Page images
PDF
EPUB

tamquam figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis; in quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omne verborum vimque servavi. Non enim ea me annumerare lectori putavi oportere, sed tamquam appendere. 15. Hic labor meus hoc assequetur, ut nostri homines, quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eoss quasi formulam dicendi revocent, intelligant. Sed exoritur Thucydides. Eius enim quidam eloquentiam admirantur. Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem, quem quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas narrando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere; aliud narratione tenere auditorem, aliud concitare. At loquitur pulchre. 16.10 Num melius, quam Plato? Necesse est tamen oratori, quem quaerimus, controversias explicare forenses dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum. VI. Quare si quis erit, qui se Thucydidio genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius, quod versatur in re civili et forensi; qui Thu- 15 cydidem laudabit, adscribat suae nostram sententiam. 17. Quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non enim in acie versatur et ferro, sed quasi rudibus eius eludit oratio. A me autem 20 ut cum maximis minima conferam gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines, tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius, non spurcus homo, sed acer et doctus, cum Pacideiano hic componitur- optimu' longe Post homines natos; nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius. 18. Huic labori nostro duo genera 25 reprehensorum opponuntur. Unum hoc: «Verum melius Graeci»; a quo quaeratur, ecquid possint ipsi melius Latine? Alterum: «Quid istas potius legam quam Graecas?» Iidem Andriam et Synephebos, nec minus Terentium et Caecilium quam Menandrum legunt, nec Andromacham aut Antiopam aut Epigonos Latinos reiiciunt; sed tamen . . .! [Ennium 30 et Pacuvium et Accium potius quam Euripidem et Sophoclem legunt.]

[ocr errors]

2. omne Hieronymus: omnium cum a ceterisque E. 6. exoritur N, Manutius: exorietur cum a ceterisque E. Fortasse: Sed ecce exoritur, cfr. de Orat. 2, 22: Ecce tibi exortus est Isocrates. OR. - 11. est tamen a v, N: tamen est E cum cett.

13. qui se Thucydidio genere dicturum esse a v: qui Thucydidio genere dicturum se esse cum Lamb. E. (se omittunt lunta, Aldus, Edd. ante Lamb. cfr. Hand ad Wopkens p. 12.) · 14. abhorrebit a v, N, rursusque Sch. coni.: abhorreat cum Aldo E. 15. quod Ernestio auctore Sch.: quae E cum cett. qui Thucydidem] inthycididem (sic) a, in quo latere videtur: sin Thucydidem. OR. 16. laudabit Gulielmio auctore Sch.: laudavit E cum cett. adscribat suae nostram sententiam a, Junta ceteraeque Edd. ante E: suae nostram adscribat sententiam cum Ed. Mediol. et Ascensio E. 18. ab a: a E cum cett. 19. numerum a U: numero E cum Edd. cett., et, ut videtur, cum v. Vide Ed. meam a. 1830. 20. ferro] foro v. sed quasi N, Manutius, Lamb.: et quasi a, v, sed et quasi U, quasi om. sed cum Aldo E. 22. Lucilius, non spurcus homo, sed doctus et acer, cum Pacidiano hic componitur, optimu' longe post homines natos cum Aldo et seqq. E., ita, ut vv. non spurcus - - `natos omnia sint Lucilii; verum vv. sed acer et doctus (a, (v) N, Ascensius), item hic Ciceronis sunt; Pacideiano Cratander. cfr. Tuscul. 4, 21. ad Q. Fr. 3, 4, 2., nos ad Horat. Sat. 2, 7, 97. et vide Ed. a. 1830. 30. reiiciunt Ernestio auctore Sch. in Ed. mai.: recipiunt a v, N, Ascensius, recipiant cum Aldo E. sed tamen ..! Orellius; sed tamen Ennium E cum ceteris. Vide Ed. a. 1830. Vv. Ennium

[ocr errors]

-

[ocr errors]
[ocr errors]

- legunt nos seclusimus. Vide Ed. a. 1830.

Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco conversis fastidium, nullum cum sit in versibus?

VII. 19. Sed aggrediamur iam, quod suscepimus, (si prius exposuerimus, quae causa in iudicium deducta sit.) Cum esset lex Athenis, NE 5 QVIS POPVLI SCITVM FACERET, VT QVISQVAM CORONA DONARETVR IN MAGISTRATV PRIVS, QVAM RATIONES RETTVLISSET; et altera lex, eos, qvi a POPVLO DONARENTVR, IN CONTIONE DONARI DEBERE; QVI A SENATV, IN SENATV: Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit, nullis ab illo rationibus 10 relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret (in theatro, populo convocato, (qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, EVM DONARI VIRTVTIS ERGO BENEVOLENTIAEQVE, QVAM IS ERGA POPVLVM ATHENIENSEM HABERET. 20. Hunc igitur Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines, quod contra leges scripsisset, ut et rationi15 bus non relatis corona donaretur et ut in theatro, et quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, quoniam Demosthenes nec vir bonus esset nec bene meritus de civitate. Causa ipsa abhorret illa quidem a formula consuetudinis nostrae, sed est magna. Habet enim et legum interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum 20 in rem publicam contentionem sane gravem. 21. Itaque causa fuit Aeschini, cum ipse a Demosthene esset capitis accusatus, quod legationem ementitus esset, ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis iudicium fieret de factis famaque Demosthenis. Non enim tam multa dixit de rationibus non relatis, quam de eo, quod civis improbus ut optimus 25 laudatus esset. 22. Hanc multam Aeschines a Ctesiphonte petivit quadriennio ante Philippi Macedonis mortem; sed iudicium factum est aliquot annis post, Alexandro iam Asiam tenente; ad quod iudicium concursus dicitur e tota Graecia factus esse. Quid enim tam aut visendum aut audiendum fuit, quam summorum oratorum in gravissima causa 30 accurata et inimicitiis incensa contentio? 23. Quorum ego orationes si, ut spero, ita expressero, virtutibus utens illorum omnibus, id est, sententiis et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a more nostro quae si e Graecis omnia conversa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint elaboravimus, erit regula, 35 ad quam eorum dirigantur orationes, qui Attice volent dicere. Sed de nobis satis. Aliquando enim Aeschinem ipsum Latine dicentem audiamus.

is

7. QVI A SENATV, IN SENATV: Demosthenes Muretus, P. Faber, Fr. Morellius: quia in senatu Demosthenes a v, NE. 9. illo a, N: eo v, ipso cum Aldo ceterisque E. 12. IS ERGA a, N: erga om. v, Aldus, E. 20. causa fuit a v, Edd. ante Lamb., quocum E omisit v. fuit. 21. cum a: quod N, Aldus, quoniam cum Ascensiana secunda et seqq. E. 25. petivit a v: petiit E cum ceteris. 28. tam aut a: aut tam E cum ceteris. 30. si ut] sicut a, Hieronymus ad Pammachium 34. elaborabimus a v, N,

-

1. 1. - 33. si Graecis omnia omnia (sic) conversa a. Ascensius, ut volebat Gulielmius. Ut nos, Hieronymus. ut E. (volunt ceteri.)

35. Habent volent a v,

Hoc volumine continentur :

Incerti scriptoris Rhetoricorum ad C. Herennium libri

quattuor

M. Tullii Ciceronis Rhetoricorum libri duo qui suut de Inventione rhetorica

[ocr errors]
[ocr errors]

M. Tullii Ciceronis de Oratore libri tres

M. Tullii Ciceronis de claris oratoribus liber qui di

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

M. Tullii Ciceronis de Partitione oratoria dialogus

M. Tullii Ciceronis libellus de optimo genere oratorum

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

475 - 501

[ocr errors][merged small][merged small]
« PreviousContinue »