Page images
PDF
EPUB

VIII

In Oratoriis Partitionibus tribus Codicibus usi sumus:
Y = Excerptis Gryphianis, ut in Topicis.
R = est Cod. Rehdigerianus.
V = Cod. Vitebergensis. (B = Erlangensis Ernestii.)
In libello de optimo genere oratorum praesto erat :

a = Cod. Sangallensis N. 818. Sec. XI. optimus, idem, qui in Topicis nobis est d.

U = Cod. Oxoniensis.
v = Cod. Vitebergensis.

Ceterum in altera hac editione, quae certas propter rationes citra prioris modulum subsistere debebat, quamvis tot nova subsidia inde ab his viginti circiter annis nacti essemus, ad spatium lucrandum imprimis erat omittenda ea editionum varietas, quae ad emendanda Ciceronis verba iam nihil conferre videretur ac lectoris dumtaxat curiositatem pasceret, immo interdum etiam fatigaret. Quocirca, ut hoc unum exemplum afferamus, nemo in hac requirat integram lectionem Lambinianam anni M. D. LXVI. neque Schützianam nec tot aliorum librorum Tullianorum seorsum editorum, in qua colligenda elaborarat Orellius, omni tunc adiutore destitutus. Ita fiet, ut prior quoque cura pretium aliquod retineat, etsi haec altera a nobis, quoad eius fieri potuit, cum totius disciplinae progressu adaequata est.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

1. 1. Etsi negotiis familiaribus impediti vix satis otium studio suppe-
ditare possumus et id ipsum, quod datur otii, libentius in philosophia
consumere consuevimus, tamen tua nos, C. Herenni, voluntas com-
movit , ut de ratione dicendi conscriberemus, ne aut tua causa noluisse
aut fugisse nos laborem putares. Et eo studiosius hoc negotium susce- 5
pimus, quod te non sine causa velle cognoscere rhetoricam intelligeba-
mus. Non enim in se parum fructus habet copia dicendi et commoditas
orationis, si recta intelligentia et definita moderatione animi gubernetur.
Quas ob res illa, quae Graeci scriptores inanis arrogantiae causa sibi
assumpserunt, reliquimus. Nam illi, ne parum multa scisse videren- 10
tur, ea conquisierunt, quae nihil attinebant, ut ars difficilior cognitu
putaretur : nos autem ea, quae videbantur ad rationem dicendi perti-
nere , sumpsimus; non enim spe quaestus aut gloria commoti venimus ad
scribendum, quemadmodum ceteri, sed ut industria nostra tuae morem

[blocks in formation]

1. V. otium de L. coni. del. Sch. minus recte prob. Lind. Avtizeolv scriptor
quaesivit inter negotia et otium. studio om. pr. A. Palat. quartus Gruteri.
4. noluisse aut fugisse nos PABFRT : noluisse nos aut fugisse E.

7. in se parum
PBR: parum in se AFTE. habet fructus AFT. 8. moderatione animi PFRT:
animi moderatione ABE. (Omnes nostri servant v. definita , quod a quibusdam abesse
testatur L.)
10. assumpsere AFRT.

12. autem om. FT et pr. A. 13. as-
sumpsimus R, ut dedit L. gloriae R, quod ex aliis prob. Oudend. recepit Sch.
Sed gloria h. I. est gloriae studio , gloriola. commodi Ern. operae.
Cicero T, I,

1

[ocr errors]

5

[ocr errors]

geramus voluntati. Nunc, ne nimium longa sumatur oratio, de re dicere incipiemus, si te unum illud monuerimus, artem sine assiduitate dicendi non multum iuvare, ut intelligas hanc rationem praeceptionis ad exercitationem accommodari oportere.

II. 2. Oratoris officium est de iis rebus posse dicere, quae res ad usum civilem moribus ac legibus constitutae sunt, cum assensione auditorum, quoad eius fieri poterit. Tria sunt genera causarum, quae recipere debet orator: demonstrativum , deliberativum , iudiciale. De

monstrativum est, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem 10 vel vituperationem ; deliberativum est in consultatione, quod habet in

se suasionem et dissuasionem ; iudiciale est, quod positum in controversia habet accusationem aut petitionem cum defensione. Nunc, quas res oratorem habere oporteat, docebimus; deinde, quo modo has

causas tractari conveniat, ostendemus. 3. Oportet igitur esse in oratore 15 inventionem, dispositionem, elocutionem , memoriam, pronuntiationem.

Inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant. Dispositio est ordo et distributio rerum, quae demonstrat, quid quibus locis sit collocandum. Elocutio est idoneo

rum verborum et sententiarum ad inventionem accommodatio. Memoria 20 est firma animi rerum et verborum et dispositionis perceptio. Pronun

tiatio est vocis vultus gestus moderatio cum venustate. Haec omnia tribus rebus assequi poterimus, arte imitatione exercitatione. Ars est praeceptio, quae dat certam viam rationemque dicendi. Imitatio est,

qua impellimur cum diligenti ratione, ut aliquorum similes in dicendo 25 yelimus esse. Exercitatio est assiduus usus consuetudoque dicendi.

Quoniam igitur demonstratum est, quas causas oratorem recipere quasque res habere conveniret, nunc, quemadmodum ad orationem possint oratoris officia accommodari , dicendum videtur. III. 4. Inventio

in sex partes orationis consumitur, in exordium, narrationem, divisio30 nem, confirmationem, confutationem, conclusionem. Exordium est

principium orationis, per quod animus auditoris constituitur ad audiendum. Narratio est rerum gestarum aut perinde ut gestarum expositio. Divisio est, per quam aperimus, quid conveniat, quid in controversia

6

[ocr errors]

1. de re omnes nostri; de re ipsa cum Ed. 1474. Sch. Est gloss. 2. sed si PABFT.

illud unum AFRT. 4. commodari AT. 5. iis L et fort. R: his PABFTE. 9. certe Ernestii operae. 10. est in consultatione quod habet PABFRT : est, quod in consultatione positum habet E. 11. et] vel PR. positum est in controversia et quod habet PB , positum est in controversia quod habet AF. 15. memoriam, pronuntiationem PABFRT: memoriam et pronuntiationem E. 18. quid quibus locis BF : quid quibus in locis AE, quid quibusque locis P, quibus quidque locis R, quo quidque loco T. 24. diligenti] dicendi AF, deligendi Grutero auctore Sch. 25. valeamus PBT. 27. conveniat BR, Erf. Ut nos, PAFTE, ex ea consecutione temporum , quae scriptori ipsi placuisse videtur. Locus mire turbatus. Mihi ut Schülzio ac Lindemanno placei Pal. primi ad inventionem, collata S. 4. quemadmodum possit oratio ad rationem oratoris officii accommodari P, quemadm. oratio ad ralionem possit officii oraloris accommodari A, quemadm. officia oratoris ad orationem accommodari possint B, quemadm. ad rationem possint officia orationis (oratoris corr.) accommodari F, quemadm. possit ad orationem oratoris officium accommodari R, quemadm. ad orationem possint officia oratoris accommodari T. 29. in ante v. exordium om. AFR. 31. auditoris vel (aut AF) constituitur vel (et AF) apparatur ad PABFT. Ut nos, R et Cod. Duisburg.

sit, et per quam exponimus, quibus de rebus simus dicturi. Confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum asseveratione. Confutatio est contrariorum locorum dissolutio. Conclusio est artificiosus terminus orationis. Nunc, quoniam una cum oratoris officiis , quo res cognitu facilior esset, producti sumus, ut de orationis partibus loque-5 remur et eas ad inventionis rationem accommodaremus, de exordio primum dicendum videtur.

5. Causa posita , quo commodius exordiri possimus, genus causae est considerandum. Genera causarum sunt quattuor: honestum, turpe, dubium, humile. Honestum causae genus putatur, cum aut id defen- 10 dimus , quod ab omnibus defendendum videtur, aut id oppugnamus, quod ab omnibus videtur oppugnari debere; ut pro viro forti, contra parricidam. Turpe genus intelligitur, cum aut honesta res oppugnatur aut defenditur turpis. Dubium genus est, cum habet in se causa et honestatis et turpitudinis partem. Humile genus est, cum contempta 15 res affertur. IV. 6. Cum haec ita sint, conveniet exordiorum rationem ad causae genus accommodari. Exordiorum duo sunt genera , principium , quod Graece rpoolutov appellatur , et insinuatio, quae é podos nominatur.

Principium est, cum statim auditoris animum nobis idoneum red- 20 dimus ad audiendum. Id ita sumitur, ut attentos, ut dociles, ut benevolos auditores habere possimus. Si genus causae dubium habebimus, a benevolentia principium constituemus, ne quid illa turpitudinis pars nobis obesse possit. Sin humile genus erit causae, faciemus attentos. Sin turpe causae genus erit, insinuatione utendum est, de qua poste- 25 rius dicemus, nisi quid nacti erimus, quare adversarios criminando benevolentiam capere possimus. Sin honestum causae genus erit, licebit recte vel uti vel non uti principio. Si uti volemus, aut id oportebit ostendere, quare causa sit honesta, aut breviter, quibus de rebus simus dicturi, exponere. Sin principio uti nolemus, a lege, a scriptura 30 aut ab aliquo firmissimo nostrae causae adiumento principium capere oportebit. 7. Quoniam igitur docilem , benevolum, attentum auditorem habere volumus, quomodo quidque confici possit , aperiemus. Dociles auditores habere poterimus, si summam causae breviter exponemus et si attentos eos faciemus ; nam docilis est, qui attente vult audire. 35 Attentos habebimus, si pollicebimur nos de rebus magnis, novis, inusitatis verba facturos , aut de iis, quae ad rem publicam pertineant aut ad eos ipsos, qui audient, aut ad deorum immortalium religionem; et si rogabimus, ut attente audiant; et si numero exponemus res, quibus de rebus dicturi sumus. 8. Benevolos auditores facere quat- 40 tuor modis possumus : a nostra , ab adversariorum , ab auditorum per

[ocr errors]

1. sumus T. acturi PBT. Ut nos, AFRE. 2. asserlione cum aliis R, altera lectione ab eadem manu superscr. 9. est consid. PBFT : consid. est ARE. 11. id om. PB. 17. causae genus PABFRT, L: genus causae E. 24. genus erit PAFRT : erit genus BE. 25. causae genus erit] om. Voss. tert. L., Sch. Habent nostri. 27. captare BR, L, Graev. 30. Sin ABRT : Si PFE. 32. auditorem habere volumus PAB : auditorem volumus habere FRT, habere auditorem volumus E.

35. est qui PBT : est is qui AFRE. 37. iis] his PBT, his rebus A, rebus his F, rebus iis R, iis rebus E. 41. poterimus AFR. – advers. nostrorum ab aud. PBT, advers. nostrorum aud. A, advers. aud. F, advers. et ab aud. R.

[ocr errors][ocr errors]

sona, et a rebus ipsis. V. A nostra persona benevolentiam contrahemus, si nostrum officium sine arrogantia laudabimus, atque in rem publicam quales fuerimus aut in parentes aut in amicos aut in eos ipsos, qui audiunt, referemus, dum haec omnia ad eam ipsam rem, 5 qua de agitur, sint accommodata. Item si nostra incommoda proferemus, inopiam, solitudinem , calamitatem; et si orabimus, ut nobis sint auxilio, et simul ostendemus nos in aliis spem nolyisse habere. Ab adversariorum persona benevolentia captabitur , si eos in odium, in

invidiam, in contemptionem adducemus. In odium rapiemus, si quod 10 eorum spurce, superbe, perfidiose, crudeliter, confidenter , malitiose,

flagitiose factum proferemus. In invidiam trahemus, si vim, si potentiam, factionem , divitias, incontinentiam, nobilitatem, clientelas, hospitium, sodalitatem , affinitates adversariorum proferemus, et his

adiumentis magis quam veritate eos confidere aperiemus. In contem15 ptionem adducemus, si inertiam, ignaviam , desidiam , luxuriam [adver

sariorum proferemus. Ab auditorum persona benevolentia colligetur, si res eorum fortiter, sapienter, mansuete, magnifice iudicatas proferemus; et si , quae de iis existimatio , quae iudicii exspectatio sit,

aperiemus. Ab rebus ipsis benevolum efficiemus auditorem , si nostram 20 causam laudando extollemus, adversariorum per contemptionem deprimemus.

VI. 9. Deinceps de insinuatione aperiendum est. Tria sunt tempora, quibus principio uti non possumus, quae diligenter sunt consi

deranda : aut cum turpem causam habemus, hoc est, cum ipsa res 25 animum auditoris a nobis alienat; aut cum animus auditoris persuasus

esse videtur ab iis, qui ante contra dixerunt ; aut cum defessus est eos audiendo , qui ante dixerunt. Si causa turpitudinem habebit, exordiri poterimus his rationibus : rem, non hominem , aut hominem, non

rem spectari oportere ; non placere nobis ipsis, quae facta dicantur ab 30 adversariis, et esse indigna aut nefaria ; deinde cum diu rem auxeri

mus , nihil simile a nobis factum ostendemus ; aut aliquorum iudicium de simili causa , aut de eadem , aut de minore, aut de maiore proferemus. Deinde ad nostram causam pedetentim accedemus et similitudi

nem conferemus. Item si negabimus nos de adversariis aut de aliqua 35 re dicturos , et tamen occulte dicemus, interiectione verborum. 10. Si

persuasus auditor fuerit, id est, si oratio adversariorum fecerit fidem auditoribus (neque enim non facile scire poterimus, quoniam non sumus nescii, quibus rebus fides fieri soleat) — ergo si fidem factam putabimus,

2. laud. atque in PB : laud. aut in AFRTE. 4. audient AFR. aliquid referemus PFRT. (De AB non liquet.) Ut nos, Ernestius. 5. qua de AFR, ut ego suspicatus eram in Ed. pr. : de qua PBTE. 7. et simul PBT: simul AFE (et si simul R.) - 12. divitias, eloquentiam , incontinentiam R, divitias vel incontinentiam T. «Incontinentia ab h. I. prorsus aliena est.» Bait. 14. veritati BT. 15. adversariorum) Sic Codd. nostri cum plerisque et E, eorum cum Codd. aliq. L, Graev. Sch., ipsorum Oxon. upus, quae omnia e Gloss. fluxerunt, quocirca seclusimus. - 20. tollemus PAFT. 22. aperiendum] dicendum AFR, dicendum superscr. aperiendum T, utendum superscr. aperiendum B, tractandum Vet. Stephani. 26. esse videtur PFRT: videtur esse ABE. 35. Si persuasus auditor, si oratio Ers. Vv. Si persuasus - id est suspecta Gronovio expunxit Sch. ; Graevio suspecta erant vv. id est

· fecerit, 36. fecerit fidem auditoribus PABFRT : auditoribus fidem fecerit E.

« PreviousContinue »