Page images
PDF
EPUB

Dicis male mereri.

Id, quod scis, prodest; nihil id, quod nescis, obest?

XIV. 56. Hoc disserendi genus attingit omnino vestras quoque in respondendo disputationes; sed philosophorum magis est, quibus est cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis (communis conclusio, s quae a dialecticis tertius modus, a rhetoribus vdúunua nuncupatur.) Reliqui dialecticorum modi plures sunt, qui ex disiunctionibus constant: Aut hoc, aut illud; hoc autem: non igitur illud. Itemque, Aut hoc, aut illud; non autem hoc: illud igitur. Quae conclusiones idcirco ratae sunt, quod in disiunctione plus uno verum esse non potest. 57. Atque 10 ex iis conclusionibus, quas supra scripsi, prior quartus, posterior quintus a dialecticis modus appellatur. Deinde addunt coniunctionum negantiam, sic: Non et hoc et illud; hoc autem: non igitur illud. Hic modus est sextus. Septimus autem: Non et hoc et illud; non autem hoc; illud igitur. Ex iis modis conclusiones innumerabiles na-15 scuntur, in quo est tota fere diakentiný. Sed ne eae quidem, quas exposui, ad hanc institutionem necessariae.

58. (Proximus est locus rerum efficientium, quae causae appellantur;) deinde rerum effectarum ab efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paullo ante posui, et quidem ex iure civili; sed 20 haec patent latius. XV. Causarum [igitur] genera duo sunt: unum, quod vi sua id, quod sub eam vim subiectum est, certe efficit, ut, Ignis accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habet, sed sine quo effici non possit, ut si quis aes causam statuae velit dicere, quod sine eo non possit effici. 59. Huius generis causarum, sine quo non effici-25 tur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida quodammodo, ut locus, tempus, materia, ferramenta, cetera generis eiusdem; alia autem praecursionem quandam adhibent ad efficiendum et quaedam afferunt per se adiuvantia, etsi non necessaria, ut, Amori congressio causam attulerat, amor flagitio. Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium fatum 30 a Stoicis nectitur. Atque ut earum causarum, sine quibus effici non potest, genera divisi, sic etiam efficientium dividi possunt. Sunt enim aliae causae, quae plane efficiant, nulla re adiuvante, aliae, quae adiuvari velint, ut, Sapientia efficit sapientes sola per se; beatos efficiat, necne sola per se, quaestio est. 60. Quare cum in disputationem inci-35

2. Apud E sic distinguitur: Id, quod scis, prodest nihil: id, quod nescis, obest? Nos secuti sumus Boëthium in Schol. Cic. Vol. I. p. 365: Hoc quoque enthymema tali nectitur syllogismo: Non et id, quod scis, prodest, et id, quod nescis, non obest; atqui id, quod scis, prodest: obest igitur, quod nescis. 4. magis est B: magis cum nostris Codd. E. 8. Itemque, hoc aut E operae. 13. Non et hoc a bce, B, Valla: Non et hoc est dfNE. 15. iis ad: his E cum cett. 16. tota fere abcf: fere tota E cum cett. diaλextinn] dialectica E. (Graece scripsi ex Codd. vestigiis.) 17. institutionem abcdef, Valla: institutionem sunt cum Lambino E. 21. igitur] enim abcde, Gr., Bọ, BV. Habet igitur f; nos seclusimus. 22. sub eam vim abcde: sub ea Oxonn. tres, NE, sub ea vi B, Valla. (Cfr. Tuscul. 4, §. 16. 5, §. 2.) certe omnes nostri ceterique noti: certo E coniectura. Sed cfr. Hand Turs. II. p. 17. 27. materia a bcdef, Bo, Valla BV: materiae cum Oxonn. duobus et Aldo E. cetera abcd, B: et cetera cum fe atque Edd. a me inspectis E. 29. attulerat BV et Boëthius in Comm.: attulerit cum Codd. nostris ceterisque notis E.

Cicero T. I.

-

-

30

10

derit causa efficiens aliquid necessario, sine dubitatione licebit id, quod efficitur ab ea causa, concludere. XVI. Cum autem erit talis causa, ut in ea non sit efficiendi necessitas, necessario conclusio non sequitur. Atque illud quidem genus causarum, quod habet vim efficiendi neces5 sariam, errorem afferre non fere solet; hoc autem, sine quo non efficitur, saepe conturbat. Non enim, si sine parentibus filii esse non possunt, propterea causa fuit in parentibus gignendi necessaria. 61. Hoc igitur, sine quo non fit, ab eo, quo certe fit, diligenter est separandum. Illud enim est tamquam,

[merged small][ocr errors]

Nisi enim accidissent abiegnae ad terram trabes, Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in iis trabibus efficiendi vis necessaria. At cum in Aiacis navem crispisulcans igneum fulmen iniectum est, inflammatur navis necessario. 62. Atque etiam est causarum dissimilitudo, 15 quod aliae sunt, ut sine ulla appetitione animi, sine voluntate, sine opinione suum quasi opus efficiant, velut, ut omne intereat, quod ortum est; aliae [autem] aut voluntate efficiunt aut perturbatione animi aut habitu aut natura aut arte aut casu: voluntate, ut tu, cum hunc libellum legis; perturbatione, ut si quis eventum horum temporum timeat; 20 habitu, ut qui facile et cito irascatur; natura, ut vitium in dies crescat; arte, ut bene pingat; casu, ut prospere naviget. Nihil horum sine causa, nec quidquam omnino; sed huiusmodi causae non necessariae. 63. Omnium autem causarum in aliis inest constantia, in aliis non inest. In natura et in arte constantia est, in ceteris nulla. XVII. Sed tamen 25 earum causarum, quae non sunt constantes, aliae sunt perspicuae, aliae latent. Perspicuae sunt, quae appetitionem animi iudiciumque tangunt; latent, quae subiectae sunt fortunae. (Cum enim nihil sine causa fiat, hoc ipsum est fortunae eventus; obscurâ causâ et latenter efficitur. Etiam ea, quae fiunt, partim sunt ignorata, partim voluntaria: ignorata, 30 quae necessitate effecta sunt; voluntaria, quae consilio. 64. Quae autem fortuna, vel ignorata vel voluntaria. Nam iacere telum voluntatis est; ferire, quem nolueris, fortunae. Ex quo ARIES SVBIICITVR ille in vestris actionibus, SI TELVM MANV FVGIT MAGIS, QVAM IECIT. Cadunt etiam in ignorationem atque in imprudentiam perturbationes animi; quae

1. licebit id e et pr. a in rasura: licebit om. id cum ceteris E. 3. necessario b, Ascensius: necessaria cum ceteris E. 8. ab eo, quo p: a quo cum duobus Lambini E, in quo nostri praeter f, Oxonn. tres, Valla, Edd. ante Lambinum, per quod f. (Varie suppleta est praepositio, quam excidisse falso putabant.) — certe, ut supra, libri: certo E coniectura. 10. Pelio abcdf, Gr., Bọ, Valla: Pelio securibus Caesa cecidisset abiegna ad terram trabes! U, mg. b, NE, Pelio cecidisset abiegna ad terram trabes e. Scilicet suppleverunt ex Scr. ad Her. 2, 22. Cic. de Inv. 1, 49. de Fato 15. 11. accidissent abiegnae a et Gr.: cecidisset abiegna dE, cecidissent abiegnae beef, Valla, BV.- 12. iis a, BV: his E cum cett. 13. navem a: navim E cum cett. 17. autem om. d, delevit Lamb. in m. Ed. 1584. Nos seclusimus. efficiunt Valla, BV, Sch.: efficiuntur abcdef, Gr., p. 20. ut qui facile abcdef, e, Valla, BV: ut facile NE. 28. obscura causa et latenter abc, Gr.,, Valla et Boëthius in Ed. Basil. : obscura causa (nominat.), quae latenter cum Aldo E. Vide Ed. meam, quae separatim prodiit a. 1830. 32. SVBIICITVR ille abc ille subiicitur E cum ceteris. Cfr. Dirksen Versuche zur Kritik p. 338. XII. Tafeln p. 616. Huschke Anal. litter. p. 173. et Ed. a. 1830.

quamquam sunt voluntariae

obiurgatione enim et admonitione deiiciuntur, tamen habent tantos motus, ut ea, quae voluntaria sunt, aut necessaria interdum aut certe ignorata videantur. 65. Toto igitur loco causarum explicato, ex earum differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel philosophorum magna argumentorum suppetit copia; in 5 vestris autem, si non uberior, at fortasse subtilior. Privata enim iudicia maximarum quidem rerum in iuris consultorum mihi videntur esse prudentia. Nam et adsunt multum et adhibentur in consilia et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant. 66. In omnibus igitur iis iudiciis, in quibus EX FIDE BONA est additum, ubi 10 vero etiam, VT INTER BONOS BENE AGIER, imprimisque in arbitrio rei uxoriae, in quo est, QVOD EIVS MELIVS AEQVivs, parati esse debent. Illi dolum malum, illi fidem bonam, illi aequum bonum, illi, quid socium socio, quid eum, qui negotia aliena curasset, ei, cuius ea negotia fuissent; quid eum, qui mandasset, eumve, cui mandatum esset, 15 alterum alteri praestare oporteret; quid virum uxori, quid uxorem viro, tradiderunt. Licebit igitur, diligenter cognitis argumentorum locis, non modo oratoribus et philosophis, sed iuris etiam peritis copiose de consultationibus suis disputare. XVIII. 67. Coniunctus huic causarum loco ille locus est, qui efficitur ex causis. Ut enim causa quid sit effectum 20 indicat, sic, (quod effectum est, quae fuerit causa, demonstrat.) Hic locus suppeditare solet oratoribus et poëtis, saepe etiam philosophis, sed iis, qui ornate et copiose eloqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant, quid ex quaque re sit futurum. Causarum enim cognitio cognitionem eventorum facit.

25

68. Reliquus est comparationis locus, cuius genus et exemplum supra positum est,) ut ceterorum nunc explicanda tractatio est. Comparantur igitur ea, quae aut maiora aut minora aut paria dicuntur; in quibus spectantur haec, numerus, species, vis, quaedam etiam ad res aliquas affectio. 69. Numero sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, 30 pauciora mala malis pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis; ex quibus plura bona propagentur, quaeque plures imitentur et faciant. Specie autem comparantur, ut anteponantur, quae propter se expetenda sunt, iis, quae propter aliud; et ut innata atque insita assumptis et adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus iu- 35 cundis, honesta ipsis etiam utilibus, proclivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia iis, quibus facile carere possis, perfecta inchoatis, tota partibus, ratione utentia rationis expertibus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis. 70. Vis autem in comparatione sic 40

8. consilia abcd, Gr., p, Valla, BV: consilio f, Oxonn. tres, E. 11. AGIER oportet abcdf, B, U, Valla. Ut nos, e et Codd. Lambini. 12. QVOD EIVS MELIVS AEQVIVS abcd: quid aequius melius cum Aldo E, quod melius aequius ef, Boëthius. 13. Illi dolum abcdef, Bo, Valla: Illi enim dolum cum Oxonn. duobus et Aldo E. 20. ille locus est a'd: ille locus bc, locus ille est ef E. causa quid sit effectum abcde, Oxonn. quattuor, Valla, BV: causa effectum fE. 23. eloqui Orellius: et loqui BV, loqui E cum Codd. notis. Cfr. de Or. 1, 11, 48. Ellendt: composite, ornate, copiose eloqui. 39. inanimis a, Lamb. in mg. Repett. : inanimatis E cum ceteris.

[ocr errors]

cernitur: efficiens causa gravior quam non efficiens; quae se ipsis contenta sunt, meliora, quam quae egent aliis; quae in nostra, quam quae in aliorum potestate sunt; stabilia incertis; quae eripi non possunt, iis, quae possunt. Affectio autem ad res aliquas est huiusmodi: principum 5 commoda maiora quam reliquorum; itemque, quae iucundiora, quae pluribus probata, quae ab optimo quoque laudata. Atque, ut haec in comparatione meliora, sic deteriora, quae iis sunt contraria. 71. Parium autem comparatio nec elationem habet nec submissionem; est enim aequalis. Multa autem sunt, quae aequalitate ipsa comparentur; quae ita 10 fere concluduntur: Si consilio iuvare cives et auxilio aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse ii, qui consulunt, et ii, qui defendunt; atqui primum est: quod sequitur igitur. Perfecta est omnis argumentorum inveniendorum praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a forma, a 15 similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione maiorum, minorum, parium, nulla praeterea sedes argumenti quaerenda sit.

XIX. 72. Sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos 20 diceremus in eo ipso, de quo ambigitur, haerere, de quibus satis est dictum, alios assumi extrinsecus, de iis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent; sed tamen totam rem efficiamus, quandoquidem coepimus. Neque enim tu is es, quem nihil nisi ius civile delectet, et quoniam haec ita ad te scribuntur, ut etiam in 25 aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quam plurimum iis, quos recta studia delectant, prodesse possimus. 73. Haec ergo argumentatio, quae dicitur artis expers, in testimonio posita est. Testimonium autem nunc dicimus omne, quod ab aliqua re externa sumitur ad faciendam fidem. Persona autem non, qualiscunque est, testimonii pondus 30 habet; ad fidem enim faciendam auctoritas quaeritur, sed auctoritatem aut natura aut tempus affert. Naturae auctoritas in virtute inest maxime; in tempore autem multa sunt, quae afferant auctoritatem, ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, concursio etiam nonnunquam rerum fortuitarum. Nam et ingeniosos et opulentos et 35 aetatis spatio probatos dignos, quibus credatur, putant; non recte fortasse, sed vulgi opinio mutari vix potest, ad eamque omnia dirigunt et qui iudicant et qui existimant. Qui enim rebus iis, quas dixi, excellunt, ipsa virtute videntur excellere.

74. Sed reliquis quoque rebus, quas modo enumeravi, quamquam 40 in iis nulla species virtutis est, tamen interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur magna est enim vis ad persuadendum scientiae aut usus; plerumque enim creditur iis, qui experti sunt. XX.

[ocr errors]

29.

30.

12. Atqui primum est Boëthius in Ed. Basil.: At, quod primum est cum Valla 22. efficiamus abdf, Gr. B, g: E. Codices nostri turbas offerunt inextricabiles. 24. haec ita ad te abdf: ad te haec ita E cum ceteris. perficiamus e E. qualiscunque est, abdef, g: qualiscunque om. est cum ceteris et Valla E. ad fidem enim faciendam abdf, BV: ad faciendam enim fidem e E. Cfr. Hand Turs. II. p. 604. 37. rebus iis ad: rebus his bf, Valla, his rebus cum Aldo E. 41. magna est enim ad ef, BV: magna enim est NE.

[ocr errors]

Facit etiam necessitas fidem, quae tum a corporibus, tum ab animis nascitur. Nam et verberibus, tormentis, igni fatigati quae dicunt, ea videtur veritas ipsa dicere, et, quae perturbationibus animi, dolore, cupiditate, iracundia, metu, quia necessitatis vim habent, afferunt auctoritatem et fidem. 75. Cuius generis etiam illa sunt, ex quibus verum s nonnunquam invenitur, pueritia, somnus, imprudentia, vinolentia, insania. Nam et parvi saepe indicaverunt aliquid, quo id pertineret, ignari, et per somnum, vinum, insaniam multa saepe patefacta sunt. Multi etiam in res odiosas imprudentes inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est, bonis viris subauscultantibus, pariete interposito, 10 quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est. Huic simile quiddam de Lacedaemonio Pausania accepimus. 76. Concursio autem fortuitorum talis est, ut, si interventum est casu, cum aut ageretur aliquid, quod proferendum non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in Palamedem coniecta suspicionum proditionis 15 multitudo; quod genus refutare interdum veritas vix potest. Huius etiam est generis fama vulgi, quoddam multitudinis testimonium. Quae autem virtute fidem faciunt, ea bipertita sunt; ex quibus alterum natura valet, alterum industria. Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem industria. 77. Divina haec fere sunt testimonia: primum ora- 20 tionis; - oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod inest in iis deorum oratio deinde rerum, in quibus insunt quasi quaedam opera divina: primum ipse mundus eiusque omnis ordo et ornatus; deinceps aërii volatus avium atque cantus; deinde eiusdem aëris sonitus et ardores multarumque rerum in terra portenta, atque etiam per exta inventa 25 praesensio. A dormientibus quoque multa significata visis, quibus ex locis sumi interdum solent ad fidem faciendam testimonia deorum. 78. In homine virtutis opinio valet plurimum. Opinio est autem non modo eos virtutem habere, qui habeant, sed eos etiam, qui habere videantur. Itaque, quos ingenio, quos studio, quos doctrina praeditos vident, quo-30 rumque vitam constantem et probatam, ut Catonis, Laelii, Scipionis aliorumque plurium, rentur eos esse, quales se ipsi velint. Nec solum eos censent esse tales, qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et oratores et philosophos et poëtas et historicos; ex quorum et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem. XXI. 79.35 Expositis omnibus argumentandi locis, illud primum intelligendum est, nec ullam esse disputationem, in quam non aliquis locus incurrat, nec

[ocr errors]

1. tum abdf, Valla: cum e E.

[ocr errors]

3. quae perturbationibus animi, dolore Brutus: quae a perturbationibus animi sunt, dolore cum BV et Aldo E. (a abest ab abdf, Gr., B; sunt ab abd, Gr., B, Valla.) 5. verum nonnunquam ab df, Valla, BV nonnunquam verum e E. 7. parvi abdef, Gr., Valla, BV: pueri cum Oxonn. aliquot et Ascensio E. quo id abde, Gr., B: quod fo, Valla, ad quod cum Aldo E. 9. Staieno bde, Hittorp., Cod. Einsiedl. in Boëthio: Staleno a, Gr. E. Cfr. Niebuhr Fragm. Cic. p. 57. prolatis (om. ille) NE. ad N his E cum cett. opera divina quaedam e E. Mosero malim abesse. BAIT. 33. esse tales abdf, Valla, II. p. 696.

[ocr errors]

11. prolatis ille abdef, g, Valla: 17. est generis abdf: generis est E cum cett. 21. iis 22. quaedam opera divina a b df, Boëthius Hasii, Valla: 23. aërii a, Valla: aërei E cum cett. 26. A cum 28. est autem adf, Valla, BV: autem est be E. — BV: tales esse e E. 37. nec fere] Cfr. Hand Turs.

[ocr errors]

[ocr errors]
« PreviousContinue »