Page images
PDF
EPUB

videantur mori voluisse nonnulli, ut a te in oratorum numerum referrentur. LXXXVII. Haec cum ille dixisset, Longi sermonis initium pepulisti, inquam, Attice, remque commovisti nova disputatione dignam, quam in aliud tempus differamus. 298. Volvendi enim sunt libri cum aliorum, tum imprimis Catonis. Intelliges nihil illius lineamentis nisi s eorum pigmentorum, quae inventa nondum erant, florem et colorem defuisse. Nam de Crassi oratione sic existimo, ipsum fortasse melius potuisse scribere; alium, ut arbitror, neminem. Nec in hoc ironiam duxeris esse, quod eam orationem mihi magistram fuisse dixerim. Nam etsi tu melius existimare videris de ea, si quam nunc habemus, facul-10 tate, tamen, adolescentes quid in Latinis potius imitaremur, non habebamus. 299. Quod autem plures a nobis nominati sunt, eo pertinuit, ut paullo ante dixi, quod intelligi volui, in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam pauci digni nomine evaderent. Quare sipova me, ne si Africanus quidem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius, existimari velim. 15 Ut voles, inquit Atticus. Ego enim non alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset et in Socrate. 300. Tum Brutus, De isto postea: sed tu, inquit me intuens, orationes nobis veteres explicabis? Vero, inquam, Brute; sed in Cumano aut in Tusculano aliquando, si modo licebit; quoniam utroque in loco vicini sumus. LXXXVIII. Sed iam ad 20 id, unde digressi sumus, revertamur.

301. Hortensius igitur, cum admodum adolescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est; quamquam inciderat in Cottae et Sulpicii aetatem, qui annis decem maiores excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis 25 dicendi gloria comparabatur. Primum memoria tanta, quantam in nullo cognovisse me arbitror, ut, quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet, quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur, ut sua et commentata et scripta et, nullo referente, omnia adversariorum dicta meminisset. 302. Ardebat autem cupiditate 30 sic, ut in nullo unquam flagrantius studium viderim. Nullum enim patiebatur esse diem, quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum. Saepissime autem eodem die utrumque faciebat. Attuleratque minime vulgare genus dicendi; duas quidem res, quas nemo alius: partitiones, quibus de rebus dicturus esset, et collectiones, memor et quae essent 35 dicta contra quaeque ipse dixisset. 303. Erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus; eaque erat cum summo ingenio, tum exercitationibus maximis consecutus. Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quidquam, quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum. Vox canora et 40

2. depulisti libri, om. hoc v. Gu. 1. solus prob. Meyero, detulisti auctore Manutio Lamb., posuisti Spitznerus. Ut nos, Asc. sec. Victorius. 9. duxeris libri Ellendtii plerique, Gu. 1.: dixeris Ottob., corr. Lag. 68. RE, eduxeris D. Gu. 2. Dresd. 10. facultatem Lg. praeter 20. 58. 23. et 18. Ego vero R, Lamb. quamquam Ellendt, qui qu. Bernhardy. 25. dein D. Lg. sex, Ven. 1. Gu. 1. 2. Dresd. R: deinde cum ceteris E. his D. Lg. 8. 39. 51. 53. 56. 58. 70. Ven. 1. Ottob. R: iis cum ceteris E. 26. comparabantur Crevierius et Schützius. nullo Lg. 53. 68. 70. et Manutius: ullo cum ceteris E. 35. coniectiones libri, R. Emendatum in Aldina. An memor eorum quae? Cfr. Hand Turs. II. p. 528. OR.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

10

suavis; motus et gestus etiam plus artis habebat, quam erat oratori satis. Hoc igitur florescente Crassus est mortuus, Cotta pulsus, iudicia intermissa bello; nos in forum venimus. LXXXIX. 304. Erat Hortensius in bello, primo anno miles, altero tribunus militum; Sulpicius legatus 5 aberat, etiam M. Antonius; exercebatur una lege iudicium Varia, ceteris propter bellum intermissis: cui frequens aderam, quamquam pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen, teste diserto uterque Philippo, cuius in testimonio contentio et vim accusatoris habebat et copiam.

305. Reliqui, qui tum principes numerabantur, in magistratibus erant quotidieque fere a nobis in contionibus audiebantur. Erat enim tribunus pl. tum C. Curio, quamquam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus; Q. Metellus Celer, non ille quidem orator, sed tamen non infans; (diserti autem Q. Varius, C. Carbo, Cn. Pompo15 nius; et hi quidem habitabant in Rostris. C. etiam Iulius, aedilis curulis, quotidie fere accuratas contiones habebat. Sed me cupidissimum audiendi primus dolor percussit, Cotta cum est expulsus. Reliquos frequenter audiens acerrimo studio tenebar quotidieque et scribens et legens et commentans oratoriis tantum exercitationibus contentus non eram, 20 Iam consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat. 306. Ego autem iuris civilis studio multum operae dabam Q. Scaevolae, Q. F., qui, quamquam nemini se ad docendum dabat, tamen consulentibus respondendo studiosos audiendi docebat. Atque huic anno proximus Sulla consule et Pompeio fuit. Tum P. Sulpicii in tribunatu quotidie 25 contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus. Eodemque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus; in quo hoc etiam commorabar attentius, quod, etsi rerum ipsarum varietas et 30 magnitudo summa me delectatione retinebat, tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur. 307. Occiderat Sulpicius illo anno tresque proximo trium aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus, M. Antonius, C. Iulius. Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam et actori summo causarum et magistro. 35 XC. Haec etsi videntur esse a proposita ratione diversa, tamen idcirco a me proferuntur, ut nostrum cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis nam Attico haec nota sunt et videre, quemadmodum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti. 308. Triennium fere fuit urbs sine armis, sed oratorum aut interitu aut discessu aut fuga 40 — nam (aberant etiam adolescentes M. Crassus et Lentuli duo primas in causis agebat Hortensius; magis magisque quotidie probabatur Antistius; Piso saepe dicebat; minus saepe Pomponius, raro Carbo, semel aut

[ocr errors]

5. M. recte delevisse videtur Ellendt. 6. cui frequens aderam libri plurimi et R: qui (id est, quoi) frequens aderam Gu. 1. 2. aliique, unde qui frequentes aderant cum Aldo Lamb. E. 15. hi Lg. (praeter 20. 35.) aliique, R: ii E. 19. tamen Corradus. 21. Q. F. cum Fabricio et Wetzelio Ellendt: P. F. cum libris omnibus RE. 30. tamen] sed tamen D. Lg. omnes (praeter 35.) Gu. 1. 2. Dresd. Emendatum etiam in R.

[ocr errors]

iterum Philippus. At vero ego hoc tempore omni noctes et dies in
omnium doctrinarum meditatione versabar. 309. Eram cum Stoico Dio-
doto; qui cum habitavisset apud me mecumque vixisset, nuper est domi
meae mortuus. A quo cum in aliis rebus, tum studiosissime in dialectica
exercebar; quae quasi contracta et adstricta eloquentia putanda est; sine s
qua etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam dia-
lecticam dilatatam esse putant, consequi non posse. Huic ego doctori
et eius artibus variis atque multis ita eram tamen deditus, ut ab exerci-
tationibus oratoriis nullus dies vacuus esset. 310. Commentabar declami-
tans sic enim nunc loquuntur saepe cum M. Pisone et cum Q. Pom-10
peio aut cum aliquo quotidie; idque faciebam multum etiam Latine, sed
Graece saepius, vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans
consuetudinem similiter Latine dicendi afferebat, vel quod a Graecis
summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem neque
doceri. 311. Tumultus interim pro recuperanda re publica et crudelis 15
interitus oratorum trium, Scaevolae, Carbonis, Antistii; reditus Cottae,
Curionis, Crassi, Lentulorum, Pompeii; leges et iudicia constituta; recu-
perata res publica; ex numero autem oratorum Pomponius, Censorinus,
Murena sublati, Tum primum nos ad causas et privatas et publicas adire
coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique fecerunt, sed ut, 20
quantum nos efficere potuissemus, docti in forum veniremus. 312. Eo-
dem tempore Moloni dedimus operam; dictatore enim Sulla legatus ad
senatum de Rhodiorum, praemiis venerat. Itaque prima causa publica
pro Sex. Roscio dicta tantum commendationis habuit, ut non ulla esset,
quae non digna nostro patrocinio videretur. Deinceps inde multae, quas 25
nos diligenter elaboratas et tamquam elucubratas afferebamus.

XCI. 313. Nunc, quoniam totum me non naevo aliquo aut crepun-
diis, sed corpore omni videris velle cognoscere, complectar nonnulla
etiam, quae fortasse videantur minus necessaria. Erat eo tempore in
nobis summa gracilitas et infirmitas corporis, procerum et tenue collum; 30
qui habitus et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo,
si accedit labor et laterum magna contentio.) Eoque magis hoc eos,
quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine remissione, sine
varietate, vi summa vocis et totius corporis contentione dicebam. 314.
Itaque cum me et amici et medici hortarentur, ut causas agere desiste- 35
rem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi
gloria discedendum putavi. Sed cum censerem remissione et modera-
tione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse
et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi
in Asiam proficiscendi fuit. Itaque cum essem biennium versatus in 40
causis et iam in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum pro-
fectus. 315. Cum venissem Athenas, sex menses cum Antiocho, veteris
Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho, fui studiumque phi-

10. loquimur 25. quas nos diligen

7. esse dilatatam D. Gu. 1. 2. Dresd. corr. Lg. 39. et R. D. Gu. 1. 15. pro omittunt libri et R. Malim in. OR. ter libri et R: quas non diligenter Ven. Nor., quas non minus diligenter ex falsa erroris correctione cum Asc. 1. ac seqq. E. 26. et tamquam] etiam quam libri tantum non omnes. Emendatum in Lg. 8. 35. 51. et in R. 32. accedat Lg. 20. et mg. Lamb.

[ocr errors]

It

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

losophiae nunquam intermissum a primaque adolescentia cultum et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum, veterem et non ignobilem dicendi magistrum, studiose exerceri solebam. Post a me Asia s tota peragrata est cum summis quidem oratoribus, quibuscum exercebar ipsis lubentibus; quorum erat princeps Menippus Stratonicensis meo iudicio tota Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere molestiarum nec ineptiarum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest. 316. Assiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes; 10 erat etiam Aeschylus Cnidius, Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram, Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem, tum in notandis animadvertendisque vitiis et instituendo docendoque prudentissimum. Is 15 dedit operam - si modo id consequi potuit, ut nimis redundantes nos et superfluentes iuvenili quadam dicendi impunitate et licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentes coërceret. Ita recepi me biennio post non modo exercitatior, sed prope mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi deferverat oratio lateribusque vires et corpori 20 mediocris habitus accesserat.

XCII. 317. Duo tum excellebant oratores, qui me imitandi cupiditate incitarent, Cotta et Hortensius: quorum alter remissus et lenis et propriis verbis comprehendens solute et facile sententiam, alter ornatus, acer et non talis, qualem tu eum, Brute, iam deflorescentem cogno25 visti, sed verborum et actionis genere commotior. Itaque cum Hortensio mihi magis arbitrabar rem esse, quod et dicendi ardore eram propior et aetate coniunctior. Etenim videram in eisdem causis, ut pro M. Canuleio, pro Cn. Dolabella consulari, cum Cotta princeps adhibitus esset, priores tamen agere partes Hortensium. Acrem enim oratorem,) 30 incensum et agentem et canorum concursus hominum forique strepitus desiderat. 318. Unum igitur annum, cum redissemus ex Asia, causas nobiles egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta, aedilitatem peteret Hortensius. Interim me quaestorem Siciliensis excepit annus; Cotta ex consulatu est profectus in Galliam; princeps et erat et habe35 batur Hortensius. Cum autem anno post ex Sicilia me recepissem, iam videbatur illud in me, quidquid esset, esse perfectum et habere maturitatem quandam suam. Nimis multa videor de me, ipse praesertim; sed omni huic sermoni propositum est, non ut ingenium et eloquentiam meam perspicias, unde longe absum, sed ut laborem et industriam. 40 319. Cum igitur essem in plurimis causis et in principibus patronis quinquennium fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maxime in certamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio. XCIII. Sed, quoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratoriam,

3. Syrium Var. in mg. Repetitt. Lamb. 17. diffluentem D. Lg. plerique, Gu. 1. 2. Dresd. Edd. pleraeque ante Hervag. et Man. (Pluralem praebent Lg. 20. 35. 39. 53. 68. Ven. 1. R.) defer19. resederat Lamb.: reciderat cum libris E. verat Manutius: referverat cum libris E. corporis libri praeter D. Ottob. Gu. 1. 2. Dresd. Ut nos, iam Aldus nepos et Ern. ex coni. 35. ex Lg. novem, Ottob. R: e cum aliis E. 43. oratorum Corrado auctore Lamb.

.

verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio, breviter licet dicere. 320. Nam is post consulatum credo, quod videret ex consularibus neminem esse secum comparandum, negligeret autem eos, qui consules non fuissent — summum illud suum studium remisit, quo a puero fuerat incensus, atque s in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere. Primus et secundus annus et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis unus ex populo, sed existimator doctus et intelligens posset cognoscere. Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, tum maxime in 10 celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri quotidie. 321. Nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis, tum maxime stilo nostrum illud, quod erat, augere, quantumcunque erat. Atque, ut multa omittam in hoc spatio et in his post aedilitatem annis, et praetor primus et incredibili populi voluntate 15 sum factus; nam cum propter assiduitatem in causis et industriam, tum propter exquisitius et minime vulgare orationis genus animos bominum ad me dicendi novitate converteram. 322. Nihil de me dicam: dicam de ceteris, quorum nemo erat, qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae eloquentiae 20 continetur; nemo, qui philosophiam complexus esset, matrem omnium bene factorum beneque dictorum; nemo, qui ius civile didicisset, rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam; nemo, qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testes excitaret; nemo, qui, breviter 25 arguteque incluso adversario, laxaret iudicum animos atque a severitate paullisper ad hilaritatem risumque traduceret; nemo, qui dilatare posset atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem quaestionem universi generis orationem traducere; nemo, qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo, qui ad iracundiam ma- 30 gno opere iudicem, nemo, qui ad fletum posset adducere; nemo, qui animum eius, quod unum est oratoris maxime proprium, quocunque res postularet, impellere. XCIV. 323. Itaque, cum iam paene evanuisset Hortensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem, consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne, cum pares 35 honore essemus, aliqua re superiores videremur. Sic duodecim post meum consulatum annos in maximis causis, (cum ego mihi illum, sibi me ille anteferret, coniunctissime versati sumus; consulatusque meus, qui illum primo leviter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum, quas ille admirabatur, laude coniunxerat. 324. Maxime vero per- 40

[ocr errors]

10. ut in Lg. omnes, Ven. 1. Vat. Ottob. Gu. 1. R: et in Gu. 1. 2. et cum Aldo E. Cfr. Hand Turs. II. p. 538. Goerenz ad Acad. 1, 27. et 2, 1. 14. his D. Lg. 56. Gu. 1. R: iis cum ceteris E. Vv. et in annis seclusit Ellendt. ; minime tamen haec habent interpolationis speciem. 15. populi Lamb.: populari cum libris RE. Fort. populi Romani, «quod», inquit Ellendt, «gravius quam pro natura colloquii familiaris.» At cfr. ad Attic. 1, 16, 6: triginta homines populi Romani levissimos, ubi Ern. del. censebat vv. populi Romani. OR. 29. traducere et Lg. 8., traduceret libri plerique et R. Ut nos, Lg. 53. 58. 70. Dresd. et Ern. coní. 33. impelleret libri (praeter Ottob. et Gu. 2.), item R. (Emendavit Ern. coni.)

« PreviousContinue »