.)

T = Cod. Turicensis, qui asservatur in Urbis bibliotheca. Sec. XII.

Hunc denuo contulit Baiterus.

In libris autem de Inventione rhetorica quattuor fuerunt; tres, supra quos memoravimus P, R, Tet

A = Cod. Angelomontanus Sec. XII., a Baitero excussus.

lam cum huius curae leges atque fines non concederent, ut totus noster apparatus criticus in cam reciperetur, noluimus tamen eum in scriniis latere, sed partim in futuri editoris usum, partim etiam, ne cui graviora quaedam omisisse vel neglexisse videre

VI

mur, seorsum integram lectionum congeriem tribus scriptiunculis academicis inseruit Baiterus: Turici, ex officina Orellii, Fuesslini et Socc. M. DCCC. XLV. 4o.

Usi sumus, ut par erat, Lindemanni quoque subsidiis; consulto contra abstinuimus a Codd. Vratislaviensibus, quos Passovii discipuli ad Musei critici usum contulerunt, quippe qui libri essent omnes recentissimi atque lectionum confusionem, quae in his Tullii scriptis sic satis molesta est, ubique auxissent magis, quam vel semel composuissent.

Semel autem hic notabimus per totam curam L significare Lambinum, E Ernestium, cuius integram exhibemus lectionem , Sch. Schützium. Ceterae notae hic non explicatae per se clarae sunt, ut Codd. al. (aliquot), Duisb., Erf., Leid. ac similes.

In libris de Oratore recensendis, ut necesse erat, usi praecipue sumus copiis accuratae atque elegantis Ellendtii operae (Regimontii Prussorum, Borntraeger, M. DCCC. XL.), qui certis clarisque argumentis nisus nullam omnino Kunissii (Lipsiae, Fleischer, M. DCCC. XXXVII.) rationem habuit; quod exemplum nos quoque et in hoc opere et in Bruto merito imitati sumus. Ad confusionem cum E (Ernestio) devitandam Ellendtium notavimus T.

Librorum de Oratore Codices omnes plus minusve referti sunt erroribus, adeo ut de iis ad integritatem restituendis adhuc plane desperandum sit. Verumtamen meliores ex Lagomarsinianis ab Ellendtio consultis videntur 2. 4. 6. 13. 32. 36. atque imprimis Gu. 3.; tum praecipue duo a nobis primum cum omni orationis varietate, quatenus quidem nobis innotuit, hic excerpti :

A = Abrincensis Seculi X. aut XI. ineuntis, mancus, incipiens a Lib. 2, S. 19., cuius collationem diligenter factam a V. C. Lehericher (recteur de seconde au collège d'Avranche, Abrincae) rogante Baitero a V. C. Ravaisson, qui praeest bibliothecis Gallicis, impetravit ac nobiscum benigne communicavit V. C. Adert, professor Genevensis. Accuratissima videtur collatio, cum ordinem etiam verborum respiciat.

B = Cod. Erlangensis alter, subscriptus: Finis per iohannem doliatoris 1451., recentissimus igitur, sed integer, cum Erlangensis primus, Seculi, ut aiunt, X. sit mancus. (V. Ernestii praefationem.) Mirum autem in modum totus hic liber conspirat cum Guelferbytano 3. et Abrincensi in iis, quae hi exhibent, itemque cum melioribus Lagomarsinianis, ita ut magna sit eius auctoritas. Verum sane dolendum est, quod verborum ordinem non satis, uti debebat, attendit collator Erlangensis nobis ignotus, qui olim eum excussit in usum amicissimi nostri Henrici Meyeri, qui libellum nobis commodavit.

VII

Ubicunque incerti eramus de lectione Codd. nostrorum, uncis inclusimus (A) vel etiam interrogationis signum adscripsimus (B?).

His melioribus utique testibus opposuimus :

R = editionem ita subscriptam : Anno Xõi. M. CCCC. LXIX. die vero XII. mensis Ianuarii. Rome (sic) in domo magnifici uiri Petri de Maximo. Fol., quam subministravit bibliotheca Basileensis. Quae editio post Sublacensem et Hahnianam antiquissima interdum concordans melioribus cum libris, plerumque tamen lectionum pravarum Ernestianarum originem in vulgata contextus conformatione ostendit. Mire autem consentit cum Lagomars. 93., quem a Politiano correctum esse ferunt.

In Bruto eadem Romana (R) princeps est editio , cuius varietatem accurate enotavimus. Ceterum post alteram Orellii curam (Turici M. DCCC. XXX.) prodierunt praeter Kunissii inutilem opellam et Sternianam scholis dumtaxat destinatam editiones Meyeri, (Halis M. DCCC. XXXVIII.), Peteri (Lipsiae M. DCCC. XXXIX.), Ellendtii (Regimontii Pruss. M. DCCC. XLIV., nobis T.), quarum copiis diligenter usi sumus, easdem etiam Codd. notas retinentes. Sic D est Cod. Reg. 7704. Sec. XV.

In Oratore ad M. Brutum post Orellianam curam anni M. DCCC. XXX. nunc nos adiuverunt Goeller (Lipsiae M. DCCC. XXXVIII.), Peter atque Weller (Lipsiae M. DCCC. XXXVIII.). A significat Excerpta Codicis Abrincensis a Ravaissonio edita. R rursus est Romana illa princeps; Codicum praestantissimorum, Vitebergensis, Einsiedlensis, Dresdensis cet. notae per se intelliguntur.

In Topicis post alteram Orellianam curam nova subsidia non accesserunt. Ex illa ergo repetendae sunt nutae, alioquin obscurae:

a = Cod. Einsiedlensis N. 324. Sec. X.
b = Cod. Sangallensis N. 830. Sec. X.

c= Cod. Sangallensis cum Boëthii commentario, mancus inde a S. 70. N. 854. Sec. X.

d = Codex Sangallensis N. 818. Sec. XI. Hos quattuor excussit Orellius.

f= Cod. Vitebergensis anni M. CCCC. XXXII. collatus a Beiero.

Gr. = Codex Gryphianus, cuius excerpta dedit Io. Michaël Brutus in editione Lugdunensi apud Gryphium M. D. LXX.

B, e, U, p = Codices quattuor Oxonienses in Editione Oxoniensi sic insigniti.

Valla = Editio Georgii Vallae. Venetiis M. CCCC. XCII.
Nor. vel N = Ed. Norimbergenis M. CCCC. XCVII.
BV = Boëthii Opera, Venetiis M. D. III.

« PreviousContinue »