Page images
PDF
EPUB

lectici dicuntur spinosiora multa pepererunt. 115. Ergo eum censeo, qui eloquentiae laude ducatur, non esse earum rerum omnino rudem, sed vel illa antiqua vel hac Chrysippi disciplina institutum. Noverit primum vim, naturam, genera verborum et simplicium et copulatorum; deinde quot modis quidque dicatur; qua ratione verum falsumne sit s iudicetur; quid efficiatur e quoque, quid cuique consequens sit quidque contrarium; cumque ambigue multa dicantur, quomodo quidque eorum dividi explanarique oporteat. Haec tenenda sunt oratori saepe enim occurrunt; sed quod sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in iis explicandis quidam orationis nitor.

10

XXXIII. 116. Et quoniam in omnibus, quae ratione docentur et via, primum constituendum est, quid quidque sit — nisi enim inter eos, qui disceptent, convenit, quid sit illud, de quo ambigitur, nec recte disseri nec unquam ad exitum perveniri potest: explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involutae rei notitia definiendo 15 aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae, quid sit id, de quo agitur, ostendit quam brevissime. Tum, ut scis, explicato genere cuiusque rei videndum est, quae sint eius generis sive formae sive partes, ut in eas tribuatur omnis oratio. 117. Erit igitur haec facultas in eo, quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit, neque id faciat 20 tam presse et anguste, quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intelligentiam accommodatius. Idemque etiam, cum res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet. Quando autem aut quo-25 modo id faciat, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi, iudicem esse me, non doctorem volo. 118. Nec vero dialecticis modo sit instructus, sed habeat omnes philosophiae notos ac tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, 30 nihil de officio, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas, sed ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia, quam dixi, graviter, ample, copiose dici et explicari potest.

XXXIV. 119. De materia loquor orationis etiamnunc, non de ipso 35 genere dicendi; volo enim prius habeat orator rem, de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet, quibus verbis quidque dicat aut quomodo. Quem etiam, quo grandior sit et quodammodo excelsior,

1. Ego A. 3. institutus noverit A, Gu. 3. Erl. 6. quid cuique Eins. A, Gu. 3. Erl.: quod cuique Vit. Dr., R, Peter, quod cui cum Victorio E. quidque Erl. Manutius: quidve A, quodque Eins. RE. 7. dicentur Vit. Eins. Dr. Mon. R. Peter. 9. sed quod Dr. Gu. 1. 2. R: sed quo Vit. Eins., sed quia Erl. E. iis Eins. his cum plerisque RE. 13. disceptant Gu. 3. Erl. Gu. 3. Erl. et corr. Vit. 16. est definitio Vit. Eins. Dr., finitio est E. 25. quando autem id faciat aut quomodo A. 27. esse me Vit. Eins. Dr. Gu. tres, 28. ac Eins. Erl.: et cum ceteris RE. 30. de rebus novis bonis Gu. 1., de rebus novis Dr. Gu. 2. R.

Mon. Gu. 1. 2. a dialecticis A. interpolati. officiis A.

R.

15. involuta Eins., Erl. Gu. tres, R: de

26. facias Vit. Eins.

Erl. R: me esse E.
29. more A ceterique

[blocks in formation]

35. de ipso genere Vit. A, Erl. R: de genere ipso Gu. 2., genere de ipso Eins. Dr. Mon. Gu. 1.; ipso de genere cum Aldo E.

[ocr errors]

ut de Pericle dixi supra, ne physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia profecto, cum se a caelestibus rebus referét ad humanas, excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet. 120. Cumque illa divina cognoverit, nolo ignoret ne haec quidem humana. Ius civile teneat, 5 quo egent causae forenses quotidie. Quid est enim turpius quam legitimarum et civilium controversiarum patrocinia suscipere, cum sis legum et civilis iuris ignarus? Cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae veteris ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis, sed etiam imperiosorum populorum et regum illustrium; quem laborem nobis Attici nostri 10 levavit labor, qui conservatis notatisque temporibus, nihil cum illustre praetermitteret, annorum septingentorum memoriam uno libro colligavit. Nescire autem, quid ante quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum. (Quid enim est aetas hominis, nisi) memoriâ rerum veterum cum superiorum aetate (contexitur?) Commemoratio autem antiquitatis 15 exemplorumque prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi affert et fidem.

121. Sic igitur instructus veniet ad causas; quarum habebit genera primum ipsa cognita. Erit enim ei perspectum nihil ambigi posse, in quo non aut res controversiam faciat aut verba. Res aut de vero aut 20 de recto aut de nomine; verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando aliud in sententia videtur esse, aliud in verbis, genus est quoddam ambigui, quod ex praeterito verbo fieri solet, in quo, quod est ambiguorum proprium, res duas significari videmus. XXXV. 122. Cum tam pauca sint genera causarum, etiam argumentorum praecepta 25 pauca sunt. Traditi sunt, e quibus ea ducantur, duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri assumpti. Tractatio igitur rerum efficit admirabiliorem orationem; nam ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo aut concilietur auditor aut erigatur aut paret se ad discendum; 30 rem breviter exponere et probabiliter et aperte, ut, quid agatur, intelligi possit; sua confirmare, adversaria evertere; eaque efficere non perturbate, sed singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit consequens iis, quae sumentur ad quamque rem confirmandam; post omnia perorationem inflammantem restinguentemve conclu35 dere? Has partes quemadmodum tractet singulas, difficile dictu est hoc loco; nec enim semper tractantur uno modo. 123. Quoniam autem non quem doceam quaero, sed quem probem, probabo primum eum,

1

[ocr errors]

Quid enim

1. ut om. Eins. Dr. Gu. 1. 2. 2. refert Eins., referret Ern. operae. 3. cum Vet. Steph. Gu. 3. Erl. 4. nolo ne ignoret ne haec quidem Vit. Dr. Gu. 1. 2., volo ne ignoret haec quidem Eins., volo ne ignoret ne haec quidem Mon. Meyer, Peter. Correctus est error, cuius origo apparet in Einsiedl. lectione, iam in Romana; consulto enim Cicero variavit inter volo et nolo. 5. quotidiano Mon. (non ex noto illo agraïmu, sed ex mera accommodatione ad v. quo.) (om. est) Dr. Gu. 2., Quid est (om. enim) Eins. 8. eliam Eins. A, Gu. 3. Erl. : et cum ceteris RE. 10. observatis Matthiae. Sed cfr. de Orat. 2, 80, 329: si ordine temporum conservato narrabitur. 12. ante Vit. Eins. A, Gu. 1. 3. R: antea E. 13. nisi ea memoria A, Gu. 3. 17. primum genera ipsa cognita Vit., genera primum cognita ipsa R. 24. praecepta pauca tradita sunt. e quibus ducantur A ceteris cum interpolatis, L. 26. admirabilem Gu. 3. 29. aut paret] ut paret Ern. coni.

[ocr errors]

qui, quid deceat, videbit.

Haec enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator. Nam nec semper nec apud omnes nec contra omnes nec pro omnibus nec omnibus eodem modo dicendum arbitror. XXXVI. Is erit ergo eloquens, qui ad id, quodcunque decebit, poterit accommodare orationem. Quod cum s statuerit, tum, ut quidque erit dicendum, ita dicet, nec satura ieiune nec grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et aequalis oratio. 124. Principia verecunda, non elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui. Narrationes credibiles, nec historico, sed prope quotidiano sermone 10 explicatae dilucide. Deinde si tenuis causa est, tum etiam argumentandi tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur, ut, quanta ad rem, tanta ad orationem fiat accessio. 125. Cum vero causa ea inciderit, in qua vis eloquentiae possit expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet animos et sic afficiet, ut volet, id 15 est, ut causae natura et ratio temporis postulabit.)

Sed erit duplex omnis eius ornatus ille admirabilis, propter quem ascendit in tantum honorem eloquentia. Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat, tum sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae ; 20 quarum (alteram fin universi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci appellant Sov alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab eisdem avsnois est nominata. 126. Quae etsi aequabiliter toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet; qui communes appellati sunt eo, quod videntur multarum 25 iidem esse causarum, sed proprii singularum esse debebunt. At vero illa pars orationis, quae est de genere universo, totas causas saepe continet. Quidquid est enim illud, in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece zovóuevov dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque ut de universo genere dicatur ; 30 nisi cum de vero ambigetur, quod quaeri coniectura solet. 127. Dicetur autem non Peripateticorum more est enim illorum exercitatio elegans iam inde ab Aristotele constituta —, sed aliquanto nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversarios aspere. Augendis vero rebus et contra abiiciendis nihil est, quod 35 non perficere possit oratio; quod et inter media argumenta faciendum est, quotiescunque dabitur vel amplificandi vel minuendi locus, et paene infinite in perorando.

XXXVII. 128. Duo sunt, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciant; quorum alterum est, quod Graeci zov 40

[ocr errors]

8. nondum A, 11. si tenuis causa

1. viderit A, Gu. 3. eloquenti maxime adhibenda R. Gu. 3. intensa Gu. 3., L, intenta Mg. Repett. Lamb. est, tum Vit. et R: si tenues causae, tum cum plerisque Codd. (Eins. Gu. 1. 2.) E. 17. eius omnis conatus A ceteris cum interpolatis. (omnis del. censebat Beier.) 20. iactuosae Nonius in vv. iactuosae et luminosum. 23. aequaliter Eins. Vet. Steph., Gu. tres, Ꭱ. 25. appellati sunt eo, quod Vet. Steph. Gu. 1. 2., appellati eo quod (om. sunt) Gu. 3. R, appellati quod A (om. sunt eo) E. Ac A, Lamb. 30. atque ut de Vit. Eins. Dr. Gu. tres, R: atque de (om. ut) cum Manutio E. 31. ambigitur Vit. A, Vet. Steph., ambigalur Gu. 3. 33. inde om. 35. aspera Vit. Eins., 39. Duae res sunt enim tractatae A,

R.

-

R.

[ocr errors]

L:

26.

4.

6

[ocr errors]

cum

vocant, ad naturas et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod iidem лanrizov nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius come, iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc vehe5 mens, incensum, incitatum, quo causae eripiuntur; quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. 129. Quo genere nos mediocres aut multo etiam minus; sed magno semper usi impetu saepe adversarios de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius. A nobis homo audacissimus Catilina in senatu 10 accusatus obmutuit. Nobis privata in causa magna et gravi, cum coepisset Curio pater respondere, subito assedit, cum sibi venenis ereplam memoriam diceret. 130. Quid ego de miserationibus loquar? quibus eo sum usus pluribus, quod, etiamsi plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere, 15 non ingenio, sed dolore assequebar. Quae qualiacunque in me sunt; -me enim ipsum poenitet quanta sint: sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa, aguntur, quam cum leguntur, videri solent. XXXVIII. 131. Nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est, qua nos ita dolenter 20 uti solemus, ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa, excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum ; sed etiam est faciendum, ut irascatur iudex, mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat satietate afficiatur, speret metuat, laetetur doleat; in 25 qua varietate duriorum Accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae. 132. Nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non tentatus sit: dicerem perfectum, si ita iudicarem; nec in veritate crimen arrogantiae extimescerem; sed, ut supra dixi, nulla me ingenii, sed magna vis animi inflammat, ut 30 me ipse non teneam; nec unquam is, qui audiret, incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio. Uterer exemplis domesticis, nisi ea legisses; uterer alienis, vel Latinis, si ulla reperirem, vel Graecis, si deceret. Sed Crassi perpauca sunt nec ea iudiciorum; nihil Antonii, nihil Cottae, nihil Sulpicii; dicebat melius quam scripsit Hortensius. 35 133. Verum haec vis, quam quaerimus, quanta sit, suspicemur, quoniam exemplum non habemus, aut si exempla sequimur, a Demosthene sumamus, et quidem perpetuae dictionis ex eo loco, unde in Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam aggressus est dicere. Ea profecto oratio in eam formam, quae est insita in 40 mentibus nostris, includi sic potest, ut maior eloquentia non requiratur. XXXIX. 134. Sed iam forma ipsa restat et xaqazıng ille, qui

[ocr errors]
[ocr errors]

8. re A.

1. naturam Gu. 3. Erl. Lamb. 11. pater Curio R, Curio ipse Vet. Steph. 16. ipsum non poenitet Codd. sinceri et R; recte negationem omittunt Codd. interpolati. 22. compleremus A cum ceteris Codd. notis, R. Emendatum in Ven. pr. sed est faciendum etiam A cum cett. interpolatis, prob. Hand Turs. II. p. 555., sed est etiam fac. R. 24. in qua Vit. Eins. Mon., Gu. 1. 2. R: qua in cum Gu. 3. L, E. 28. veritate] necessitate R. 35. suspicamur A 40. ne requiratur quidem A et interpol.

et interpol. 36. aut] vel Dr. R.
41. character RE.

dicitur qui qualis debeat esse, ex iis ipsis, quae supra dicta sunt, intelligi potest. Nam et singulorum verborum et collocatorum lumina attigimus, quibus sic abundabit, ut verbum ex ore nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere frequentissimae tralationes erunt, quod eae propter similitudinem transferunt animos et referunt; ac movent huc et illuc; qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat. Et reliqua ex collocatione verborum quae sumuntur quasi lumina magnum afferunt ornatum orationi; sunt enim similia illis, quae in amplo ornatu scenae aut fori appellantur insignia, non quod sola ornent, sed quod excellant. 135. Eadem ratio est horum, quae sunt 10 orationis lumina et quodammodo insignia: cum aut duplicantur iteranturque verba aut breviter commutata ponuntur aut ab eodem verbo ducitur saepius oratio aut in idem coniicitur aut utrumque; aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur aut continenter unum verbum non eadem sententia ponitur; aut cum similiter vel cadunt verba 15 vel desinunt; aut multis modis contrariis relata contraria; aut cum gradatim sursum versum reditur; aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur; aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus; aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes; aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis; aut cum eiusdem 20 nominis casus saepius commutantur.

136. Sed sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia frequentissime Demosthenes utitur, sunt qui putent idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur; nec quidquam est aliud dicere 25 nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias; quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis ? Tantummodo notetur locus. XL. 137. Sic igitur dicet ille, quem expetimus, ut verset saepe multis modis eadem et una in re haereat in eademque commoretur sententia; saepe etiam ut extenuet aliquid, saepe 30 ut irrideat; ut declinet a proposito deflectatque sententiam; ut proponat,

-

[ocr errors]

1. debeat esse Vit. Eins. Dr. R: esse debeat E. ex iis ipsis Lamb. : ex ipsis Vit. Eins. Dr. Gu. 1. 2. RE, ex his A et interpol. 4. relationes A et interpol. 5. ac referunt et R. 7. collatione Cod. Turic. (T) Quintil. 9, 1, 37. Vit. Eins. 8. ornamentum A et interpol. 10. est ratio R. 13. saepius ducitur R. aut utrumque T, Vit. Eins. Dr. A, Gu. 1. R: aut in utrumque L, E. 15. non eadem T: non in eadem cum Cic. libris E. 16. aut cum sunt contrariis Vet. Steph. Gu. 3. Erl. 17. sursum versum T., ut Varro R. R. 1, 31, 6.: sursum versus cum Cic. libris E. 19. ipsos A cum ceteris libris notis: ipsi E coni. 20. explanatio Vit. R. questionis T, Vit. Gu. tres, Mon. R, quaestionis Dr. R. (Út nos, Eins. Erl.) 21. commutantur T, Eins., Gu. 1. 3. Mon. R: commutatur Vit. Dr. Gu. 2. Erl. E. 23. utatur Eins. Dr. Mon., pr. T. R. putant Vit. Dr. Gu. 2. Mon. R. (Ut nos, T, Eins. Erl. Gu. 1. 3.) 25. edicitur Eins. Dr. Gu. 1. 2. (Ut nos, T, Vit. Gu. 3. Erl.) nec quidquam est aliud T, Vit. Eins. Dr. A, Gu. tres, R: nec aliud quidquam est cum Aldo E. 26. nisi aut omnes Vit. R, nisi quam aut omnes Eins. Dr. Gu. 1. 2. 28. Tantummodo T, Gu. 3. Erl., L: Tantum cum ceteris RE. Ex iis est locis, in quibus interpolati meliorem servarunt lectionem, h. I. teste Cod. Quintil. Turicensi. 29. modis eadem et una in re haereat in eademque commoretur sententia T, idem (sed in una) L, quos secutus sum propter Cic. librorum incredibiles turbas modis eadem ut unam in rem haereat et in eandem commorelur sententiam Vit. Eins. Dr. Gu. 1. 2. Mon. R, modis eandem et unam rem et haereat in eadem commoreturque sententia cum Aldo E. 31. redeat A, Gu. 3. flectatque R.

[ocr errors]
« PreviousContinue »